<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>Sed non contendo cum eis, qui adserunt hominem posse<lb n="10"/>
            in hac uita sine ullo peccato uiuere, non contendo, non contradico. <lb/>
            fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et <lb/>
            conparantes nosmet ipsos nobismet ipsis non intellegimus. <lb/>
            unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum <lb/>
            experti sumus, quanto magni sunt, tanto humilant se in<lb n="15"/>
            omnibus, ut coram deo inueniant gratiam. quamlibet enim <lb/>
            magni sint, non est seruus maior domino suo uel discipulus <lb/>
            magistro suo. et utique ille est dominus, qui <lb/>
            dicit: omnia mihi tradita sunt a patre meo, et ille est <lb/>
            magister, qui dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis,<lb n="20"/>
            et discite a me. et tamen quid discimus? quoniam mitis <lb/>
            sum, inquit, et humilis corde. 
</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="51" unit="altchapter"/> Hic dicet aliquis: non est hoc iam de uirginitate.

<note type="footnote"> 12 cf. II Cor. 10, 12 17 Ioh. 13, 16 19 Matth. 11, 27-29 </note>

<note type="footnote"> 1 quam] magis quam <hi rend="italic">PIZI HSABB TMEN X</hi> 2 caaeri <hi rend="italic">CZSB</hi> <lb/>
            3 quia <hi rend="italic">PKyHARGTMENX</hi> uigilantibus <hi rend="italic">MENX</hi> non <hi rend="italic">E</hi> 4 surrepunt <lb/>
            <hi rend="italic">ET</hi> umana <hi rend="italic">S</hi> huma II 6 et magna <hi rend="italic">KMENX</hi> si] se <hi rend="italic">1ZB</hi> <lb/>
            eius <hi rend="italic">X</hi> superuia <hi rend="italic">K</hi> 7 adicienti <hi rend="italic">CZ*</hi> adiciente <hi rend="italic">IB</hi> 8 fragilitate <lb/>
            <hi rend="italic">PlAGT</hi> fidelitate <hi rend="italic">S</hi> facilitate <hi rend="italic">PsHrKMENXbd</hi> 11 ac <hi rend="italic">S</hi> contendendo <lb/>
            <hi rend="italic">IZ</hi> 13 <hi rend="italic">alt</hi>. nosmetipsis <hi rend="italic">BlMEX</hi> 14 magni—sumus <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            non] non... (dum <hi rend="italic">er.) H</hi> 15 hnmiliant <hi rend="italic">C2PKIZaHSAI&gt;BG TMENXbd</hi> <lb/>
            hnmilient <hi rend="italic">R</hi> 17 sunt <hi rend="italic">GR</hi> maior est seruua <hi rend="italic">S</hi> maior om. <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            suo <hi rend="italic">om. S</hi> 18 qui dicit <hi rend="italic">om. CIZ</hi> 19 est <hi rend="italic">om. R</hi> 20 liberatis <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            laboratis et onerati estis <hi rend="italic">X</hi> 21 quid (d s. <hi rend="italic">l.) K</hi> quod <hi rend="italic">M</hi> dicimus <hi rend="italic">AIE</hi> <lb/>
            dicemus <hi rend="italic">Bl</hi> discamus <hi rend="italic">R</hi> 22 inquit <hi rend="italic">om. X</hi> 23 dicit <hi rend="italic">KGMENX</hi> diet 11 <lb/>
            iam <hi rend="italic">om</hi>. pi </note> <lb/>
             
<pb n="297"/>
            sed de humilitate scribere. quasi uero quaecumque uirginitas, <lb/>
            ac non illa, quae secundum deum est, a nobis praedicanda <lb/>
            suscepta est. quod bonum quanto magnum uideo, tanto ei, <lb/>
            ne pereat, in futurum superbiam pertimesco. non ergo custodit <lb/>
            bonum uirginale nisi deus ipse, qui dedit, et deus caritas <lb n="5"/>
            est. custos ergo uirginitatis caritas; locus autem huius custodis <lb/>
            humilitas. ibi quippe habitat, qui dixit super humilem et <lb/>
            quietum et trementem uerba sua requiescere spiritum suum. <lb/>
            quid itaque alienum feci, si bonum, quod laudaui, uolens <lb/>
            tutius custodiri, curaui etiam locum praeparare custodi? fidenter <lb n="10"/>
            enim dico nec mihi ne irascantur timeo, quos ut mecum <lb/>
            sibi timeant sollicitus moneo: facilius sequuntur agnum, etsi <lb/>
            non quocumque ierit, certe quousque potuerint, coniugati <lb/>
            humiles quam superbientes uirgines. quomodo enim sequitur, <lb/>
            ad quem non uult accedere? aut quo modo accedit, ad quem <lb n="15"/>
            non uenit, ut discat, quoniam mitis est et humilis corde? <lb/>
            illos proinde sequentes agnus quocumque ierit ducit, in quibus <lb/>
            prius ipse ubi caput inclinet inuenerit. nam et quidam superbus <lb/>
            et dolosus hoc ei dixerat: domine, sequar te quocumque <lb/>
            ieris. cui respondit: uulpes foueas habent et uolatilia <lb n="20"/>
            caeli nidos; filius autem hominis non habet, ubi caput

