Quae cum ita sint, audi etiam earundem scripturarum totidem condiciones et differentias; nam necesse est totidem occurrant. aut enim utiliter scripsit quispiam et non utiliter ab aliquo intellegitur, aut utrumque inutiliter fit, aut utiliter intellegit lector, cum ille contra, qui legitur, scripserit. horum trium primum non inprobo, ultimum non curo. nam neque possum reprehendere hominem, qui nulla sua culpa male intellectus est, nec moleste habere quemquam legi, qui uerum non uiderit, cum obesse legentibus nihil uideam. unum igitur genus est probatissimum et quasi purgatissimum, cum et bona 11 hi Im 2 cum] si in mg. V 4 uifjere S mi P pbaretur m2 5 cuipiam om. Pp S M V mb 6 sibi uoluisse S V m 11 stultius V 13 essetnec Ch 14 succenseret SM Vmb 16 quidquod (m . 2 corr. ex quicquid) S 19 existimare Smb diceret SP 20 corundem Ch i earundem P (o in a corr.) 23 utrum V fty et in mg scpserit M 26 nam neque] namque S 28 uidebam V scripta sunt et in bonam partem accipiuntur a legentibus. id quoque tamen adhuc in duo diuiditur; non enim penitus excludit errorem. nam euenit plerumque, ut cum bene senserit scriptor, bene etiam lector sentiat, sed aliud quam ille et saepe melius, saepe inferius.utiliter tamen. cum autem et hoc sentimus, quod ille quem legimus — et id est uitae bene agendae adcommodatissimum — cumulatissime sese habet ueritas nec aliunde aperitur falsitatis locus. quod genus cum de rebus obscurissimis lectio est, rarissimum omnino est neque id mea sententia liquido sciri, sed tantummodo credi potest. quibus enim argumentis absentis uel mortui hominis uoluntatem ita colligam, ut de illa iurare possim, cum etiam si praesens interrogaretur, multa esse possent, quae, si malus non esset, officiosissime absconderet? illud autem nihil ad rem cognoscendam ualere arbitror, qualis fuerit ille, qui scripsit; honestissime tamen bonus creditur, cuius litteris generi humano posteritatique consultum est. Quamobrem uellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant ecclesiae catholicae quem putant errorem. si in primo, graue omnino crimen, sed defensionem longam non requirit; satis est enim negare ita nos intellegere, ut illi, cum inuehuntur, existimant. si in secundo, non minus graue est, sed eadem uoce refellentur. si in tertio, nullum crimen est. age ac deinde scripturas ipsas considera. quid enim libris obiciunt ueteris quod dicitur testamenti? numquidnam, quod boni sunt, sed male intelleguntur a nobis? at eos ipsi non accipiunt. an quia nec boni sunt nec bene accipiuntur? at hoc superior defensio satis expugnat. an illud dicent: quamuis bene a uobis accipiantur, mali sunt tamen? quid est aliud uiuos, cum quibus res agitur, aduersarios absoluere atque olim mortuos, cum quibus nulla 1 accipitur V 4 senserit Y 9 mea] in ea b 11 hominis (es corr. in is) P 13 malas S 14 absconderem Ch 16 generi/ (a er.) S 18 uellem—quo om. Ch 20 longinquam SMPpVmb satis enim est Sm .. 26 a] ad Ch at] ad Ch a4 P 27 accipiantur S ad P ad Y satis] 1 hoc qui sasit Ch 29 tamen sunt V Qd 6 aliud ^ uiuos m- cum om Ch contentio est. accusare? ego quidem illos uiros et omnia utiliter memoriae mandasse et magnos ac diuinos fuisse et illam legem dei iussu ac uoluntate promulgatam esse et conditam credo et id, quamquam perpauca eius generis librorum sciam, persuadere tamen facile possum. si mihi aequus et minime pertinax animus adhibeatur. atque id faciam, cum copia nobis data fuerit beniuolarum aurium ac mentis tuae; sed hoc cum potero. nunc autem nonne mihi satis est, quoquo modo se ista res habeat, deceptum non fuisse? Testor, Honorate, conscientiam meam et puris animis inhabitantem deum nihil me existimare prudentius, castius. religiosius, quam sunt illae scripturae omnes, quas testamenti ueteris nomine catholica ecclesia retinet. miraris, noui. non enim dissimulare possum longe aliter nobis fuisse persuasum. sed nihil est profecto temeritatis plenius, quae nobis tunc pueris inerat, quam quorumque librorum expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et eorum sententiam requirere ab his, qui conditoribus illorum atque auctoribus acerbissimum nescio qua cogente causa bellum indixerunt. quis enim sibi umquam libros Aristotelis reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putauit, ut de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio labi potest? quis denique geometricas litteras Archimedis legere magistro Epicuro aut discere uoluit, contra quas ille multum pertinaciter nihil earum, quantum arbitror, intellegens disserebat? an istae scripturae legis planissimae sunt, in quas isti quasi uulgo expositas inpetum faciunt frustra et inaniter? qui mihi similes uidentur illi mulierculae, quam iidem ipsi solent deridere, quae irata, quod ei sol iste laudaretur et a manichaea quadam femina colendus commendaretur, ut erat religiose simplex, concita exiluit et eum locum, quem sol 2 mandasse memoriae V 4 id om. V 5 aecus Ch et om. Vm (s. I.) . 6 fuerit data V 7 beneuolarum SMPpm 15 pleniusq' SM pleniusq m III 20 bella m2 bella V enim om. m inqufi sibi S 30 machiae a,quada p1 n. 31 exiliunt M eiiluaT (ix a m. 2) Ch eiiliuit Vm XXV. Ang. aect. 6. 