<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Quamobrem uellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant <lb/>
            ecclesiae catholicae quem putant errorem. si in primo, graue <lb/>
            omnino crimen, sed defensionem longam non requirit; satis <lb n="20"/>
            est enim negare ita nos intellegere, ut illi, cum inuehuntur, <lb/>
            existimant. si in secundo, non minus graue est, sed eadem <lb/>
            uoce refellentur. si in tertio, nullum crimen est. age ac deinde <lb/>
            scripturas ipsas considera. quid enim libris obiciunt ueteris <lb/>
            quod dicitur testamenti? numquidnam, quod boni sunt, sed male <lb n="25"/>
            intelleguntur a nobis? at eos ipsi non accipiunt. an quia nec <lb/>
            boni sunt nec bene accipiuntur? at hoc superior defensio satis <lb/>
            expugnat. an illud dicent: quamuis bene a uobis accipiantur, <lb/>
            mali sunt tamen? quid est aliud uiuos, cum quibus res agitur, <lb/>
            aduersarios absoluere atque olim mortuos, cum quibus nulla

<note type="footnote" rend="script"> 1 accipitur <hi rend="italic">V</hi> 4 senserit <hi rend="italic">Y</hi> 9 mea] in ea <hi rend="italic">b</hi> 11 hominis (es <hi rend="italic">corr. <lb/>
            in</hi> is) P 13 <hi rend="italic">malas S</hi> 14 absconderem <hi rend="italic">Ch</hi> 16 generi/ (a <hi rend="italic">er.) S</hi> <lb/>
            18 uellem—quo <hi rend="italic">om. Ch</hi> 20 longinquam <hi rend="italic">SMPpVmb</hi> satis enim est <hi rend="italic">Sm</hi> <lb/>
            .. <lb/>
            26 a] ad <hi rend="italic">Ch</hi> at] ad <hi rend="italic">Ch</hi> a4 <hi rend="italic">P</hi> 27 accipiantur S ad P ad <hi rend="italic">Y</hi> satis] <lb/>
            1 hoc qui <lb/>
            sasit <hi rend="italic">Ch</hi> 29 tamen sunt <hi rend="italic">V</hi> Qd 6 aliud ^ uiuos m- cum <hi rend="italic">om Ch</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="17"/>
            contentio est. accusare? ego quidem illos uiros et omnia utiliter <lb/>
            memoriae mandasse et magnos ac diuinos fuisse et illam legem <lb/>
            dei iussu ac uoluntate promulgatam esse et conditam credo <lb/>
            et id, quamquam perpauca eius generis librorum sciam, <lb/>
            persuadere tamen facile possum. si mihi aequus et minime pertinax <lb n="5"/>
            animus adhibeatur. atque id faciam, cum copia nobis data <lb/>
            fuerit beniuolarum aurium ac mentis tuae; sed hoc cum <lb/>
            potero. nunc autem nonne mihi satis est, quoquo modo se <lb/>
            ista res habeat, deceptum non fuisse? 
</p></div></div></body></text></TEI>