<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>Sed non contendo cum eis, qui adserunt hominem posse<lb n="10"/>
            in hac uita sine ullo peccato uiuere, non contendo, non contradico. <lb/>
            fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et <lb/>
            conparantes nosmet ipsos nobismet ipsis non intellegimus. <lb/>
            unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum <lb/>
            experti sumus, quanto magni sunt, tanto humilant se in<lb n="15"/>
            omnibus, ut coram deo inueniant gratiam. quamlibet enim <lb/>
            magni sint, non est seruus maior domino suo uel discipulus <lb/>
            magistro suo. et utique ille est dominus, qui <lb/>
            dicit: omnia mihi tradita sunt a patre meo, et ille est <lb/>
            magister, qui dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis,<lb n="20"/>
            et discite a me. et tamen quid discimus? quoniam mitis <lb/>
            sum, inquit, et humilis corde. 
</p></div></div></body></text></TEI>