2 per fenestram inlustrauerat, crebro pede percutiens: ecce solem deumque tuum calco' clamare coepit. stulte omnino atque muliebriter — quis negat? — sed nonne tibi tales uidentur isti, qui ea, quae non intellegunt, aut cur, aut omnino qualia sint, quamue iacentibus similia, subtilia tamen intellegentibus atque diuina, magno inpetu orationis maledictisque lacerantes, quia eis inperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant? quicquid est, mihi crede, in scripturis illis altum et diuinum est: inest omnino ueritas et reficiendis instaurandisque animis adcomodatissima disciplina et plane ita modificata, ut nemo inde haurire non possit. quod sibi satis est. si modo ad hauriendum deuote ac pie, ut uera religio poscit, accedat. quod ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus est. agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non oderis, deinde ut ames; et hoc agendum quouis alio modo potius quam exponendis eorum sententiis et litteris, propterea quia si Vergilium odissemus. immo si non eum, priusquam intellectus esset, maiorum nostrorum commendatione diligeremus, numquam nobis satis fieret de illis eius quaestionibus innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari solent; nec audiremus libenter, qui cum eius laude illas expediret, sed ei faueremus, qui per eas illum errasse ac delirasse conaretur ostendere. nunc uero cum eas multi ac uarie pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum plauditur, per quorum expositionem melior inuenitur poeta, qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter cecinisse ab eis etiam, qui illum non intellegunt, creditur. itaque in quaestiuncula magistro deficienti et quid respondeat non habenti suscensemus potius quam illum mutum uitio Maronis putamus. iam si ad defensionem suam peccatum tanti 4 eunt M 5 qufi uera dicentibus S Vx, 6 diuina magno] diuino ////V9 Ch 11 non s. I. S2 om. Mb 12 poscit (corr. ex possit) S 16 ex exponendis V 17 quia sij quasi Ch uirgilitl b inmo Ok m 19 fieret satis Y 22 expedires Ch 24 captu-potissimum om. Ch MQ 26 peccatg, S 28 qufstiunculis V 29 habent Ch succensemus SM Vmb auctoris adserere uoluerit. uix apud eum discipuli uel datis mercedibus remanebunt. quantum erat, ut similem beneuolentiam praeberemus eis, per quos locutum esse sanctum spiritum tam diuturna uetustate firmatum est? sed scilicet intellegentissimi adulescentes et miri rationum exploratores non euolutis saltem illis litteris, non quaesitis magistris. non aliquantum nostra tarditate accusata, non denique uel mediocri corde concesso eis, qui huiusmodi litteras per totum orbem tam longo tempore legi, custodiri tractarique uoluerunt, nihil apud illos credendum putauimus, eorum qui istis inimici infestique sunt uoce commoti, apud quos falsa pollicitatione rationis inaudita milia fabularum credere et colere cogeremur. Sed nunc quod institui peragam, si possum, et sic apud te agam, ut fidem catholicam non interim aperiam, sed ad scrutanda eius magna mysteria eis. quorum animae sibi curae sunt, spem diuini fructus et inueniendae ueritatis . ostendam. nemo dubitat eum, qui ueram religionem requirit, aut iam credere inmortalem esse animam, cui prosit illa religio, aut etiam id ipsum in eadem religione uelle inuenire. animae igitur causa omnis religio; nam corporis natura quoquo modo se habeat, nullam curam ac sollicitudinem incutit ei, praesertim post mortem, cuius anima tenuerit quo beata sit. animae igitur causa uel solius uel maxime uera, si qua est, religio constituta est. haec autem anima — uidero quam ob causam et hoc obscurissimum esse confiteor — errat tamen ac stulta est, ut uidemus, donec adipiscatur percipiatque sapientiam, et fortasse ipsa est uera religio. num te ad fabulas mitto? num aliquid cogo te temere credere? animam nostram dico errore ac stultitia inretitam et demersam uiam, si 2 ut similem] utimilg Ch beniuolentiam S M Pp2 mb 3 spirir tum sanctom SPp M Vm b 5 mirationum ChV exploratioQes V 6 saltim SM Fnt1 8 eiusmodi b tam] at Ch 15 ainime V o tm 20///quom V 21 ac] a Ch 28 es Ch 24 uiderp ms 25 hoc om. SpPMVmb ee 26 adepiscatur Ch 27 (et 28) num] nunc P 28 te. mere P ('Fe c4 temedere p me credereS2 te mecum credere T w» te me credere Mtemere om. b 2* qua est, quaerere ueritatis. si hoc in te non est, da ueniam et participare mecum, quaeso, sapientiam tuam; sin id, quod dico, agnoscis in te, simul, obsecro, quaeramus uerum. Puta nos adhuc neminem audisse cuiuspiam religionis insinuatorem. ecce res noua est a nobis negotiumque susceptum. quaerendi sunt, credo, huius rei, si ulla est, professores. fac nos repperisse alios aliud opinantes et diuersitate opinionum ad se quemque trahere cupientes. sed inter hos excellere famae interim celebritate quosdam atque omnium paene occupatione populorum. utrum isti uerum teneant. magna quaestio est; sed nonne prius sunt explorandi, ut, quamdiu erramus, si quidem homines sumus, cum ipso genere humano errare uideamur?