Quid iam dicam de ipsa cautela et uigilantia non peccandi? quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? 17 Rom. 12. 10 Phil. 2, 3 20 Prou. 20, 9 1 faciet DBMENXbd exitu R possetis Cx 2 fortasses S illi uel illae MNbd illi uel ille EX 3 laudabile C possit C possunt PHAfGRTMENX 4 ab iniquitate S laniaturp P laniatQ R 5 ille Rf* autem om. T illae MNbd ille EX 6 continentia B 7 neleant X om. G talia] alia AG uel pro iustitia om. S pro] propter X om. H (pr.) 9 consentientes X etiam non cedere EX 10 ferienti] furenti Rj 11 temtatione H temptatione IZTd experta 8 expergentia E 12 peruidet se KMN prouidet se X praeuidet se E praeuidet R 13 cogit et G 14 forte PKRTMENX quo] quod KX qui 7\' gloriosQ N 15 nota K datum MENX habent quod T ipsi X non-honore om. X 16 ut non EN fallacis K 17 et honore MEN se praeueniant MENX alterum] utrum S existimet MENX 20 quis-aut om. Bx 21 esse om. X integra est quidem ab utero matris sancta uirginitas; sed nemo. inquit, mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est unius diei uita super terram. seruatur et in fide inuiolata quaedam castitas uirginalis, qua ecclesia uni uiro uirgo casta coaptatur; sed ille unus uir non tantum fideles mente et corpore uirgines, sed omnes omnino christianos ab spiritalibus usque ad carnales, ab apostolis usque ad ultimos paenitentes tamquam a summis caelorum usque ad terminos eorum docuit orare et in ipsa oratione dicere admonuit: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ubi per hoc quod petimus, quid etiam nos esse meminerimus ostendit. neque enim pro eis debitis, quae totius praeteritae uitae in baptismo per eius pacem nobis dimissa esse confidimus, nos praecepit orare dicentes: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; alioquin hanc orationem catechumeni potius usque ad baptismum orare deberent. cum uero eam baptizati orant. praepositi et plebes, pastores et greges, satis ostenditur in hac uita, quae tota temptatio est, neminem se tamquam ab omnibus peccatis inmunem debere gloriari.