Proinde etiam uirgines dei inreprehensibiles quidem sequuntur agnum, quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta et uirginitate seruata, quae non rediret 1 cf. Iob 14, 4. 5 8 cf. Matth. 24, 31 9 Matth. 6. 12 19 cf. Iob. 7, 1 1 quidam Kx uirginitas sancta H 2 est om. K 3 uita unins diei X diei unius PKfAHRGTMNbd uitam B ęţ inuiolata (exp. m. al.) P 4 quam C qug S qu.& A 5 quoaptatnr 1Z cooptatur 81 fidelis R uideles E mentis S 7 ultimos] nouissimos JS 8 sumis R terminus K 9 ammonuit PKHAMX et dimitte IZbd demitte K 11 *.per (su er.) H petimus] penitus r quod AGK 12 meminerimus om. I enim] eis B om. S 13 dimissa-nobis in mg. B 14 precipit KMEN orare (re in ras.) I oratione Z demitte K 16 cathecumeni C1 cathecumini CaKZABRTa catecumeni Pl catecumini GMXEN caticumini SH 17 uero] ergo N baptizantes B oranti B 18 et alt. om. MENX gregis MENX ac K 19 se] sed X 20 gloriari debere E 22 secuntur SARBGMNXf amissa; sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi tales tali reue. lati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore eorum non sit inuentum mendacium, meminerint etiam in hoc esse ueraces, ne se audeant dicere non habere peccatum. idem quippe Iohannes, qui illud uidit, hoc dixit: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. quodsi confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata nostra et purget nos ab omni iniquitate. quodsi dixerimus, quoniam non peccauimus, mendacem faciemus eum, et uerbum eius non erit in nobis. hoc certe non illis aut illis, sed christianis omnibus dicitur, ubi et uirgines se debent agnoscere. sic enim erunt sine mendacio, quales in Apocalypsi apparuerunt. ac per hoc quamdiu nondum est in caelesti sublimitate perfectio, inuituperabiles facit in humilitate confessio.