Si mihi, Honorate, unum atque idem uideretur esse haere. ticus et credens haereticis homo, tam lingua quam stilo in hac causa conquiescendum mihi esse arbitrarer. nunc uero cum inter haec duo plurimum intersit, quandoquidem haereticus est, ut mea fert opinio, qui alicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac nouas opiniones uel gignit uel sequitur, ille autem, qui huiusmodi hominibus credit, homo est imaginatione quadam ueritatis ac pietatis inlusus: cum haec ergo ita sint, non putaui apud te silendum esse, quid mihi de inuenienda ac retinenda ueritate uideatur, cuius, ut scis, ab ineunte adulescentia magno amore flagrauimus. sed res est longe remota a uanorum hominum mentibus, qui nimis in haec corporalia progressi atque lapsi nihil aliud putant esse quam quod istis quinque notissimis nuntiis corporis sentiunt; et quas ab his plagas atque imagines acceperunt, eas secum uoluunt, etiam cum conantur recedere a sensibus, et ex earum mortifera et fallacissima regula ineffabilia penetralia ueritatis rectissime se metiri putant. nihil est facilius, mi carissime, quam non solum se dicere sed etiam opinari uerum inuenisse; sed quam re ipsa difficillimum sit, agnosces, ut confido, his litteris meis. quae ut tibi prosint 1 INC. LIB. BEATI AVG. DE VTL. CREDDI fol. 66 Ch Incipit LIBER SCI AVRELI AVGVSTINI EIII DE VTILITATE CREDENDI p. 9 S INCIP LIB DE VTILITATE CREDENDI AD HONORATVM fol. 3 P 38 p INC LIB SCI AVG DE VTILITATE CREDDI fol. 71 M 4 et]atque M 5 conquiescendum causa M 6 haec om. SM Vmb '9 eiusmodi S Vm 12 ueritate] uertenda V 18 cuius] quum ius Ch 1 lonpc* 14 est om. Ch ualde V 16 putantes se Ch 18 uolunt V cum om. Ch 19 mortifere et fallacissime Ch 22 qua b l* aut certe nihil obsint omnibusque omnino, quorum in manus forte deuenerint, et rogaui deum et rogo; et spero ita fore. si bene mihi conscius sum, quod ad hunc stilum pio et officioso animo, non uani nominis adpetitione ac negatoriae ostentationis accessi.