At enim apud paucos quosdam est ueritas. scis ergo iam quae sit, si scis, apud quos sit. nonne dixeram paulo ante, ut quasi rudes quaereremus? sed si ex ipsa ui ueritatis paucos eam tenere coniectas, qui uero sint, nescis, quid? si ita pauci sunt, qui uerum sciunt, ut auctoritate sua multitudinem teneant, unde se in illa secreta expedire et quasi eliquare paucitas possit? nonne uidemus, quam pauci summam eloquentiam consequantur, cum per totum orbem rhetorum scholae adulescentium gregibus perstrepant? numquidnam inperitorum perterriti multitudine, quicumque boni oratores euadere uolunt, Caecilii sibi potius aut Eruci orationibus quam Tullianis nauandam operam existimant? haec adpetunt omnes, quae maiorum auctoritate firmata sunt. eadem inperitorum turbae discere moliuntur. quae a paucis doctis discenda recepta sunt; adsequuntur autem perpauci, agunt pauciores, clarescunt paucissimi. quid? si tale quiddam est uera religio. quid? si multitudo 2 sin id] si in id Ch si/n id fi er.) P si non id M si id m b si iij id S siinid p 4 audiesse Ch 5 a nobis om. Ch p suceptum V 6 que?re4?ndi Squ§ credcndi Mque credenda fl b 7 alios]alius Ch 8 fame b 9 ppene S poene Ch 12 errante in mg . 1 errare S 13 at] aut Fx II 15 ueritas 8 V ueritas mt 18 expedire teneant et quasi V 21 num ft qui ia b 23 ęruci M erucii b tullian tf (u corr . in i) S npuanda flit nouanda V 25 sint V imperitorum (ra mut. in ri) S 28 quidreligio om. 1r . similitudo S similitudo M imperitorum (ra corr. iit ri) S inperitorum frequentat ecclesias, sed nullum argumentum est ideo neminem illis mysteriis factum esse perfectum. et tamen si tam pauci studerent eloquentiae quam pauci sunt eloquentes, numquam nos parentes nostri magistris talibus commendandos putarent. cum igitur ad haec studia nos multitudo inuitauerit, quae inperitorum parte copiosa est, ut id, quod pauci adipisci possunt, adamaremus. cur nobis esse similem in religione nolumus causam, quam cum magno animae discrimine fortasse contemnimus? si enim uerissimus et sincerissimus dei cultus, quamuis sit apud paucos, apud eos tamen est, quibus multitudo quamquam cupiditatibus inuoluta et a puritate intellegentiae remota consentit-quod fieri posse quis dubitet? — quaero, si quis temeritatem uecordiamque nostram arguat, quod non apud eius magistros eam diligenter inuestigamus, cuius inueniendae nobis magna cura inest, quid respondere possimus? deterruit me multitudo? cur ab studio artium liberalium uix huic praesenti uitae aliquid commodi adferentium, cur ab inquirenda pecunia, cur ab honore adipiscendo, cur denique a conparanda et retinenda bona ualetudine, postremo cur ab ipsa beatae uitae adpetitione, cum his omnes occupentur, pauci excellant, nulla deterruit multitudo?