<note type="footnote"> 5 cf. I Ioh. 4,8 7 cf. Ea. 66,2 16 Matth. 11, 29 19 Matth. 8,19. 20 </note>

<note type="footnote"> 2 dominum <hi rend="italic">MNX</hi> est <hi rend="italic">om. X</hi> nobis <hi rend="italic">om. 01</hi> 3 est] sit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            quantum <hi rend="italic">BT</hi> 4 non <hi rend="italic">A</hi> pariat <hi rend="italic">IZB</hi> in futnrum] farem <hi rend="italic">PKfHA. <lb/>
             DBGTMENXd</hi> futuri <hi rend="italic">Sb</hi> superuiam <hi rend="italic">K</hi> 5 uirginalem <hi rend="italic">PKAR</hi> <lb/>
            ipsi deus <hi rend="italic">jR</hi> ipse deus <hi rend="italic">T</hi> ipsi <hi rend="italic">K</hi> 6 cnstos (o <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">H</hi> uirginitas <lb/>
            X caritas est <hi rend="italic">E</hi> castodit <hi rend="italic">01</hi> 8 requiescire <hi rend="italic">P</hi> 9 alium P1 <lb/>
            fecit 8 land.em (e <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">C</hi> laudd <hi rend="italic">IZ</hi> laudari <hi rend="italic">R</hi> laudaui toties <hi rend="italic">MN</hi> <lb/>
            Doles <hi rend="italic">K</hi> 10 totius <hi rend="italic">CK</hi> tocius <hi rend="italic">IZ</hi> toties <hi rend="italic">BX</hi> tociens <hi rend="italic">E</hi> titius <hi rend="italic">S om. MN</hi> <lb/>
            custodire <hi rend="italic">AGT</hi> cnraue <hi rend="italic">I</hi> 11 irascatur <hi rend="italic">PjHA</hi> quos-moneo <lb/>
            <hi rend="italic">om. CIZB</hi> 12 sollicicius <hi rend="italic">T</hi> moneo] timeo T falicius <hi rend="italic">Hx</hi> secuntur <lb/>
            <hi rend="italic">SABGSMENX</hi> 14 quomodo-accedere <hi rend="italic">om</hi>. P1 16 uenit] <lb/>
            accedit <hi rend="italic">X</hi> est] sum <hi rend="italic">bd</hi> 17 agnos y dicit 8 18 capud <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 dolosns] doloaus gloriosus <hi rend="italic">KMENX</hi> ei <hi rend="italic">om. KMENXr</hi> 20 ierit <lb/>
            X uelpes <hi rend="italic">H</hi> habeant (a s. <hi rend="italic">l.)</hi> 1 habeant <hi rend="italic">Z</hi> uolucres <lb/>
            <hi rend="italic">WBMENX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="298"/>
            suum inclinet. arguebat nomine uulpium astutam dolositatem <lb/>
            et nomine uolucrum uentosam elationem, in quo ubi <lb/>
            requiesceret piam non inueniebat humilitatem. ac per hoc <lb/>
            nusquam omnino secutus est dominum, qui se promiserat non <lb/>
            usque ad quendam prouectum, sed omnino quocumque ierit<lb n="5"/>
            secuturum. 
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="52" unit="altchapter"/> Quapropter hoc agite, uirgines dei, hoc agite: <lb/>
            sequimini agnum quocumque ierit. sed prius ad eum, quem <lb/>
            sequamini, uenite et discite, quoniam mitis est et humilis <lb/>
            corde. humiliter ad humilem uenite, si amatis, et ne discedatis<lb n="10"/>
            ab illo, ne cadatis. qui enim timet ab illo discedere, rogat et <lb/>
            dicit: non mihi ueniat pes superbiae. pergite uiam sublimitatis <lb/>
            pede humilitatis. ipse exaltat humiliter sequentes. <lb/>
            quem descendere non piguit ad iacentes. dona eius illi seruanda <lb/>
            committite, fortitudinem uestram ad illum custodite. quidquid<lb n="15"/>
            mali ipso custodiente non committitis, tamquam remissum ab <lb/>
            illo deputate, ne modicum uobis existimantes dimissum modicum <lb/>
            diligatis et tundentes pectora publicanos ruinosa iactantia <lb/>
            contemnatis. de uiribus uestris expertis cauete, ne, quia ferre <lb/>
            aliquid potuistis, inflemini; de inexpertis autem orate, ne supra<lb n="20"/>
            quam potestis ferre temptemini. existimate aliquos in occulto <lb/>
            superiores, quibus estis in manifesto meliores. cum aliorum

