<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc autem tam magnum est, ut eum fructum centenum <lb/>
            quidam intellegant. perhibet enim praeclarissimum testimonium <lb/>
            ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco<lb n="10"/>
            martyres et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta <lb/>
            recitentur. sed quid significet fecunditatis illa diuersitas, uiderint, <lb/>
            qui haec melius quam nos intellegunt: siue uirginalis <lb/>
            uita in centeno fructu sit, in sexageno uidualis, in triceno <lb/>
            autem coniugalis; siue centena fertilitas martyrio potius inputetur,<lb n="15"/>
            sexagena continentiae, tricena conubio; siue uirginitas <lb/>
            accedente martyrio centenum fructum inpleat, sola uero in <lb/>
            sexageno sit, coniugati autem tricenum ferentes ad sexagenum <lb/>
            perueniant, si martyres fuerint; sine, quod probabilius mihi <lb/>
            uidetur, quoniam diuinae gratiae multa sunt munera et est<lb n="20"/>
            aliud alio maius ac melius — unde dicit apostolus: imitamini <lb/>
            autem dona meliora — intellegendum est plura <lb/>
            esse quam ut in tres differentias distribui possint. primum.

<note type="footnote"> 3 cf. Matth. 20, 22 5 cf. Sermon, 354 Migne 39, 1565 8 cf. Quaest. <lb/>
            Migne 35, 1325 11 cf. Serm. 159 Migne 38, 868 21 I Cor. 12, 31 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nondum] non R natura <hi rend="italic">S</hi> ille P1 2 gestigebat <hi rend="italic">E</hi> 3 que <hi rend="italic">IZ <lb/>
            4 sublimitatibus X</hi> apposuit 22 <hi rend="italic">sit B fit T 5 tecla GTMENXi</hi> <lb/>
            6 assit <hi rend="italic">GTMEX</hi> temtatio P nulla <hi rend="italic">om. K</hi> sit <hi rend="italic">G</hi> monatratio <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 8 tam] iam <hi rend="italic">A om. P1</hi> 9 intelligant quidam <hi rend="italic">N</hi> peribet <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> peribent B clarissimum <hi rend="italic">G</hi> 11 quo et <hi rend="italic">IZ om. T</hi> defnntae <lb/>
            <hi rend="italic">Bl</hi> scae jmuniales <hi rend="italic">K</hi> sce moniales X 12 quicquid 8 significet <lb/>
            (e <hi rend="italic">super er</hi>. a) <hi rend="italic">P</hi> foecunditatis <hi rend="italic">T</hi> 13 nopa <hi rend="italic">K</hi> siue] sine <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            14 sexagesimo R in] ut <hi rend="italic">I</hi> treceno <hi rend="italic">CKIZ</hi> 15 in martirio X <lb/>
            16 et tricena <hi rend="italic">S</hi> 18 sexagesimo <hi rend="italic">B</hi> sexagesimum R 19 perueniunt <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ueniant P1 proueniant <hi rend="italic">ME</hi> proueniatur <hi rend="italic">X</hi> 21 alind] alius R maio X <lb/>
            ac] uel <hi rend="italic">T</hi> itamini <hi rend="italic">J2</hi> aemulamini <hi rend="italic">bd</hi> 28 ut <hi rend="italic">om. R</hi> in] hi <hi rend="italic">C <lb/>
            om</hi>. Y differentia <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            ne continentiam uidualem aut in nullo fructu constituamus <lb/>
            aut ad coniugalis pudicitiae meritum deponamus aut uirginali <lb/>
            gloriae coaequemus aut coronam martyrii uel in habitu animi, <lb/>
            etiamsi desit temptationis examen, uel in ipsa passionis experientia <lb/>
            constitutam cuilibet illarum trium castitati sine ullo <lb n="5"/>
            incremento fertilitatis adcedere existimemus. deinde ubi ponimus, <lb/>
            quod multi ac multae ita custodiunt continentiam uirginalem, <lb/>
            ut tamen non faciant, quae dominus ait: si uis esse <lb/>
            perfectus, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, <lb/>
