Ac per hoc illa una femina non solum spiritu, uerum etiam corpore et mater et uirgo. et mater quidem spiritu 9 Matth. 12, 50 17 cf. Gal. 4, 19 1 ergo est N qunr y 2 ipse CK[SDBRENX possint 11 3 enim] etiam S uirginitas decenter PK,HSADRGTĮfENXbd decenter] dicentes B possit CPKIZBMENX posse»t S potuit yiJ 4 par 6 R poaait C2BIZN uerumptamen T illae CIZ om. R 5 sanctae om . X 6 ipse KRX sunt xpi R 7 et om. N 8 beacius G beatus II1 comemoratam E memorata R 10 pro et om. SG 11 his T propinquitatS B redimit K 12 exibet IZSRE et jet T uiros sanctos MENX 13 sanctos feminas B ereditate SR 14 eius om. MENX tota ecclesia est AG quia] quae ]\'\'(ADGT 15 gratia 2JP uti Pl 16 est eius T est om. AG pia MEX pie N eius patris S eiusl mei A 17 que E donec ex dona m. 2 H ipse in eis X eis ipse] ipsis N ipse om. E 18 ergo om. MNX fatiens K 19 pr . et om. R 22 mater est et uirgo bd non capitis nostri, quod est ipse saluator, ex quo magis illa spiritaliter nata est, quia omnes qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur, sed plane mater membrorum eius, quod nos sumus, quia cooperata est caritate, ut fideles in ecclesia nascerentur, quae illius capitis membra sunt, corpore uero ipsius capitis mater. oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de uirgine, quo significaret membra sua de uirgine ecclesia secundum spiritum nascitura. sola ergo Maria et spiritu et corpore mater et uirgo, et mater Christi et uirgo Christi; ecclesia uero in sanctis regnum dei possessuris spiritu quidem tota mater Christi est, tota uirgo Christi, corpore autem non tota, sed in quibusdam uirgo Christi, in quibusdam mater, sed non Christi. et coniugatae quippe fideles feminae et deo uirgines dicatae sanctis moribus et caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quia uoluntatem patris faciunt, Christi spiritaliter matres sunt; quae autem coniugali uita corporaliter pariunt, non Christum, sed Adam pariunt et ideo currunt, ut sacramentis inbuti Christi membra fiant partus earum, quoniam quid pepererint norunt.