Sed, ut dicere coeperam, siue centenus fructus sit deo deuota uirginitas siue alio aliquo modo, uel quem commemorauimus uel quem non commemorauimus, sit illa fertilitatis intellegenda distantia, nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit uirginitatem praeferre martyrio ac nemo dubitauerit hoc donum occultum esse, si examinatrix desit temptatio. Habet itaque uirgo, quod cogitet, quod ei prosit ad seruandam humilitatem, ne uiolet illam, quae supereminet donis omnibus, caritatem, sine qua utique quaecumque alia uel pauca uel plura uel magna uel parua habuerit, nihil est: habet, inquam, quod cogitet, ut non infletur, non aemuletur, ita se scilicet bonum uirginale coniugali bono multo amplius et melius profiteri, ut tamen nesciat, utrum illa uel illa coniugata iam pati pro Christo possit, adhuc uero ipsa non possit, et in hoc ei parcatur, quia infirmitas eius temptatione non interrogatur. fidelis enim deus, ait apostolus, qui non uos permittat temptari super id quod potestis, sed 3 cf. Luc. 8, 8 16 cf. I Cor. 13, 4 21 I Cor. 10. 13 1 tres om. R arbitro B fructificationes CIZB 3 solus (a. I. add . m. al.) P, HJtr commemoraaisae X acommemoranit Å centflplum (plum in fine) P 4 alio S iste alia G ignorare P1 ac 11011] an X 6 coeperamus KENX 7 quem] cum K comnaemorationis B memorauimus K 8 uel-commemorauimus om. KIP1 fertilitas Gl 9 tamen] tantam CIZB qultum T fuerat R 11 occultatam GAT 12 itaque om. H cogitet et KMENX 13 seruandum B qai P1 14 donis om. N 15 uel magna uel parua om. T 16 babet et B quae Pl om. B ut] aut 8 infletur et PKfHA MGTMEN 17 se ex ne P om. E uirginalem K 18 utrum illal utrum ista R 20 temptationem K 21 interrogetur B fldeiis est R 22 permittit RGMENXd permittet b temptare KMEX faciat cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere. fortassis ergo illi uel illi coniugalis uitae retinentes in suo genere laudabilem modum iam possint contra inimicum ad iniquitatem cogentem etiam laniatu uiscerum et effusione sanguinis dimicare; illi autem uel illi a pueritia continentes seque castrantes propter regnum caelorum nondum tamen ualeant talia uel pro iustitia uel pro ipsa pudicitia sustinere. aliud est enim pro ueritate ac proposito sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non cedere etiam torquenti atque ferienti. latent ista in facultatibus et uiribus animorum, temtata panduntur, experientia propalantur. ut ergo quisque non infletur, ex eo, quod se peruidet posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid praestantius se fortasse non posse, aliquos autem, qui illud, quo sibi gloriose notus est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non potest posse. ita seruabitur non fallaci, sed ueraci humilitate: honore mutuo praeuenientes, et: alter alterum existimantes superiorem sibi.