            et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere <lb n="10"/>
            me, nec audeant eorum cohabitationi sociari, in quibus nemo <lb/>
            dicit aliquid proprium, sed sunt eis omnia communia: <lb/>
            nihilne putamus fructificationis accedere uirginibus dei, cum <lb/>
            hoc faciunt? aut sine ullo fructu esse uirgines dei, etiamsi <lb/>
            hoc non faciant? <lb n="15"/>
            
</p><p><milestone n="46" unit="altchapter"/>Multa ergo sunt dona et aliis alia clariora ac superiora, <lb/>
            singulis singula. et aliquando alter fructuosus est donis <lb/>
            paucioribus, sed potioribus, alter inferioribus, sed pluribus. <lb/>
            et quemadmodum inter se uel coaequentur uel distinguantur <lb/>
            in accipiendis aeternis honoribus, quis hominum audeat iudicare? <lb n="20"/>
            dum tamen constet et multa esse ista diuersa et non <lb/>
            ad praesens tempus, sed in aeternum prodesse meliora. sed

<note type="footnote"> 8 Matth. 19, 21 12 Act. 4, 32; cf. 2, 44 22 cf. Matth. 13, 8 <lb/>
            1 ne <hi rend="italic">om. B</hi> aut <hi rend="italic">om. X</hi> ullo <hi rend="italic">B</hi> 2 pudicitiae meritum deponamus <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> uirginalis T 3 coaequetur <hi rend="italic">CB</hi> corona <hi rend="italic">CIZB</hi> <lb/>
            5 castitatis <hi rend="italic">CKBBGAMENX</hi> sine-fertilitatis <hi rend="italic">om. T</hi> 6 fertilitatisj <lb/>
            felicitatis <hi rend="italic">MENX</hi> accidere <hi rend="italic">B</hi> accedere <hi rend="italic">PKflZSHABGTMENX</hi> <lb/>
            8 ut] et <hi rend="italic">C</hi> quod <hi rend="italic">KBENX</hi> perfectus esse <hi rend="italic">MENX</hi> 9 et uende <hi rend="italic">MN</hi> <lb/>
            da] de <hi rend="italic">H</hi> 10 caelis <hi rend="italic">S</hi> 11 ne <hi rend="italic">X</hi> audiant <hi rend="italic">R</hi> sociari cohabitationi <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 12 sunt <hi rend="italic">om. X</hi> eius X commonia Cl 13 nihil <hi rend="italic">SB</hi> <lb/>
            deputamus <hi rend="italic">B</hi> fructionis <hi rend="italic">G</hi> 14 non faciunt (fi <hi rend="italic">add. m. al.) P, <lb/>
            ANGlHB</hi> aut-faciant <hi rend="italic">om. R</hi> esse] sunt <hi rend="italic">S om. CB</hi> uirges <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            15 faciunt <hi rend="italic">PKZrHS.ADRBIGTMENXbd</hi> 16 aliis] alius <hi rend="italic">T</hi> ac <lb/>
            <hi rend="italic">om. IBZ</hi> 17 aliaquando <hi rend="italic">PlH</hi> 18 plurioribus P1 19 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">PK</hi> uel <hi rend="italic">alt. om</hi>. r distingantur <hi rend="italic">S</hi> 20 aetemis] terrenis <lb/>
            <hi rend="italic">Y-K om. G</hi> homonum Pl indicare X 21 et <hi rend="italic">om. R</hi> multe <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            multfl <hi rend="italic">G</hi> </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            dominum tres arbitror uoluisse fructificationis commemorare <lb/>
            differentias, ceteras intellegentibus reliquisse. nam et alius <lb/>
            euangelista solum commemorauit centuplum. numquid ideo <lb/>
            putandus est alia duo uel inprobasse uel ignorasse ac non <lb/>
            potius intellegenda reliquisse? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>Sed, ut dicere coeperam, siue centenus fructus sit deo <lb/>
            deuota uirginitas siue alio aliquo modo, uel quem commemorauimus <lb/>
            uel quem non commemorauimus, sit illa fertilitatis <lb/>
            intellegenda distantia, nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit <lb/>
            uirginitatem praeferre martyrio ac nemo dubitauerit hoc donum<lb n="10"/>
            occultum esse, si examinatrix desit temptatio. 
