Ipsa quoque uirginitas eius ideo gratior et acceptior, quia non eam conceptus Christus uiro uiolaturo quam 4 Matth. 12, 48-50 14 Lnc. 11, 27. 28 1 scribtum (sempcr b) CP est om. E 2 sanguinei E 3 fuissent] essent X et] quod G om. MENX fores K eispectarent y expectare MENX ad eum PKaWSRMEX ire N 4 aut] et H 5 mei om. E 6 ęt ait K hii DT hi. A fratres mei et mater mea KMENX et om. KEX 7 mihi er. et in mg. add . meus I michi X frater et soror et mater R 8 quid uero MENX quid igitur R docens] per hoc docuit MENX nisi 8. l. B cogitatione B cogitationi K cogitatio D\' 9 spiritaliter PfHARGD1 inde] enim Gl ideo KlJ-IENX, er. in A 10 iuguntur H 11 si om. AG doctrina S 12 coherescunt KIAMX ergo om. AG fidem percipiendo N 13 dicendi P1 14 uenter om. T ipse] ille G 15 audiunt (au s. I.) B custodiunt illud EN custodiant D1 deniquej de qua K 16 eius om . X 19 gestaset B 20 uirginitas quoque N eius om. N 21 qui 01 qua 8 concoeptus B xpo R uiolaturo uiro X uiolatur. S quam] qua Py quia R conseruaret ipse praeripuit, sed priusquam conciperetur iam deo dicatam de qua nasceretur elegit. hoc indicant uerba, quae sibi fetum adnuntianti angelo Maria reddidit. quomodo, inquit, fiet istud, quoniam uirum non cognosco? quod profecto non diceret, nisi deo uirginem se ante uouisset. sed quia hoc Israhelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est uiro iusto, non uiolenter ablaturo, sed potius contra uiolentos custodituro quod illa iam uouerat. quamquam etiamsi hoc solum dixisset: quomodo fiet istud? nec addidisset: quoniam uirum non cognosco, non quaesisset utique, promissum sibi filium quomodo femina paritura esset, si concubitura nupsisset. poterat et iuberi uirgo permanere, in qua dei filius formam serui congruenti miraculo acciperet; sed exemplo sanctis futura uirginibus, ne putaretur sola uirgo esse debuisse, quae prolem etiam sine concubitu concipere meruisset, uirginitatem deo dicauit, cum adhuc quid esset conceptura nesciret, ut in terreno mortalique corpore caelestis uitae imitatio uoto fieret, non praecepto, amore eligendi, non necessitate seruiendi. ita Christus nascendo de uirgine, quae, antequam sciret quis de illa fuerat nasciturus, uirgo statuerat permanere, uirginitatem sanctam adprobare maluit quam imperare. ac sic etiam in ipsa femina, in qua formam serui accepit, uirginitatem esse liberam uoluit. 3 Luc. 1, 34 1 ipso R ipsa G conciperet MN X conc*pit (8. i add . e) E 2 dicata R hec N 3 sibi om. R foetum yT annunciante R creddidit C2BIZ 4 inquid K istut K istuc PJ1 cognusco K 5 deo om. MENX nouisset IZEX 6 israhelitarum hoc X adhaec Al disponsata KAX 8 uiolentas 01 uiolentias BC1 hoc quod R nouerat IZBES1 9 stud K istuc P 10 cognusco K 11 saritura R 12 nnpsissct] fuisset KENX poterat enim R et om. AG iuberi] naberet T permaneri K qu5 K 13 forma K serui] ibi IZ 14 esse om. MENX 15 deuisse S om. X concnbito R 16 uirginitatem-nesciret om. S uirginitatem enim R esset om. E1 17 in terreno] interno E 18 uota S elegendi K erigendi R 21 uirginitatem-imperare om. R impetrare X 22 hac K si GAl quo A1 forma X 23 accepi B accipit Dl liberam esse KMENX Non est ergo, cur dei uirgines contristentur, quod etiam ipsae uirginitate seruata matres carnis esse non possunt; illum enim solum decenter uirginitas parere posset, qui in sua natiuitate parem habere non posset. uerumtamen ille unius sanctae uirginis partus omnium sanctarum uirginum est decus, et ipsae cum Maria matres Christi sunt, si patris eius faciunt uoluntatem. hinc enim et Maria laudabilius atque beatius Christi mater est secundum supra memoratam eius sententiam: quicumque facit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse mihi frater et soror et mater est. has sibi omnes propinquitates in populo, quem redemit, spiritaliter exhibet: fratres et sorores habet sanctos uiros et sanctas feminas, quoniam sunt illi in caelesti hereditate coheredes. mater eius est tota ecclesia, quia membra eius, id est fideles eius per dei gratiam ipsa utique parit. item mater eius est omnis anima pia faciens uoluntatem patris eius fecundissima caritate in his quos parturit, donec in eis ipse formetur. Maria ergo faciens uoluntatem dei corporaliter Christi tantummodo mater est, spiritaliter autem et soror et mater.