Testor, Honorate, conscientiam meam et puris animis inhabitantem deum nihil me existimare prudentius, castius. religiosius, quam sunt illae scripturae omnes, quas testamenti ueteris nomine catholica ecclesia retinet. miraris, noui. non enim dissimulare possum longe aliter nobis fuisse persuasum. sed nihil est profecto temeritatis plenius, quae nobis tunc pueris inerat, quam quorumque librorum expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et eorum sententiam requirere ab his, qui conditoribus illorum atque auctoribus acerbissimum nescio qua cogente causa bellum indixerunt. quis enim sibi umquam libros Aristotelis reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putauit, ut de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio labi potest? quis denique geometricas litteras Archimedis legere magistro Epicuro aut discere uoluit, contra quas ille multum pertinaciter nihil earum, quantum arbitror, intellegens disserebat? an istae scripturae legis planissimae sunt, in quas isti quasi uulgo expositas inpetum faciunt frustra et inaniter? qui mihi similes uidentur illi mulierculae, quam iidem ipsi solent deridere, quae irata, quod ei sol iste laudaretur et a manichaea quadam femina colendus commendaretur, ut erat religiose simplex, concita exiluit et eum locum, quem sol 2 mandasse memoriae V 4 id om. V 5 aecus Ch et om. Vm (s. I.) . 6 fuerit data V 7 beneuolarum SMPpm 15 pleniusq' SM pleniusq m III 20 bella m2 bella V enim om. m inqufi sibi S 30 machiae a,quada p1 n. 31 exiliunt M eiiluaT (ix a m. 2) Ch eiiliuit Vm XXV. Ang. aect. 6. 2 per fenestram inlustrauerat, crebro pede percutiens: ecce solem deumque tuum calco' clamare coepit. stulte omnino atque muliebriter — quis negat? — sed nonne tibi tales uidentur isti, qui ea, quae non intellegunt, aut cur, aut omnino qualia sint, quamue iacentibus similia, subtilia tamen intellegentibus atque diuina, magno inpetu orationis maledictisque lacerantes, quia eis inperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant? quicquid est, mihi crede, in scripturis illis altum et diuinum est: inest omnino ueritas et reficiendis instaurandisque animis adcomodatissima disciplina et plane ita modificata, ut nemo inde haurire non possit. quod sibi satis est. si modo ad hauriendum deuote ac pie, ut uera religio poscit, accedat. quod ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus est. agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non oderis, deinde ut ames; et hoc agendum quouis alio modo potius quam exponendis eorum sententiis et litteris, propterea quia si Vergilium odissemus. immo si non eum, priusquam intellectus esset, maiorum nostrorum commendatione diligeremus, numquam nobis satis fieret de illis eius quaestionibus innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari solent; nec audiremus libenter, qui cum eius laude illas expediret, sed ei faueremus, qui per eas illum errasse ac delirasse conaretur ostendere. nunc uero cum eas multi ac uarie pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum plauditur, per quorum expositionem melior inuenitur poeta, qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter cecinisse ab eis etiam, qui illum non intellegunt, creditur. itaque in quaestiuncula magistro deficienti et quid respondeat non habenti suscensemus potius quam illum mutum uitio Maronis putamus. iam si ad defensionem suam peccatum tanti 4 eunt M 5 qufi uera dicentibus S Vx, 6 diuina magno] diuino ////V9 Ch 11 non s. I. S2 om. Mb 12 poscit (corr. ex possit) S 16 ex exponendis V 17 quia sij quasi Ch uirgilitl b inmo Ok m 19 fieret satis Y 22 expedires Ch 24 captu-potissimum om. Ch MQ 26 peccatg, S 28 qufstiunculis V 29 habent Ch succensemus SM Vmb auctoris adserere uoluerit. uix apud eum discipuli uel datis mercedibus remanebunt. quantum erat, ut similem beneuolentiam praeberemus eis, per quos locutum esse sanctum spiritum tam diuturna uetustate firmatum est? sed scilicet intellegentissimi adulescentes et miri rationum exploratores non euolutis saltem illis litteris, non quaesitis magistris. non aliquantum nostra tarditate accusata, non denique uel mediocri corde concesso eis, qui huiusmodi litteras per totum orbem tam longo tempore legi, custodiri tractarique uoluerunt, nihil apud illos credendum putauimus, eorum qui istis inimici infestique sunt uoce commoti, apud quos falsa pollicitatione rationis inaudita milia fabularum credere et colere cogeremur.