</p><p><milestone n="47" unit="altchapter"/>Habet itaque uirgo, quod cogitet, quod ei prosit <lb/>
            ad seruandam humilitatem, ne uiolet illam, quae supereminet <lb/>
            donis omnibus, caritatem, sine qua utique quaecumque alia <lb/>
            uel pauca uel plura uel magna uel parua habuerit, nihil est:<lb n="15"/>
            habet, inquam, quod cogitet, ut non infletur, non aemuletur, <lb/>
            ita se scilicet bonum uirginale coniugali bono multo amplius <lb/>
            et melius profiteri, ut tamen nesciat, utrum illa uel illa coniugata <lb/>
            iam pati pro Christo possit, adhuc uero ipsa non <lb/>
            possit, et in hoc ei parcatur, quia infirmitas eius temptatione<lb n="20"/>
            non interrogatur. fidelis enim deus, ait apostolus, qui non <lb/>
            uos permittat temptari super id quod potestis, sed

<note type="footnote"> 3 cf. Luc. 8, 8 16 cf. I Cor. 13, 4 21 I Cor. 10. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 tres <hi rend="italic">om. R</hi> arbitro <hi rend="italic">B</hi> fructificationes <hi rend="italic">CIZB</hi> 3 solus (a. <hi rend="italic">I. <lb/>
             add</hi>. m. <hi rend="italic">al.) P, HJtr</hi> commemoraaisae <hi rend="italic">X</hi> acommemoranit <hi rend="italic">Å</hi> centflplum <lb/>
            (plum <hi rend="italic">in fine) P</hi> 4 alio <hi rend="italic">S</hi> iste alia <hi rend="italic">G</hi> ignorare P1 ac <lb/>
            11011] an <hi rend="italic">X</hi> 6 coeperamus <hi rend="italic">KENX</hi> 7 quem] cum <hi rend="italic">K</hi> comnaemorationis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> memorauimus <hi rend="italic">K</hi> 8 uel-commemorauimus <hi rend="italic">om. KIP1</hi> fertilitas <lb/>
            <hi rend="italic">Gl</hi> 9 tamen] tantam <hi rend="italic">CIZB</hi> qultum <hi rend="italic">T</hi> fuerat <hi rend="italic">R</hi> 11 occultatam <lb/>
            <hi rend="italic">GAT</hi> 12 itaque <hi rend="italic">om. H</hi> cogitet et <hi rend="italic">KMENX</hi> 13 seruandum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> qai P1 14 donis <hi rend="italic">om. N</hi> 15 uel magna uel parua om. <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            16 babet et <hi rend="italic">B</hi> quae <hi rend="italic">Pl om. B ut]</hi> aut 8 infletur et <hi rend="italic">PKfHA<lb/>
             MGTMEN</hi> 17 se <hi rend="italic">ex</hi> ne <hi rend="italic">P om. E</hi> uirginalem <hi rend="italic">K</hi> 18 utrum illal <lb/>
            utrum ista <hi rend="italic">R</hi> 20 temptationem <hi rend="italic">K</hi> 21 interrogetur <hi rend="italic">B</hi> fldeiis est <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 permittit <hi rend="italic">RGMENXd</hi> permittet <hi rend="italic">b</hi> temptare <hi rend="italic">KMEX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="293"/>
            faciat cum temptatione etiam exitum, ut possitis <lb/>
            sustinere. fortassis ergo illi uel illi coniugalis uitae retinentes <lb/>
            in suo genere laudabilem modum iam possint contra inimicum <lb/>
            ad iniquitatem cogentem etiam laniatu uiscerum et <lb/>
            effusione sanguinis dimicare; illi autem uel illi a pueritia <lb n="5"/>
            continentes seque castrantes propter regnum caelorum <lb/>
            nondum tamen ualeant talia uel pro iustitia uel pro ipsa <lb/>
            pudicitia sustinere. aliud est enim pro ueritate ac proposito <lb/>
            sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non <lb/>
            cedere etiam torquenti atque ferienti. latent ista in facultatibus <lb n="10"/>
            et uiribus animorum, temtata panduntur, experientia propalantur. <lb/>
            ut ergo quisque non infletur, ex eo, quod se peruidet <lb/>
            posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid praestantius se <lb/>
            fortasse non posse, aliquos autem, qui illud, quo sibi gloriose <lb/>
            notus est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non <lb n="15"/>
            potest posse. ita seruabitur non fallaci, sed ueraci humilitate: <lb/>
            honore mutuo praeuenientes, et: alter alterum existimantes <lb/>
            superiorem sibi. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="48" unit="altchapter"/> Quid iam dicam de ipsa cautela et uigilantia <lb/>
            non peccandi? quis gloriabitur castum se habere cor? <lb n="20"/>
            aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato?