<note type="footnote"> 9 cf. Matth. 11, 29 12 Ps. 35, 12 15 cf. Ps. 58, 10 17 cf. <lb/>
            Luc. 7, 47 </note>

<note type="footnote"> 1 reclinet Buum <hi rend="italic">X</hi> reclinet <hi rend="italic">SRGE</hi> 2 uentosum Relatione <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            ubi] ybi <hi rend="italic">I</hi> ut <hi rend="italic">ENX om. K</hi> 3 requiescerit <hi rend="italic">K</hi> hac K 4 <hi rend="italic">deum KSENX</hi> <lb/>
            non usque] nusque <hi rend="italic">B</hi> 5 prouentum <hi rend="italic">AGT</hi> profectum <hi rend="italic">bd</hi> iret <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            6 sequuturum <hi rend="italic">CIZ</hi> securum <hi rend="italic">N</hi> 7 <hi rend="italic">hoc pr. om. B</hi> 8 quam S 9 sequimini <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            quia X 10 ad humilitatem <hi rend="italic">N</hi> uenite] uite <hi rend="italic">B</hi> ne-illo <hi rend="italic">om. P\'</hi> <lb/>
            11 discere S 12 non] nam <hi rend="italic">T</hi> ueniat mihi <hi rend="italic">PKiHSARGTJIENX</hi> <lb/>
            sublimitatis) humilitatis <hi rend="italic">R</hi> 13 pede humilitatis <hi rend="italic">om</hi>. P1 14 qui <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            discendere <hi rend="italic">KA</hi> pinguit <hi rend="italic">R</hi> pigruit <hi rend="italic">X</hi> 15 committe <hi rend="italic">Gl post</hi> illum <lb/>
            <hi rend="italic">repetuntur</hi> committite-illum in <hi rend="italic">CIZ</hi> illum] ipsum <hi rend="italic">T</hi> qui; quod A <lb/>
            et quod <hi rend="italic">G</hi> 16 remissum <hi rend="italic">oni. MENX</hi> 17 nec A demissum <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            18 ruionosas <hi rend="italic">T</hi> iatantia <hi rend="italic">X</hi> 19 contempnatis <hi rend="italic">G</hi> caute <hi rend="italic">Hx</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">MENX</hi> oiferre <hi rend="italic">ENX</hi> 20 implemini <hi rend="italic">A</hi> deinde expertis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 moliores P </note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            bona forte ignota uobis benigne creduntur a uobis, uestra <lb/>
            nobis nota non conparatione minuuntur, sed dilectione firmantur; <lb/>
            et quae forte adhuc desunt, tanto dantur facilius, quanto <lb/>
            desiderantur humilius. perseuerantes in numero uestro praebeant <lb/>
            uobis exemplum; cadentes autem augeant timorem <lb n="5"/>
            uestrum. illud amate, ut imitemini, hoc lugete, ne inflemini. <lb/>
            iustitiam uestram nolite statuere, deo uos iustificanti subdite. <lb/>
            ueniam peccatis donate alienis, orate pro uestris; futura uigilando <lb/>
            uitate, praeterita confitendo delete. 
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="53" unit="altchapter"/> Ecce iam tales estis, ut professae atque seruatae <lb n="10"/>
            uirginitati ceteris etiam moribus congruatis. ecce iam non <lb/>
            solum homicidiis, sacrificiis diabolicis et abominationibus, furtis, <lb/>
            rapinis, fraudibus, periuriis, ebriositatibus omnique luxuria et <lb/>
            auaritia, simulationibus, aemulationibus, inpietatibus, crudelitatibus <lb/>
            abstinetis, uerum etiam illa, quae leuiora uel sunt <lb n="15"/>
            uel putantur, non inueniuntur nec oriuntur in uobis: non inprobus <lb/>
            uultus, non uagi oculi, non infrenis lingua, non petulans <lb/>
            risus, non scurrilis iocus, non indecens habitus, non <lb/>
            tumidus aut fluxus incessus; iam non redditis malum pro <lb/>
            malo nec maledictum pro maledicto; iam postremo <lb n="20"/>
            illam mensuram dilectionis inpletis, ut ponatis animas pro

