Sed non contendo cum eis, qui adserunt hominem posse in hac uita sine ullo peccato uiuere, non contendo, non contradico. fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et conparantes nosmet ipsos nobismet ipsis non intellegimus. unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humilant se in omnibus, ut coram deo inueniant gratiam. quamlibet enim magni sint, non est seruus maior domino suo uel discipulus magistro suo. et utique ille est dominus, qui dicit: omnia mihi tradita sunt a patre meo, et ille est magister, qui dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis, et discite a me. et tamen quid discimus? quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde.