<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>At enim apud paucos quosdam est ueritas. scis ergo <lb/>
            iam quae sit, si scis, apud quos sit. nonne dixeram paulo ante, ut <lb/>
            quasi rudes quaereremus? sed si ex ipsa ui ueritatis paucos <lb n="15"/>
            eam tenere coniectas, qui uero sint, nescis, quid? si ita pauci <lb/>
            sunt, qui uerum sciunt, ut auctoritate sua multitudinem teneant, <lb/>
            unde se in illa secreta expedire et quasi eliquare paucitas <lb/>
            possit? nonne uidemus, quam pauci summam eloquentiam <lb/>
            consequantur, cum per totum orbem rhetorum scholae adulescentium <lb n="20"/>
            gregibus perstrepant? numquidnam inperitorum perterriti <lb/>
            multitudine, quicumque boni oratores euadere uolunt, Caecilii <lb/>
            sibi potius aut Eruci orationibus quam Tullianis nauandam <lb/>
            operam existimant? haec adpetunt omnes, quae maiorum <lb/>
            auctoritate firmata sunt. eadem inperitorum turbae discere <lb n="25"/>
            moliuntur. quae a paucis doctis discenda recepta sunt; adsequuntur <lb/>
            autem perpauci, agunt pauciores, clarescunt paucissimi. <lb/>
            quid? si tale quiddam est uera religio. quid? si multitudo

<note type="footnote" rend="script">2 sin id] si in id <hi rend="italic">Ch</hi> si/n id fi <hi rend="italic">er.) P</hi> si non id <hi rend="italic">M</hi> si id m <hi rend="italic">b</hi> si iij <lb/>
            <hi rend="italic">id S siinid p 4 audiesse Ch 5 a nobis om. Ch p suceptum V</hi> <lb/>
            6 que?re4?ndi Squ§ credcndi Mque credenda fl b 7 alios]alius Ch 8 fame b <lb/>
            9 ppene <hi rend="italic">S</hi> poene <hi rend="italic">Ch</hi> 12 errante <hi rend="italic">in mg</hi>. 1 errare S 13 at] aut <hi rend="italic">Fx</hi> <lb/>
            II <lb/>
            15 ueritas <hi rend="italic">8 V</hi> ueritas mt 18 expedire teneant et quasi <hi rend="italic">V</hi> 21 num <lb/>
            ft <lb/>
            qui ia <hi rend="italic">b</hi> 23 ęruci <hi rend="italic">M</hi> erucii <hi rend="italic">b</hi> tullian tf (u <hi rend="italic">corr</hi>. in i) <hi rend="italic">S</hi> npuanda flit <lb/>
            nouanda <hi rend="italic">V</hi> 25 sint <hi rend="italic">V</hi> imperitorum (ra <hi rend="italic">mut. in</hi> ri) <hi rend="italic">S</hi> 28 quidreligio <lb/>
            om. 1r . similitudo <hi rend="italic">S similitudo M</hi> imperitorum (ra <hi rend="italic">corr. iit ri) S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="21"/>
            inperitorum frequentat ecclesias, sed nullum argumentum est ideo <lb/>
            neminem illis mysteriis factum esse perfectum. et tamen si tam <lb/>
            pauci studerent eloquentiae quam pauci sunt eloquentes, <lb/>
            numquam nos parentes nostri magistris talibus commendandos <lb/>
            putarent. cum igitur ad haec studia nos multitudo inuitauerit, <lb n="5"/>
            quae inperitorum parte copiosa est, ut id, quod pauci adipisci <lb/>
            possunt, adamaremus. cur nobis esse similem in religione <lb/>
            nolumus causam, quam cum magno animae discrimine fortasse <lb/>
            contemnimus? si enim uerissimus et sincerissimus dei cultus, <lb/>
            quamuis sit apud paucos, apud eos tamen est, quibus multitudo <lb n="10"/>
            quamquam cupiditatibus inuoluta et a puritate intellegentiae <lb/>
            remota consentit-quod fieri posse quis dubitet? — quaero, si <lb/>
            quis temeritatem uecordiamque nostram arguat, quod non <lb/>
            apud eius magistros eam diligenter inuestigamus, cuius inueniendae <lb/>
            nobis magna cura inest, quid respondere possimus? <lb n="15"/>
            deterruit me multitudo? cur ab studio artium liberalium uix <lb/>
            huic praesenti uitae aliquid commodi adferentium, cur ab inquirenda <lb/>
            pecunia, cur ab honore adipiscendo, cur denique a <lb/>
            conparanda et retinenda bona ualetudine, postremo cur ab <lb/>
            ipsa beatae uitae adpetitione, cum his omnes occupentur, <lb n="20"/>
            pauci excellant, nulla deterruit multitudo? 
</p></div></div></body></text></TEI>