<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p><milestone unit="altchapter" n="5"/> Quae cum ita sint, audi etiam earundem scripturarum <lb n="20"/>
            totidem condiciones et differentias; nam necesse est totidem <lb/>
            occurrant. aut enim utiliter scripsit quispiam et non utiliter <lb/>
            ab aliquo intellegitur, aut utrumque inutiliter fit, aut utiliter <lb/>
            intellegit lector, cum ille contra, qui legitur, scripserit. horum <lb/>
            trium primum non inprobo, ultimum non curo. nam neque <lb n="25"/>
            possum reprehendere hominem, qui nulla sua culpa male <lb/>
            intellectus est, nec moleste habere quemquam legi, qui uerum <lb/>
            non uiderit, cum obesse legentibus nihil uideam. unum igitur <lb/>
            genus est probatissimum et quasi purgatissimum, cum et bona

<note type="footnote" rend="script"> 11 hi Im <lb/>
            2 cum] si <hi rend="italic">in mg. V</hi> 4 <hi rend="italic">uifjere S</hi> mi P pbaretur m2 5 cuipiam <lb/>
            <hi rend="italic">om. Pp S M V mb</hi> 6 sibi uoluisse <hi rend="italic">S V m</hi> 11 stultius <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            13 essetnec <hi rend="italic">Ch</hi> 14 <hi rend="italic">succenseret SM Vmb</hi> 16 quidquod <hi rend="italic">(m</hi>. 2 <hi rend="italic">corr. <lb/>
             ex</hi> quicquid) S 19 existimare <hi rend="italic">Smb</hi> diceret <hi rend="italic">SP</hi> 20 corundem <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            i <lb/>
            earundem P (o <hi rend="italic">in</hi> a <hi rend="italic">corr.)</hi> 23 utrum <hi rend="italic">V</hi> fty <hi rend="italic">et</hi> in <hi rend="italic">mg</hi> scpserit M <lb/>
            26 nam neque] namque <hi rend="italic">S</hi> 28 uidebam <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="16"/>
            scripta sunt et in bonam partem accipiuntur a legentibus. id <lb/>
            quoque tamen adhuc in duo diuiditur; non enim penitus <lb/>
            excludit errorem. nam euenit plerumque, ut cum bene senserit <lb/>
            scriptor, bene etiam lector sentiat, sed aliud quam ille et saepe <lb/>
            melius, saepe inferius.utiliter tamen. cum autem et hoc sentimus,<lb n="5"/>
            quod ille quem legimus — et id est uitae bene agendae adcommodatissimum <lb/>
            — cumulatissime sese habet ueritas nec <lb/>
            aliunde aperitur falsitatis locus. quod genus cum de rebus <lb/>
            obscurissimis lectio est, rarissimum omnino est neque id mea <lb/>
            sententia liquido sciri, sed tantummodo credi potest. quibus<lb n="10"/>
            enim argumentis absentis uel mortui hominis uoluntatem ita <lb/>
            colligam, ut de illa iurare possim, cum etiam si praesens interrogaretur, <lb/>
            multa esse possent, quae, si malus non esset, officiosissime <lb/>
            absconderet? illud autem nihil ad rem cognoscendam <lb/>
            ualere arbitror, qualis fuerit ille, qui scripsit; honestissime<lb n="15"/>
            tamen bonus creditur, cuius litteris generi humano posteritatique <lb/>
            consultum est. 
</p></div></div></body></text></TEI>