<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc autem tam magnum est, ut eum fructum centenum <lb/>
            quidam intellegant. perhibet enim praeclarissimum testimonium <lb/>
            ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco<lb n="10"/>
            martyres et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta <lb/>
            recitentur. sed quid significet fecunditatis illa diuersitas, uiderint, <lb/>
            qui haec melius quam nos intellegunt: siue uirginalis <lb/>
            uita in centeno fructu sit, in sexageno uidualis, in triceno <lb/>
            autem coniugalis; siue centena fertilitas martyrio potius inputetur,<lb n="15"/>
            sexagena continentiae, tricena conubio; siue uirginitas <lb/>
            accedente martyrio centenum fructum inpleat, sola uero in <lb/>
            sexageno sit, coniugati autem tricenum ferentes ad sexagenum <lb/>
            perueniant, si martyres fuerint; sine, quod probabilius mihi <lb/>
            uidetur, quoniam diuinae gratiae multa sunt munera et est<lb n="20"/>
            aliud alio maius ac melius — unde dicit apostolus: imitamini <lb/>
            autem dona meliora — intellegendum est plura <lb/>
            esse quam ut in tres differentias distribui possint. primum.

<note type="footnote"> 3 cf. Matth. 20, 22 5 cf. Sermon, 354 Migne 39, 1565 8 cf. Quaest. <lb/>
            Migne 35, 1325 11 cf. Serm. 159 Migne 38, 868 21 I Cor. 12, 31 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nondum] non R natura <hi rend="italic">S</hi> ille P1 2 gestigebat <hi rend="italic">E</hi> 3 que <hi rend="italic">IZ <lb/>
            4 sublimitatibus X</hi> apposuit 22 <hi rend="italic">sit B fit T 5 tecla GTMENXi</hi> <lb/>
            6 assit <hi rend="italic">GTMEX</hi> temtatio P nulla <hi rend="italic">om. K</hi> sit <hi rend="italic">G</hi> monatratio <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 8 tam] iam <hi rend="italic">A om. P1</hi> 9 intelligant quidam <hi rend="italic">N</hi> peribet <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> peribent B clarissimum <hi rend="italic">G</hi> 11 quo et <hi rend="italic">IZ om. T</hi> defnntae <lb/>
            <hi rend="italic">Bl</hi> scae jmuniales <hi rend="italic">K</hi> sce moniales X 12 quicquid 8 significet <lb/>
            (e <hi rend="italic">super er</hi>. a) <hi rend="italic">P</hi> foecunditatis <hi rend="italic">T</hi> 13 nopa <hi rend="italic">K</hi> siue] sine <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            14 sexagesimo R in] ut <hi rend="italic">I</hi> treceno <hi rend="italic">CKIZ</hi> 15 in martirio X <lb/>
            16 et tricena <hi rend="italic">S</hi> 18 sexagesimo <hi rend="italic">B</hi> sexagesimum R 19 perueniunt <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ueniant P1 proueniant <hi rend="italic">ME</hi> proueniatur <hi rend="italic">X</hi> 21 alind] alius R maio X <lb/>
            ac] uel <hi rend="italic">T</hi> itamini <hi rend="italic">J2</hi> aemulamini <hi rend="italic">bd</hi> 28 ut <hi rend="italic">om. R</hi> in] hi <hi rend="italic">C <lb/>
            om</hi>. Y differentia <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            ne continentiam uidualem aut in nullo fructu constituamus <lb/>
            aut ad coniugalis pudicitiae meritum deponamus aut uirginali <lb/>
            gloriae coaequemus aut coronam martyrii uel in habitu animi, <lb/>
            etiamsi desit temptationis examen, uel in ipsa passionis experientia <lb/>
            constitutam cuilibet illarum trium castitati sine ullo <lb n="5"/>
            incremento fertilitatis adcedere existimemus. deinde ubi ponimus, <lb/>
            quod multi ac multae ita custodiunt continentiam uirginalem, <lb/>
            ut tamen non faciant, quae dominus ait: si uis esse <lb/>
            perfectus, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, <lb/>
