Quae cum ita sint, audi etiam earundem scripturarum totidem condiciones et differentias; nam necesse est totidem occurrant. aut enim utiliter scripsit quispiam et non utiliter ab aliquo intellegitur, aut utrumque inutiliter fit, aut utiliter intellegit lector, cum ille contra, qui legitur, scripserit. horum trium primum non inprobo, ultimum non curo. nam neque possum reprehendere hominem, qui nulla sua culpa male intellectus est, nec moleste habere quemquam legi, qui uerum non uiderit, cum obesse legentibus nihil uideam. unum igitur genus est probatissimum et quasi purgatissimum, cum et bona 11 hi Im 2 cum] si in mg. V 4 uifjere S mi P pbaretur m2 5 cuipiam om. Pp S M V mb 6 sibi uoluisse S V m 11 stultius V 13 essetnec Ch 14 succenseret SM Vmb 16 quidquod (m . 2 corr. ex quicquid) S 19 existimare Smb diceret SP 20 corundem Ch i earundem P (o in a corr.) 23 utrum V fty et in mg scpserit M 26 nam neque] namque S 28 uidebam V scripta sunt et in bonam partem accipiuntur a legentibus. id quoque tamen adhuc in duo diuiditur; non enim penitus excludit errorem. nam euenit plerumque, ut cum bene senserit scriptor, bene etiam lector sentiat, sed aliud quam ille et saepe melius, saepe inferius.utiliter tamen. cum autem et hoc sentimus, quod ille quem legimus — et id est uitae bene agendae adcommodatissimum — cumulatissime sese habet ueritas nec aliunde aperitur falsitatis locus. quod genus cum de rebus obscurissimis lectio est, rarissimum omnino est neque id mea sententia liquido sciri, sed tantummodo credi potest. quibus enim argumentis absentis uel mortui hominis uoluntatem ita colligam, ut de illa iurare possim, cum etiam si praesens interrogaretur, multa esse possent, quae, si malus non esset, officiosissime absconderet? illud autem nihil ad rem cognoscendam ualere arbitror, qualis fuerit ille, qui scripsit; honestissime tamen bonus creditur, cuius litteris generi humano posteritatique consultum est.