<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>Sed, ut dicere coeperam, siue centenus fructus sit deo <lb/>
            deuota uirginitas siue alio aliquo modo, uel quem commemorauimus <lb/>
            uel quem non commemorauimus, sit illa fertilitatis <lb/>
            intellegenda distantia, nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit <lb/>
            uirginitatem praeferre martyrio ac nemo dubitauerit hoc donum<lb n="10"/>
            occultum esse, si examinatrix desit temptatio. 
</p><p><milestone n="47" unit="altchapter"/>Habet itaque uirgo, quod cogitet, quod ei prosit <lb/>
            ad seruandam humilitatem, ne uiolet illam, quae supereminet <lb/>
            donis omnibus, caritatem, sine qua utique quaecumque alia <lb/>
            uel pauca uel plura uel magna uel parua habuerit, nihil est:<lb n="15"/>
            habet, inquam, quod cogitet, ut non infletur, non aemuletur, <lb/>
            ita se scilicet bonum uirginale coniugali bono multo amplius <lb/>
            et melius profiteri, ut tamen nesciat, utrum illa uel illa coniugata <lb/>
            iam pati pro Christo possit, adhuc uero ipsa non <lb/>
            possit, et in hoc ei parcatur, quia infirmitas eius temptatione<lb n="20"/>
            non interrogatur. fidelis enim deus, ait apostolus, qui non <lb/>
            uos permittat temptari super id quod potestis, sed

<note type="footnote"> 3 cf. Luc. 8, 8 16 cf. I Cor. 13, 4 21 I Cor. 10. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 tres <hi rend="italic">om. R</hi> arbitro <hi rend="italic">B</hi> fructificationes <hi rend="italic">CIZB</hi> 3 solus (a. <hi rend="italic">I. <lb/>
             add</hi>. m. <hi rend="italic">al.) P, HJtr</hi> commemoraaisae <hi rend="italic">X</hi> acommemoranit <hi rend="italic">Å</hi> centflplum <lb/>
            (plum <hi rend="italic">in fine) P</hi> 4 alio <hi rend="italic">S</hi> iste alia <hi rend="italic">G</hi> ignorare P1 ac <lb/>
            11011] an <hi rend="italic">X</hi> 6 coeperamus <hi rend="italic">KENX</hi> 7 quem] cum <hi rend="italic">K</hi> comnaemorationis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> memorauimus <hi rend="italic">K</hi> 8 uel-commemorauimus <hi rend="italic">om. KIP1</hi> fertilitas <lb/>
            <hi rend="italic">Gl</hi> 9 tamen] tantam <hi rend="italic">CIZB</hi> qultum <hi rend="italic">T</hi> fuerat <hi rend="italic">R</hi> 11 occultatam <lb/>
            <hi rend="italic">GAT</hi> 12 itaque <hi rend="italic">om. H</hi> cogitet et <hi rend="italic">KMENX</hi> 13 seruandum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> qai P1 14 donis <hi rend="italic">om. N</hi> 15 uel magna uel parua om. <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            16 babet et <hi rend="italic">B</hi> quae <hi rend="italic">Pl om. B ut]</hi> aut 8 infletur et <hi rend="italic">PKfHA<lb/>
             MGTMEN</hi> 17 se <hi rend="italic">ex</hi> ne <hi rend="italic">P om. E</hi> uirginalem <hi rend="italic">K</hi> 18 utrum illal <lb/>
            utrum ista <hi rend="italic">R</hi> 20 temptationem <hi rend="italic">K</hi> 21 interrogetur <hi rend="italic">B</hi> fldeiis est <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 permittit <hi rend="italic">RGMENXd</hi> permittet <hi rend="italic">b</hi> temptare <hi rend="italic">KMEX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="293"/>
            faciat cum temptatione etiam exitum, ut possitis <lb/>
            sustinere. fortassis ergo illi uel illi coniugalis uitae retinentes <lb/>
            in suo genere laudabilem modum iam possint contra inimicum <lb/>
            ad iniquitatem cogentem etiam laniatu uiscerum et <lb/>
            effusione sanguinis dimicare; illi autem uel illi a pueritia <lb n="5"/>
            continentes seque castrantes propter regnum caelorum <lb/>
            nondum tamen ualeant talia uel pro iustitia uel pro ipsa <lb/>
            pudicitia sustinere. aliud est enim pro ueritate ac proposito <lb/>
            sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non <lb/>
            cedere etiam torquenti atque ferienti. latent ista in facultatibus <lb n="10"/>
            et uiribus animorum, temtata panduntur, experientia propalantur. <lb/>
            ut ergo quisque non infletur, ex eo, quod se peruidet <lb/>
            posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid praestantius se <lb/>
            fortasse non posse, aliquos autem, qui illud, quo sibi gloriose <lb/>
            notus est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non <lb n="15"/>
            potest posse. ita seruabitur non fallaci, sed ueraci humilitate: <lb/>
            honore mutuo praeuenientes, et: alter alterum existimantes <lb/>
            superiorem sibi. 
</p></div></div></body></text></TEI>