AVGVSTINI RETRACTATIONVM LIB. II. CAP. LXIII (XXXVII) (PAG. 175, 13 ED. KNOELL). DE SPIRITV ET LITTERA AD MARCELLIMVM LIBER VNVS. Ad quem scripseram tres libros, quorum titulus est De peccatorum meritis et remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo paruulorum, rescripsit mihi se fuisse permotum, quod dixerim fieri posse, ut sit homo sine peccato, si uoluntas eius non desit ope adiuuante diuina, quamuis nemo tam perfectae iustitiae in hac uita uel fuerit uel sit uel futurus sit. quaesiuit enim, quomodo dixerim posse fieri, cuius rei desit exemplum. propter hanc eius inquisitionem scripsi librum, cuius est titulus De spiritu et littera. pertractans apostolicam sententiam, ubi ait: littera occidit, spiritus autem uiuificat . In quo libro, quantum deus adiuuit, atrociter disputaui contra inimicos gratiae dei, qua iustificatur inpius. cum autem agerem de obseruationibus Iudaeorum a quibusdam escis secundum ueterem legem abstinentium, dixi: quarundam escarum cerem moniae . quod nomen non est in usu sanctarum litterarum. ideo tamen mihi congruens uisum est, quod a carendo appellatas ceremonias quasi carimonias memoria tenebam eo, quod obseruantes careant his rebus, a quibus se abstinent. quod si est origo huius nominis, quae abhorret a uera religione, secundum hanc ego non sum locutus, sed secundum istam, quam supra memoraui. Hic liber sic incipit: Lectis opusculis, quae ad te nuper elaboraui, fili carissime Marcelline . 13 II Cor. 3, 6 16 cf. Kom. 4, 5 18 De spir. et litt. 21, 36 Aug. ep. 82,18 20 cf. Gell. Xoct. Att. IV 9, 8