<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><milestone unit="altchapter" n="4"/> Sed ut omissa interim altitudine scientiae sic agam <lb/>
            tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo, id est <lb/>
            sicut ego possum, non sicut doctissimos uiros posse miratus sum: <lb/>
            tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid

<note type="footnote"> 8 II Cor. 8, 6 et 14 et 16 </note>

<note type="footnote" rend="script"><hi rend="italic">1 quijquem V</hi> 5 omnes Ch <hi rend="italic">7autem om.SMmV reelariP,</hi> 10euacuetur £ <lb/>
            13 ad opertum <hi rend="italic">V</hi> 15 non ait enim <hi rend="italic">V</hi> 18 his <hi rend="italic">Ch SM Vpb</hi> iis <lb/>
            d re I. I <lb/>
            <hi rend="italic">(ex</hi> his <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">corr.) P</hi> 19 turbipe <hi rend="italic">m1</hi> 20 ł4quirunt <hi rend="italic">82</hi> wqrunt m2 ad- <lb/>
            11 <lb/>
            quirunt <hi rend="italic">V</hi> 21 ceteris <hi rend="italic">S</hi> 24 eruntur <hi rend="italic">Ch</hi> 26 interi <hi rend="italic">Ch</hi> altitudine] <lb/>
            multitudine <hi rend="italic">S V</hi> 27 agendo <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="14"/>
            legunt. de singulis dicam. primum genus est, in quo id quod <lb/>
            falsum est uerum putatur, cum aliud qui scripsit putauerit. <lb/>
            alterum est, quamuis non tam late patens, non tamen minus <lb/>
            noxium, cum id quod falsum est uerum putatur, id tamen <lb/>
            putatur, quod etiam ille qui scripsit putauit. tertium est, cum ex<lb n="5"/>
            alieno scripto intellegitur aliquid ueri, cum hoc ille qui scripsit <lb/>
            non intellexerit. in quo genere non parum est utilitatis; immo <lb/>
            si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer. <lb/>
            primi generis exemplum est, ut si quisquam uerbi gratia <lb/>
            dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac diiudicare<lb n="10"/>
            causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit. <lb/>
            hic enim errat duobus modis: quod et rem non credendam <lb/>
            credit neque id putandus est credidisse ille quem legit. alterum <lb/>
            genus animaduerti sic potest: si quis, quia Lucretius animam <lb/>
            ex atomis esse scribit eamque post mortem in easdem atomos<lb n="15"/>
            solui atque interire, id uerum ac sibi credendum arbitretur. nam <lb/>
            et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum <lb/>
            est pro certo sibi persuasit, quamquam id Lucretius, cuius libris <lb/>
            deceptus est, opinatus sit. quid enim huic prodest de auctoris <lb/>
            sententia certum esse, quando sibi eum non per quem erraret, <lb n="20"/>
            sed cum quo erraret, elegerit? tertio generi est illud adcommodatum: <lb/>
            si quis Epicurum lecto eius in libris aliquo <lb/>
            loco, ubi continentiam laudat, in uirtute illum summum bonum <lb/>
            posuisse adseueret et ideo non esse culpandum. huic enim quid <lb/>
            obest error Epicuri, si summum bonum hominis uoluptatem<lb n="25"/>
            ille corporis credit, cum iste non se dederit tam turpi noxiaeque <lb/>
            sententiae neque ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi <lb/>
            quod eum sensisse non putat, quod sentiri non oporteat? hic <lb/>
            error non modo humanus est, sed saepe etiam homine dignissimus.

<note type="footnote"> 11 Aen. VI 566 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 cum-putauerit <hi rend="italic">in mg. m</hi> 7 inmo <hi rend="italic">V</hi> 10 radamantum <hi rend="italic">ChSPpM</hi> <lb/>
            nduuatri <lb/>
            reclamanttt <hi rend="italic">m</hi> reclamantd <hi rend="italic">V</hi> 12 et quod rem <hi rend="italic">V</hi> 13 querit <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            14 sic <hi rend="italic">s. I. S om. M</hi> 15 eosdem <hi rend="italic">Sm</hi> 17 miser est] miseret <hi rend="italic">Ch</hi> si--est <hi rend="italic">infm <lb/>
            text. P</hi> 19 est <hi rend="italic">V</hi> 28 laudant <hi rend="italic">Ch</hi> 24 poauisse-bonum <hi rend="italic">inf. text. <lb/>
            m. 2 adscr. S</hi> non <hi rend="italic">om. V</hi> quid] quod <hi rend="italic">Ch</hi> 28 hic enim <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="15"/>
            quid enim? si mihi de aliquo, quem diligerem. nuntiaretur, quod <lb/>
            sibi, cum esset barbatus, pueritiam atque infantiam ita placere <lb/>
            multis audientibus dixerit. ut etiam iurauerit se similiter <lb/>
            uelle uiuere, idque ita mihi probaretur, ut inpudenter negarem, <lb/>
            num reprehendendus cuipiam uiderer, si eum existimarem, <lb n="5"/>
            cum hoc diceret, significare uoluisse sibi placere innocentiam, <lb/>
            et ab eis, quibus hominum genus inuolueretur cupiditatibus <lb/>
            animum alienum, et ex eo illum magis magisque diligerem, <lb/>
            quam antea diligebam, etiamsi fortasse illi in puerorum aetatibus <lb/>
            libertatem quandam in ludendo et cibando atque ignauum <lb n="10"/>
            otium stultus adamasset? fac enim eum esse defunctum, <lb/>
            postquam hoc mihi nuntiatum est, nec interrogari a me potuisse <lb/>
            quicquam, ut aperiret sententiam suam: essetne quisquam <lb/>
            tam inprobus. qui mihi suscenseret, cum hominis laudarem <lb/>
            propositum et uoluntatem per illa ipsa uerba, quae acceperam? <lb n="15"/>
            quid? quod etiam iustus rerum existimator non dubitaret <lb/>
            fortasse laudare opinionem ac uoluntatem meam, cum et <lb/>
            innocentia mihi placeret et homo de homine in re dubia <lb/>
            bene potius existimarem, cum etiam male liceret. 
</p></div></div></body></text></TEI>