<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><milestone unit="altchapter" n="1"/><p rend="script">Si mihi, Honorate, unum atque idem uideretur esse haere. <lb/>
            ticus et credens haereticis homo, tam lingua quam stilo in <lb/>
            hac causa conquiescendum mihi esse arbitrarer. nunc uero <lb n="5"/>
            cum inter haec duo plurimum intersit, quandoquidem haereticus <lb/>
            est, ut mea fert opinio, qui alicuius temporalis commodi <lb/>
            et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac nouas <lb/>
            opiniones uel gignit uel sequitur, ille autem, qui huiusmodi <lb/>
            hominibus credit, homo est imaginatione quadam ueritatis ac <lb n="10"/>
            pietatis inlusus: cum haec ergo ita sint, non putaui apud <lb/>
            te silendum esse, quid mihi de inuenienda ac retinenda ueritate <lb/>
            uideatur, cuius, ut scis, ab ineunte adulescentia magno <lb/>
            amore flagrauimus. sed res est longe remota a uanorum hominum <lb/>
            mentibus, qui nimis in haec corporalia progressi atque <lb n="15"/>
            lapsi nihil aliud putant esse quam quod istis quinque notissimis <lb/>
            nuntiis corporis sentiunt; et quas ab his plagas atque imagines <lb/>
            acceperunt, eas secum uoluunt, etiam cum conantur <lb/>
            recedere a sensibus, et ex earum mortifera et fallacissima <lb/>
            regula ineffabilia penetralia ueritatis rectissime se metiri putant. <lb n="20"/>
            nihil est facilius, mi carissime, quam non solum se dicere sed <lb/>
            etiam opinari uerum inuenisse; sed quam re ipsa difficillimum <lb/>
            sit, agnosces, ut confido, his litteris meis. quae ut tibi prosint

<note type="footnote" rend="script"> 1 INC. LIB. BEATI AVG. DE VTL. CREDDI fol. 66 <hi rend="italic">Ch</hi> Incipit <lb/>
            LIBER SCI AVRELI AVGVSTINI EIII DE VTILITATE CREDENDI <lb/>
            p. 9 S INCIP LIB DE VTILITATE CREDENDI AD HONORATVM <lb/>
            fol. 3 P 38 <hi rend="italic">p</hi> INC LIB SCI AVG DE VTILITATE CREDDI fol. 71 <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            4 et]atque <hi rend="italic">M</hi> 5 conquiescendum causa <hi rend="italic">M</hi> 6 haec <hi rend="italic">om. SM Vmb</hi> <lb/>
            '9 eiusmodi <hi rend="italic">S Vm</hi> 12 ueritate] uertenda <hi rend="italic">V</hi> 18 cuius] quum <hi rend="italic">ius Ch</hi> <lb/>
            1 lonpc* <lb/>
            14 est <hi rend="italic">om. Ch</hi> ualde <hi rend="italic">V</hi> 16 putantes se <hi rend="italic">Ch</hi> 18 uolunt <hi rend="italic">V</hi> cum om. <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            19 mortifere et fallacissime <hi rend="italic">Ch</hi> 22 qua <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> l* </note> <lb/>
             
<pb n="4"/>
            aut certe nihil obsint omnibusque omnino, quorum in manus <lb/>
            forte deuenerint, et rogaui deum et rogo; et spero ita fore. <lb/>
            si bene mihi conscius sum, quod ad hunc stilum pio et officioso <lb/>
            animo, non uani nominis adpetitione ac negatoriae ostentationis <lb/>
            accessi. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>