            et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere <lb n="10"/>
            me, nec audeant eorum cohabitationi sociari, in quibus nemo <lb/>
            dicit aliquid proprium, sed sunt eis omnia communia: <lb/>
            nihilne putamus fructificationis accedere uirginibus dei, cum <lb/>
            hoc faciunt? aut sine ullo fructu esse uirgines dei, etiamsi <lb/>
            hoc non faciant? <lb n="15"/>
            
</p><p><milestone n="46" unit="altchapter"/>Multa ergo sunt dona et aliis alia clariora ac superiora, <lb/>
            singulis singula. et aliquando alter fructuosus est donis <lb/>
            paucioribus, sed potioribus, alter inferioribus, sed pluribus. <lb/>
            et quemadmodum inter se uel coaequentur uel distinguantur <lb/>
            in accipiendis aeternis honoribus, quis hominum audeat iudicare? <lb n="20"/>
            dum tamen constet et multa esse ista diuersa et non <lb/>
            ad praesens tempus, sed in aeternum prodesse meliora. sed

<note type="footnote"> 8 Matth. 19, 21 12 Act. 4, 32; cf. 2, 44 22 cf. Matth. 13, 8 <lb/>
            1 ne <hi rend="italic">om. B</hi> aut <hi rend="italic">om. X</hi> ullo <hi rend="italic">B</hi> 2 pudicitiae meritum deponamus <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> uirginalis T 3 coaequetur <hi rend="italic">CB</hi> corona <hi rend="italic">CIZB</hi> <lb/>
            5 castitatis <hi rend="italic">CKBBGAMENX</hi> sine-fertilitatis <hi rend="italic">om. T</hi> 6 fertilitatisj <lb/>
            felicitatis <hi rend="italic">MENX</hi> accidere <hi rend="italic">B</hi> accedere <hi rend="italic">PKflZSHABGTMENX</hi> <lb/>
            8 ut] et <hi rend="italic">C</hi> quod <hi rend="italic">KBENX</hi> perfectus esse <hi rend="italic">MENX</hi> 9 et uende <hi rend="italic">MN</hi> <lb/>
            da] de <hi rend="italic">H</hi> 10 caelis <hi rend="italic">S</hi> 11 ne <hi rend="italic">X</hi> audiant <hi rend="italic">R</hi> sociari cohabitationi <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 12 sunt <hi rend="italic">om. X</hi> eius X commonia Cl 13 nihil <hi rend="italic">SB</hi> <lb/>
            deputamus <hi rend="italic">B</hi> fructionis <hi rend="italic">G</hi> 14 non faciunt (fi <hi rend="italic">add. m. al.) P, <lb/>
            ANGlHB</hi> aut-faciant <hi rend="italic">om. R</hi> esse] sunt <hi rend="italic">S om. CB</hi> uirges <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            15 faciunt <hi rend="italic">PKZrHS.ADRBIGTMENXbd</hi> 16 aliis] alius <hi rend="italic">T</hi> ac <lb/>
            <hi rend="italic">om. IBZ</hi> 17 aliaquando <hi rend="italic">PlH</hi> 18 plurioribus P1 19 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">PK</hi> uel <hi rend="italic">alt. om</hi>. r distingantur <hi rend="italic">S</hi> 20 aetemis] terrenis <lb/>
            <hi rend="italic">Y-K om. G</hi> homonum Pl indicare X 21 et <hi rend="italic">om. R</hi> multe <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            multfl <hi rend="italic">G</hi> </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            dominum tres arbitror uoluisse fructificationis commemorare <lb/>
            differentias, ceteras intellegentibus reliquisse. nam et alius <lb/>
            euangelista solum commemorauit centuplum. numquid ideo <lb/>
            putandus est alia duo uel inprobasse uel ignorasse ac non <lb/>
            potius intellegenda reliquisse? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>Sed, ut dicere coeperam, siue centenus fructus sit deo <lb/>
            deuota uirginitas siue alio aliquo modo, uel quem commemorauimus <lb/>
            uel quem non commemorauimus, sit illa fertilitatis <lb/>
            intellegenda distantia, nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit <lb/>
            uirginitatem praeferre martyrio ac nemo dubitauerit hoc donum<lb n="10"/>
            occultum esse, si examinatrix desit temptatio. 
