<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="54" unit="altchapter"/> Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, <lb/>
            ex quibus gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum<lb n="10"/>
            forma prae filiis hominum: uacat uobis, liberum <lb/>
            est cor a coniugalibus uinculis. inspicite pulchritudinem amatoris <lb/>
            uestri, cogitate aequalem patri, subditum et matri, etiam <lb/>
            in caelis dominantem et in terris seruientem, creantem omnia, <lb/>
            creatum inter omnia. illud ipsum, quod in eo derident superbi,<lb n="15"/>
            inspicite quam pulchrum sit; internis luminibus inspicite uulnera <lb/>
            pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, <lb/>
            pretium credentis, commercium redimentis. 
</p><p><milestone n="55" unit="altchapter"/>Haec quanti ualeant cogitate, haec in statera caritatis <lb/>
            adpendite et quidquid amoris in nuptias uestras inpendendum<lb n="20"/>
            habebatis, illi rependite. 
</p></div></div></body></text></TEI>