<note type="footnote"> 12 cf. Gal. 5, 19 sqq.; I Cor. 5, 9 sqq. 19 cf. I Petro 3, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 ignorata 7 benignae <hi rend="italic">P</hi> uestra autem (om. uobis) <hi rend="italic">E</hi> ueetrarp 7 <lb/>
            2 minuantur <hi rend="italic">KMENX</hi> firmentur <hi rend="italic">MNX</hi> 3 quae <hi rend="italic">om. B</hi> 4 perseaerantes <lb/>
            in melius <hi rend="italic">T</hi> 5 eiembrum <hi rend="italic">X</hi> 6 uestram <hi rend="italic">T</hi> illud <lb/>
            autem <hi rend="italic">KT</hi> illud enim <hi rend="italic">MNXE</hi> ame <hi rend="italic">X</hi> lugite <hi rend="italic">K</hi> Ingente R lugere <lb/>
            <hi rend="italic">Hl</hi> 7 constituere <hi rend="italic">X</hi> instificandi <hi rend="italic">MENX iustificati 7</hi> 8 donate] <lb/>
            date <hi rend="italic">T</hi> 9 uitate] canete <hi rend="italic">T</hi> confidendo B 11 uirginitatis <lb/>
            <hi rend="italic">ADRGH</hi> etiam <hi rend="italic">om. T</hi> 12 abbominationibus <hi rend="italic">IZENX</hi> fortis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            13 ebriosietatibus <hi rend="italic">K</hi> ebrietatibus <hi rend="italic">MEXX</hi> omnigipque <hi rend="italic">P</hi> luxoria <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            14 aemulationibus <hi rend="italic">om. KMENX,</hi> immolationibus in <hi rend="italic">mg. K</hi> immolationibus <lb/>
            crudelitatibus <hi rend="italic">MENX</hi> 15 abstinentis <hi rend="italic">K</hi> abstinentes <hi rend="italic">ENX</hi> <lb/>
            leuiora <hi rend="italic">om. MENX</hi> uiora <hi rend="italic">S</hi> uel sunt <hi rend="italic">om</hi>. X 16 nec] ne <hi rend="italic">R</hi> corriuntur <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> nobis <hi rend="italic">X</hi> non] nam <hi rend="italic">A</hi> nam non <hi rend="italic">G</hi> 18 inscurrilis <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            scurilis <hi rend="italic">SBEXN</hi> scurrilis iocus] scnriliosus <hi rend="italic">AG</hi> scurridiosus (d <hi rend="italic">ex</hi> 1) <lb/>
            iocus <hi rend="italic">T</hi> 19 timidus <hi rend="italic">CIZ</hi> fiuxis <hi rend="italic">H</hi> flusus <hi rend="italic">11</hi> incessus-redditis <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 21 nt ponatis <hi rend="italic">om. P\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="300"/>
            fratribus uestris. ecce iam tales estis, quia et tales esse <lb/>
            debetis. haec addita uirginitati angelicam uitam hominibus <lb/>
            et caeli mores exhibent terris. sed quanto magni estis, quicumque <lb/>
            ita magni estis, tanto humilate uos in omnibus, <lb/>
            ut coram deo inueniatis gratiam, ne superbis<lb n="5"/>
            resistat, ne se exaltantes humilet, ne inflatos per angusta <lb/>
            non traiciat: quamquam superflua sit sollicitudo, ne ubi feruet <lb/>
            caritas, desit humilitas.. 
</p></div><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="54" unit="altchapter"/> Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, <lb/>
            ex quibus gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum<lb n="10"/>
            forma prae filiis hominum: uacat uobis, liberum <lb/>
            est cor a coniugalibus uinculis. inspicite pulchritudinem amatoris <lb/>
            uestri, cogitate aequalem patri, subditum et matri, etiam <lb/>
            in caelis dominantem et in terris seruientem, creantem omnia, <lb/>
            creatum inter omnia. illud ipsum, quod in eo derident superbi,<lb n="15"/>
            inspicite quam pulchrum sit; internis luminibus inspicite uulnera <lb/>
            pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, <lb/>
            pretium credentis, commercium redimentis. 
</p><p><milestone n="55" unit="altchapter"/>Haec quanti ualeant cogitate, haec in statera caritatis <lb/>
            adpendite et quidquid amoris in nuptias uestras inpendendum<lb n="20"/>
            habebatis, illi rependite. 
</p></div></div></body></text></TEI>