<note type="footnote"> 17 Rom. 12. 10 Phil. 2, 3 20 Prou. 20, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 faciet <hi rend="italic">DBMENXbd</hi> exitu <hi rend="italic">R</hi> possetis <hi rend="italic">Cx</hi> 2 fortasses <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            illi uel illae <hi rend="italic">MNbd</hi> illi uel ille <hi rend="italic">EX</hi> 3 laudabile C possit <hi rend="italic">C</hi> possunt <lb/>
            <hi rend="italic">PHAfGRTMENX</hi> 4 ab iniquitate <hi rend="italic">S</hi> laniaturp <hi rend="italic">P</hi> laniatQ <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            5 ille <hi rend="italic">Rf*</hi> autem <hi rend="italic">om. T</hi> illae <hi rend="italic">MNbd</hi> ille <hi rend="italic">EX</hi> 6 continentia <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 neleant <hi rend="italic">X om. G</hi> talia] alia <hi rend="italic">AG</hi> uel pro iustitia <hi rend="italic">om. S</hi> pro] <lb/>
            propter X om. <hi rend="italic">H (pr.)</hi> 9 consentientes <hi rend="italic">X</hi> etiam non cedere <hi rend="italic">EX</hi> <lb/>
            10 ferienti] furenti Rj 11 temtatione <hi rend="italic">H</hi> temptatione <hi rend="italic">IZTd</hi> <lb/>
            experta 8 expergentia <hi rend="italic">E</hi> 12 peruidet se <hi rend="italic">KMN</hi> prouidet se X <lb/>
            praeuidet se <hi rend="italic">E</hi> praeuidet <hi rend="italic">R</hi> 13 cogit et <hi rend="italic">G</hi> 14 forte <lb/>
            <hi rend="italic">PKRTMENX</hi> quo] quod <hi rend="italic">KX</hi> qui 7\' gloriosQ <hi rend="italic">N</hi> 15 nota <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            datum <hi rend="italic">MENX</hi> habent quod <hi rend="italic">T</hi> ipsi X non-honore om. <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            16 ut non <hi rend="italic">EN</hi> fallacis <hi rend="italic">K</hi> 17 et honore <hi rend="italic">MEN</hi> se praeueniant <lb/>
            <hi rend="italic">MENX</hi> alterum] utrum <hi rend="italic">S</hi> existimet <hi rend="italic">MENX</hi> 20 quis-aut <hi rend="italic">om. Bx</hi> <lb/>
            21 esse <hi rend="italic">om. X</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="294"/>
            integra est quidem ab utero matris sancta uirginitas; sed nemo. <lb/>
            inquit, mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est <lb/>
            unius diei uita super terram. seruatur et in fide inuiolata <lb/>
            quaedam castitas uirginalis, qua ecclesia uni uiro uirgo casta <lb/>
            coaptatur; sed ille unus uir non tantum fideles mente et<lb n="5"/>
            corpore uirgines, sed omnes omnino christianos ab spiritalibus <lb/>
            usque ad carnales, ab apostolis usque ad ultimos paenitentes <lb/>
            tamquam a summis caelorum usque ad terminos eorum <lb/>
            docuit orare et in ipsa oratione dicere admonuit: dimitte <lb/>
            nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus<lb n="10"/>
            nostris, ubi per hoc quod petimus, quid etiam nos esse <lb/>
            meminerimus ostendit. neque enim pro eis debitis, quae totius <lb/>
            praeteritae uitae in baptismo per eius pacem nobis dimissa <lb/>
            esse confidimus, nos praecepit orare dicentes: dimitte nobis <lb/>
            debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus<lb n="15"/>
            nostris; alioquin hanc orationem catechumeni potius usque <lb/>
            ad baptismum orare deberent. cum uero eam baptizati orant. <lb/>
            praepositi et plebes, pastores et greges, satis ostenditur in hac <lb/>