</p><p><milestone n="47" unit="altchapter"/>Habet itaque uirgo, quod cogitet, quod ei prosit <lb/>
            ad seruandam humilitatem, ne uiolet illam, quae supereminet <lb/>
            donis omnibus, caritatem, sine qua utique quaecumque alia <lb/>
            uel pauca uel plura uel magna uel parua habuerit, nihil est:<lb n="15"/>
            habet, inquam, quod cogitet, ut non infletur, non aemuletur, <lb/>
            ita se scilicet bonum uirginale coniugali bono multo amplius <lb/>
            et melius profiteri, ut tamen nesciat, utrum illa uel illa coniugata <lb/>
            iam pati pro Christo possit, adhuc uero ipsa non <lb/>
            possit, et in hoc ei parcatur, quia infirmitas eius temptatione<lb n="20"/>
            non interrogatur. fidelis enim deus, ait apostolus, qui non <lb/>
            uos permittat temptari super id quod potestis, sed

<note type="footnote"> 3 cf. Luc. 8, 8 16 cf. I Cor. 13, 4 21 I Cor. 10. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 tres <hi rend="italic">om. R</hi> arbitro <hi rend="italic">B</hi> fructificationes <hi rend="italic">CIZB</hi> 3 solus (a. <hi rend="italic">I. <lb/>
             add</hi>. m. <hi rend="italic">al.) P, HJtr</hi> commemoraaisae <hi rend="italic">X</hi> acommemoranit <hi rend="italic">Å</hi> centflplum <lb/>
            (plum <hi rend="italic">in fine) P</hi> 4 alio <hi rend="italic">S</hi> iste alia <hi rend="italic">G</hi> ignorare P1 ac <lb/>
            11011] an <hi rend="italic">X</hi> 6 coeperamus <hi rend="italic">KENX</hi> 7 quem] cum <hi rend="italic">K</hi> comnaemorationis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> memorauimus <hi rend="italic">K</hi> 8 uel-commemorauimus <hi rend="italic">om. KIP1</hi> fertilitas <lb/>
            <hi rend="italic">Gl</hi> 9 tamen] tantam <hi rend="italic">CIZB</hi> qultum <hi rend="italic">T</hi> fuerat <hi rend="italic">R</hi> 11 occultatam <lb/>
            <hi rend="italic">GAT</hi> 12 itaque <hi rend="italic">om. H</hi> cogitet et <hi rend="italic">KMENX</hi> 13 seruandum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> qai P1 14 donis <hi rend="italic">om. N</hi> 15 uel magna uel parua om. <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            16 babet et <hi rend="italic">B</hi> quae <hi rend="italic">Pl om. B ut]</hi> aut 8 infletur et <hi rend="italic">PKfHA<lb/>
             MGTMEN</hi> 17 se <hi rend="italic">ex</hi> ne <hi rend="italic">P om. E</hi> uirginalem <hi rend="italic">K</hi> 18 utrum illal <lb/>
            utrum ista <hi rend="italic">R</hi> 20 temptationem <hi rend="italic">K</hi> 21 interrogetur <hi rend="italic">B</hi> fldeiis est <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 permittit <hi rend="italic">RGMENXd</hi> permittet <hi rend="italic">b</hi> temptare <hi rend="italic">KMEX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="293"/>
            faciat cum temptatione etiam exitum, ut possitis <lb/>
            sustinere. fortassis ergo illi uel illi coniugalis uitae retinentes <lb/>
            in suo genere laudabilem modum iam possint contra inimicum <lb/>
            ad iniquitatem cogentem etiam laniatu uiscerum et <lb/>
            effusione sanguinis dimicare; illi autem uel illi a pueritia <lb n="5"/>
            continentes seque castrantes propter regnum caelorum <lb/>
            nondum tamen ualeant talia uel pro iustitia uel pro ipsa <lb/>
            pudicitia sustinere. aliud est enim pro ueritate ac proposito <lb/>
            sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non <lb/>
            cedere etiam torquenti atque ferienti. latent ista in facultatibus <lb n="10"/>
            et uiribus animorum, temtata panduntur, experientia propalantur. <lb/>
            ut ergo quisque non infletur, ex eo, quod se peruidet <lb/>
            posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid praestantius se <lb/>
            fortasse non posse, aliquos autem, qui illud, quo sibi gloriose <lb/>
            notus est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non <lb n="15"/>
            potest posse. ita seruabitur non fallaci, sed ueraci humilitate: <lb/>
            honore mutuo praeuenientes, et: alter alterum existimantes <lb/>
            superiorem sibi. 
</p></div></div></body></text></TEI>