<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Non est ergo, cur dei uirgines contristentur, quod <lb/>
            etiam ipsae uirginitate seruata matres carnis esse non possunt; <lb/>
            illum enim solum decenter uirginitas parere posset, qui in <lb/>
            sua natiuitate parem habere non posset. uerumtamen ille <lb/>
            unius sanctae uirginis partus omnium sanctarum uirginum est <lb n="5"/>
            decus, et ipsae cum Maria matres Christi sunt, si patris eius <lb/>
            faciunt uoluntatem. hinc enim et Maria laudabilius atque <lb/>
            beatius Christi mater est secundum supra memoratam eius <lb/>
            sententiam: quicumque facit uoluntatem patris mei <lb/>
            qui in caelis est, ipse mihi frater et soror et mater <lb n="10"/>
            est. has sibi omnes propinquitates in populo, quem redemit, <lb/>
            spiritaliter exhibet: fratres et sorores habet sanctos uiros et <lb/>
            sanctas feminas, quoniam sunt illi in caelesti hereditate coheredes. <lb/>
            mater eius est tota ecclesia, quia membra eius, id est <lb/>
            fideles eius per dei gratiam ipsa utique parit. item mater <lb n="15"/>
            eius est omnis anima pia faciens uoluntatem patris eius <lb/>
            fecundissima caritate in his quos parturit, donec in eis ipse <lb/>
            formetur. Maria ergo faciens uoluntatem dei corporaliter <lb/>
            Christi tantummodo mater est, spiritaliter autem et soror et <lb/>
            mater. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>