            uita, quae tota temptatio est, neminem se tamquam ab omnibus <lb/>
            peccatis inmunem debere gloriari. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="49" unit="altchapter"/> Proinde etiam uirgines dei inreprehensibiles <lb/>
            quidem sequuntur agnum, quocumque ierit, et peccatorum <lb/>
            purgatione perfecta et uirginitate seruata, quae non rediret

<note type="footnote"> 1 cf. Iob 14, 4. 5 8 cf. Matth. 24, 31 9 Matth. 6. 12 19 cf. <lb/>
            Iob. 7, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 quidam Kx uirginitas sancta <hi rend="italic">H</hi> 2 est <hi rend="italic">om. K</hi> 3 uita unins <lb/>
            diei <hi rend="italic">X</hi> diei unius <hi rend="italic">PKfAHRGTMNbd</hi> uitam <hi rend="italic">B</hi> ęţ inuiolata <lb/>
            <hi rend="italic">(exp. m. al.) P</hi> 4 quam <hi rend="italic">C</hi> qug <hi rend="italic">S</hi> qu.&amp; <hi rend="italic">A</hi> 5 quoaptatnr <hi rend="italic">1Z</hi> cooptatur <lb/>
            81 fidelis <hi rend="italic">R</hi> uideles <hi rend="italic">E</hi> mentis S 7 ultimos] nouissimos JS <lb/>
            8 sumis <hi rend="italic">R</hi> terminus <hi rend="italic">K</hi> 9 ammonuit <hi rend="italic">PKHAMX</hi> et dimitte <hi rend="italic">IZbd</hi> <lb/>
            demitte <hi rend="italic">K</hi> 11 *.per (su <hi rend="italic">er.) H</hi> petimus] penitus r quod <hi rend="italic">AGK</hi> <lb/>
            12 meminerimus <hi rend="italic">om. I</hi> enim] eis <hi rend="italic">B om. S</hi> 13 dimissa-nobis in <hi rend="italic">mg. B</hi> <lb/>
            14 precipit <hi rend="italic">KMEN</hi> orare (re in <hi rend="italic">ras.) I</hi> oratione <hi rend="italic">Z</hi> demitte <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            16 cathecumeni C1 cathecumini <hi rend="italic">CaKZABRTa</hi> catecumeni <hi rend="italic">Pl</hi> catecumini <lb/>
            <hi rend="italic">GMXEN</hi> caticumini <hi rend="italic">SH</hi> 17 uero] ergo <hi rend="italic">N</hi> baptizantes <hi rend="italic">B</hi> oranti <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 et <hi rend="italic">alt. om. MENX</hi> gregis <hi rend="italic">MENX</hi> ac <hi rend="italic">K</hi> 19 se] sed <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            20 gloriari debere <hi rend="italic">E</hi> 22 secuntur <hi rend="italic">SARBGMNXf</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="295"/>
            amissa; sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi tales tali reue. <lb/>
            lati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore eorum non sit <lb/>
            inuentum mendacium, meminerint etiam in hoc esse ueraces, <lb/>
            ne se audeant dicere non habere peccatum. idem quippe Iohannes, <lb/>
            qui illud uidit, hoc dixit: si dixerimus, quia peccatum <lb n="5"/>
            non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in <lb/>
            nobis non est. quodsi confessi fuerimus delicta nostra, <lb/>
            fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata nostra <lb/>
            et purget nos ab omni iniquitate. quodsi dixerimus, <lb/>
            quoniam non peccauimus, mendacem faciemus eum, <lb n="10"/>
            et uerbum eius non erit in nobis. hoc certe non illis <lb/>
            aut illis, sed christianis omnibus dicitur, ubi et uirgines se <lb/>
            debent agnoscere. sic enim erunt sine mendacio, quales in <lb/>
            Apocalypsi apparuerunt. ac per hoc quamdiu nondum est in <lb/>
            caelesti sublimitate perfectio, inuituperabiles facit in humilitate <lb n="15"/>
            confessio. 
