Quamobrem uellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant ecclesiae catholicae quem putant errorem. si in primo, graue omnino crimen, sed defensionem longam non requirit; satis est enim negare ita nos intellegere, ut illi, cum inuehuntur, existimant. si in secundo, non minus graue est, sed eadem uoce refellentur. si in tertio, nullum crimen est. age ac deinde scripturas ipsas considera. quid enim libris obiciunt ueteris quod dicitur testamenti? numquidnam, quod boni sunt, sed male intelleguntur a nobis? at eos ipsi non accipiunt. an quia nec boni sunt nec bene accipiuntur? at hoc superior defensio satis expugnat. an illud dicent: quamuis bene a uobis accipiantur, mali sunt tamen? quid est aliud uiuos, cum quibus res agitur, aduersarios absoluere atque olim mortuos, cum quibus nulla 1 accipitur V 4 senserit Y 9 mea] in ea b 11 hominis (es corr. in is) P 13 malas S 14 absconderem Ch 16 generi/ (a er.) S 18 uellem—quo om. Ch 20 longinquam SMPpVmb satis enim est Sm .. 26 a] ad Ch at] ad Ch a4 P 27 accipiantur S ad P ad Y satis] 1 hoc qui sasit Ch 29 tamen sunt V Qd 6 aliud ^ uiuos m- cum om Ch contentio est. accusare? ego quidem illos uiros et omnia utiliter memoriae mandasse et magnos ac diuinos fuisse et illam legem dei iussu ac uoluntate promulgatam esse et conditam credo et id, quamquam perpauca eius generis librorum sciam, persuadere tamen facile possum. si mihi aequus et minime pertinax animus adhibeatur. atque id faciam, cum copia nobis data fuerit beniuolarum aurium ac mentis tuae; sed hoc cum potero. nunc autem nonne mihi satis est, quoquo modo se ista res habeat, deceptum non fuisse?