Nec illarum ergo fecunditas carnis, quae hoc tempore nihil aliud in coniugio quam prolem requirunt, quam mancipent Christo, pro amissa uirginitate compensari posse credenda est. prioribus quippe temporibus uenturo secundum carnem Christo ipsum genus carnis in ampla quadam et prophetica gente necessarium fuit; nunc autem cum ex omni hominum genere atque omnibus gentibus ad populum dei et ciuitatem regni caelorum membra Christi colligi possint, sacram uirginitatem qui potest capere, capiat et ea tantum, quae se non continet, nubat. quid enim? si aliqua mulier diues multam pecuniam huic bono operi inpendat, ut emat ex diuersis 21 cf. Matth. 19, 12 22 cf. I Cor. 7, 9 1 set X est om. MEX 2 relegione K hac K et JR 3 hac K spiritalis ex spiritaliter P est-quam uo om. Z vonet (v s. I.) K uocet I 4 seruet IZ continentii K pietas R piaetatis IZ 5 prius spiritus R spiritus GJJEXN ita etiam R pudiciam BR puditiam Gl 6 in spiritu I spiritui 31EXN castite H 7 autem om. MENX pudicia B 8 in animo CIZB tamen] autem IZ non] in K carne K atque (at add. m. al) P 10 honoraptiua B 11 quam PREX qua* Aj quia B per quam H ipse B 12 carni Cx et seruatur G 13 foecunditas T 14 mancipat Bl mancip«ent H manticipant Gt 15 amisso X uirgimtaM I conpensari Ar 17 quedam Hl 20 possunt GMN pussunt EX sacra R uirginitate K 21 que G tantum om. I qui R 23 paecuniam C gentibus seruos, quos faciat christianos, nonne uberius atque numerosius quam uteri quantalibet feracitate Christi membra gignenda curabit? nec ideo tamen pecuniam suam conparare muneri sacrae uirginitatis audebit. at si propter faciendos qui nati fuerint christianos fecunditas carnis pro amissa uirginitate merito compensabitur, fructuosius erit hoc negotium, si magno pecuniario pretio uirginitas amittatur, quo pueri faciendi christiani multo plures emantur, quam unius utero quamlibet fertili nascerentur. Quod si stultissime dicitur, habeant fideles nuptae bonum suum, de quo in alio uolumine, quantum uisum est, disseruimus, et honorent amplius, sicut rectissime consuerunt, in sacris uirginibus melius earum, de quo isto sermone disserimus.