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>Sed rursus, ne per occasionem huius sententiae quisquam <lb/>
            cum mortifera securitate peccaret seque trahendum <lb/>
            permitteret tamquam mox delendis facili confessione peccatis, <lb/>
            continuo subiecit: filioli mei, haec scripsi uobis, ut <lb n="20"/>
            non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus <lb/>
            ad patrem Iesum Christum iustum; et ipse propitiator <lb/>
            est peccatorum nostrorum. nemo itaque a peccato <lb/>
            tamquam rediturus abscedat nec se huius modi quasi

<note type="footnote">1 cf. Apoc. 14, 4. 5 5 I Ioh. 1, 8-10 20 I Ioh. Ioh. 2, 1. 2 <lb/>
            1 apocalipsis <hi rend="italic">ABBOTN</hi> apokalypsis <hi rend="italic">M</hi> 2 eorum ore <hi rend="italic">R</hi> sit] est <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            3 <hi rend="italic">roeminerit A</hi> 4 ioannes <hi rend="italic">PAMENX om. S</hi> 6 decepimus <hi rend="italic">.A</hi> seducimua <lb/>
            <hi rend="italic">RN</hi> 7 est] erit <hi rend="italic">PKfHAGRMENX</hi> delicta] peccata X <lb/>
            8 fidelis-nostra <hi rend="italic">om. X</hi> est deus <hi rend="italic">G</hi> nostra <hi rend="italic">om. E</hi> 10 peccabimus <lb/>
            <hi rend="italic">CZl</hi> mendaces <hi rend="italic">T</hi> eum faciemus X 13 debeant <hi rend="italic">R</hi> agnuscere <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> cognoscere <hi rend="italic">G</hi> qualis <hi rend="italic">K</hi> 14 apokalypsi <hi rend="italic">M</hi> apocalipsi <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            appocalipsi <hi rend="italic">T</hi> 15 fecit <hi rend="italic">X</hi> umilitate <hi rend="italic">S</hi> 17 occasione <hi rend="italic">K</hi> 18 mortifira <lb/>
            Pl sed que Bj 19 de; delendis <hi rend="italic">B</hi> dolendis <hi rend="italic">R</hi> facilis <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            20 scribo <hi rend="italic">T</hi> 21 et] sed <hi rend="italic">N</hi> 22 ad] apud <hi rend="italic">TENX</hi> et—nostrorum <lb/>
            <hi rend="italic">om. E propiciatior A</hi> propitiatio <hi rend="italic">R</hi> 23 ut nemo <hi rend="italic">B</hi> itaque <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">om</hi>. Pl 24 tamquam ad eum <hi rend="italic">li</hi> redditurus <hi rend="italic">H</hi> abscedat. nemo itaque--abscedat <lb/>
            <hi rend="italic">repet. e uersu sup. B</hi> huiuscemodi <hi rend="italic">PKrHARGTJlIENX</hi> </note><lb/>
             
<pb n="296"/>
            societatis pacto cum iniquitate constringat, ut eam confiteri quam <lb/>
            cauere delectet. 
</p><p><milestone n="50" unit="altchapter"/>Sed quoniam etiam satagentibus uigilantibusque, ne <lb/>
            peccent, subrepunt quodam modo ex humana fragilitate peccata, <lb/>
            quamuis parua, quamuis pauca, non tamen nulla,<lb n="5"/>
            eadem ipsa fiunt magna et grauia, si eis superbia incrementum <lb/>
            et pondus adiecerit; a sacerdote autem, quem habemus <lb/>
            in caelis, si pia humilitate perimantur, tota felicitate <lb/>
            purgantur. 
</p></div></div></body></text></TEI>