<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p><milestone unit="altchapter" n="6"/> Testor, Honorate, conscientiam meam et puris animis <lb n="10"/>
            inhabitantem deum nihil me existimare prudentius, castius. <lb/>
            religiosius, quam sunt illae scripturae omnes, quas testamenti <lb/>
            ueteris nomine catholica ecclesia retinet. miraris, noui. non <lb/>
            enim dissimulare possum longe aliter nobis fuisse persuasum. <lb/>
            sed nihil est profecto temeritatis plenius, quae nobis tunc <lb n="15"/>
            pueris inerat, quam quorumque librorum expositores deserere, <lb/>
            qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et <lb/>
            eorum sententiam requirere ab his, qui conditoribus illorum <lb/>
            atque auctoribus acerbissimum nescio qua cogente causa <lb/>
            bellum indixerunt. quis enim sibi umquam libros Aristotelis <lb n="20"/>
            reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putauit, ut <lb/>
            de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio <lb/>
            labi potest? quis denique geometricas litteras Archimedis <lb/>
            legere magistro Epicuro aut discere uoluit, contra quas ille <lb/>
            multum pertinaciter nihil earum, quantum arbitror, intellegens <lb n="25"/>
            disserebat? an istae scripturae legis planissimae sunt, in quas <lb/>
            isti quasi uulgo expositas inpetum faciunt frustra et inaniter? <lb/>
            qui mihi similes uidentur illi mulierculae, quam iidem ipsi <lb/>
            solent deridere, quae irata, quod ei sol iste laudaretur et a <lb/>
             manichaea quadam femina colendus commendaretur, ut erat <lb n="30"/>
            religiose simplex, concita exiluit et eum locum, quem sol

<note type="footnote" rend="script">2 mandasse memoriae <hi rend="italic">V</hi> 4 id <hi rend="italic">om. V</hi> 5 aecus <hi rend="italic">Ch</hi> et <hi rend="italic">om. Vm (s. I.)</hi> <lb/>
            . 6 fuerit data <hi rend="italic">V</hi> 7 beneuolarum <hi rend="italic">SMPpm</hi> 15 pleniusq' <hi rend="italic">SM</hi> pleniusq <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            III <lb/>
            20 bella m2 bella <hi rend="italic">V</hi> enim <hi rend="italic">om. m</hi> inqufi sibi S 30 machiae a,quada <hi rend="italic">p1</hi> <lb/>
            n. <lb/>
            31 exiliunt <hi rend="italic">M</hi> eiiluaT (ix a m. 2) <hi rend="italic">Ch</hi> eiiliuit <hi rend="italic">Vm</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Ang. aect. 6. </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            per fenestram inlustrauerat, crebro pede percutiens: ecce <lb/>
            solem deumque tuum calco' clamare coepit. stulte omnino atque <lb/>
            muliebriter — quis negat? — sed nonne tibi tales uidentur <lb/>
            isti, qui ea, quae non intellegunt, aut cur, aut omnino qualia sint, <lb/>
            quamue iacentibus similia, subtilia tamen intellegentibus atque<lb n="5"/>
            diuina, magno inpetu orationis maledictisque lacerantes, quia <lb/>
            eis inperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant? quicquid <lb/>
            est, mihi crede, in scripturis illis altum et diuinum est: <lb/>
            inest omnino ueritas et reficiendis instaurandisque animis <lb/>
            adcomodatissima disciplina et plane ita modificata, ut nemo<lb n="10"/>
            inde haurire non possit. quod sibi satis est. si modo ad <lb/>
            hauriendum deuote ac pie, ut uera religio poscit, accedat. quod <lb/>
            ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus <lb/>
            est. agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non <lb/>
            oderis, deinde ut ames; et hoc agendum quouis alio modo<lb n="15"/>
            potius quam exponendis eorum sententiis et litteris, propterea <lb/>
            quia si Vergilium odissemus. immo si non eum, priusquam <lb/>
            intellectus esset, maiorum nostrorum commendatione <lb/>
            diligeremus, numquam nobis satis fieret de illis eius quaestionibus <lb/>
            innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari <lb n="20"/>
            solent; nec audiremus libenter, qui cum eius laude illas <lb/>
            expediret, sed ei faueremus, qui per eas illum errasse ac delirasse <lb/>
            conaretur ostendere. nunc uero cum eas multi ac uarie <lb/>
            pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum <lb/>
            plauditur, per quorum expositionem melior inuenitur poeta,<lb n="25"/>
            qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter <lb/>
            cecinisse ab eis etiam, qui illum non intellegunt, creditur. <lb/>
            itaque in quaestiuncula magistro deficienti et quid respondeat <lb/>
            non habenti suscensemus potius quam illum mutum uitio <lb/>
            Maronis putamus. iam si ad defensionem suam peccatum tanti

<note type="footnote" rend="script"> 4 eunt <hi rend="italic">M</hi> 5 qufi uera dicentibus <hi rend="italic">S Vx,</hi> 6 diuina magno] diuino <lb/>
            <hi rend="italic">////V9 Ch</hi> 11 non s. <hi rend="italic">I. S2 om. Mb</hi> 12 poscit (corr. <hi rend="italic">ex</hi> possit) S <lb/>
            16 ex exponendis <hi rend="italic">V</hi> 17 quia sij quasi <hi rend="italic">Ch uirgilitl b</hi> inmo <hi rend="italic">Ok m</hi> <lb/>
            19 fieret satis <hi rend="italic">Y</hi> 22 expedires <hi rend="italic">Ch</hi> 24 captu-potissimum <hi rend="italic">om. Ch</hi> <lb/>
            MQ <lb/>
            26 peccatg, <hi rend="italic">S</hi> 28 qufstiunculis <hi rend="italic">V</hi> 29 habent <hi rend="italic">Ch</hi> succensemus <lb/>
            <hi rend="italic">SM Vmb</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="19"/>
            auctoris adserere uoluerit. uix apud eum discipuli uel datis <lb/>
            mercedibus remanebunt. quantum erat, ut similem beneuolentiam <lb/>
            praeberemus eis, per quos locutum esse sanctum spiritum <lb/>
            tam diuturna uetustate firmatum est? sed scilicet intellegentissimi <lb/>
            adulescentes et miri rationum exploratores non euolutis <lb n="5"/>
            saltem illis litteris, non quaesitis magistris. non aliquantum <lb/>
            nostra tarditate accusata, non denique uel mediocri corde <lb/>
            concesso eis, qui huiusmodi litteras per totum orbem tam <lb/>
            longo tempore legi, custodiri tractarique uoluerunt, nihil apud <lb/>
            illos credendum putauimus, eorum qui istis inimici infestique <lb n="10"/>
            sunt uoce commoti, apud quos falsa pollicitatione rationis <lb/>
            inaudita milia fabularum credere et colere cogeremur. 
</p></div></div></body></text></TEI>