<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Proinde pauca testimonia, quae dominus in <lb n="20"/>
            mentem dare dignatur, ex doctrina Christi de humilitate commemoro, <lb/>
            quae ad id quod intendi fortasse sufficiant. sermo

<note type="footnote"> 5 I Cor. 13, 4 9 Phil. 2, 7. 8 </note>

<note type="footnote"> 1 inuidia <hi rend="italic">B</hi> diabolus diabolus est <hi rend="italic">ClP(G*HART:</hi> diabolus diabolus <lb/>
            ęşţ <hi rend="italic">(exp, m. 2) C, IZ</hi> pater diabolus est <hi rend="italic">KMENX</hi> diabolus caput est <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            diabolus est <hi rend="italic">SG2d</hi> dia diaboli diabolus est <hi rend="italic">D</hi> diabolus praeest <hi rend="italic">b</hi> 2 6— <lb/>
            innidentiae <hi rend="italic">omnia semier. S</hi> superuiain K innidentiam <hi rend="italic">K</hi> 3 hoc <hi rend="italic">Hl</hi> <lb/>
            5 cum <hi rend="italic">om. B</hi> emulatur <hi rend="italic">ZSAlt</hi> sicut <hi rend="italic">B</hi> causa <hi rend="italic">S</hi> 6 quercremus <lb/>
            <hi rend="italic">KRGA</hi> ..uode (de <hi rend="italic">er.) H</hi> subdedit <hi rend="italic">K</hi> subdit <hi rend="italic">B</hi> 7 inflatur <lb/>
            <hi rend="italic">X</hi> 9 exinauit <hi rend="italic">Ii</hi> 10 in-factus <hi rend="italic">om. MEJVX</hi> similitudinem <lb/>
            <hi rend="italic">PlHADGT</hi> hominum <hi rend="italic">om. T</hi> 11 inuentus] ut uentus <hi rend="italic">R</hi> humiliauit <lb/>
            <hi rend="italic">C*P*KIZ-(HSADRVGTMENXbd</hi> se ipsum <hi rend="italic">MENX</hi> 12 obediens <lb/>
            patri <hi rend="italic">EX</hi> 13 attende <hi rend="italic">R</hi> 14 insistet <hi rend="italic">MEX</hi> instet <hi rend="italic">N</hi> 16 cuncta] <lb/>
            cognita (ni s. <hi rend="italic">l.) I</hi> quisque <hi rend="italic">EX</hi> se»orsum (h <hi rend="italic">er.) P</hi> 18 de <hi rend="italic">om, X</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. EX</hi> uti <hi rend="italic">K</hi> eil ei tam <hi rend="italic">K om, MENX, er. in H</hi> <lb/>
            21 mente <hi rend="italic">B</hi> 22 ad id] addit <hi rend="italic">AGl</hi> quo» <hi rend="italic">H</hi> intendimus <hi rend="italic">RT</hi> intenti <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            eius, quem primum prolixiorem ad discipulos habuit, inde <lb/>
            coepit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum <lb/>
            est regnum caelorum: quos sine ulla controuersia humiles <lb/>
            intellegimus. fidem centurionis illius ideo praecipue laudauit <lb/>
            nec se inuenisse in Israhel dixit tantam fidem, quia ille tam<lb n="5"/>
            humiliter credidit, ut diceret: non sum dignus, ut sub <lb/>
            tectum meum intres. unde nec Matthaeus ob aliud eum <lb/>
            dixit accessisse ad Iesum, cum apertissime Lucas insinuet, <lb/>
            quod non ad eum ipse uenerit, sed amicos suos miserit. nisi <lb/>
            quia fidelissima humilitate magis ipse accessit quam illi, quos<lb n="10"/>
            misit. unde et illud propheticum est: excelsus est dominus <lb/>
            et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit, <lb/>
            utique tamquam non accedentia. hinc et illi mulieri Chananaeae <lb/>
            dicit:s o mulier, magna est fides tua! fiat tibi <lb/>
            sicut uis, quam superius canem appellauerat nec ei panem<lb n="15"/>
            filiorum proiciendum esse responderat. quod illa humiliter <lb/>
            accipiens dixerat: ita, domine; nam et canes edunt de <lb/>
            micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. ac <lb/>
            sic quod adsiduo clamore non inpetrabat, humili confessione <lb/>
            promeruit. hinc illi duo proponuntur orantes in templo, unus <lb n="20"/>
            pharisaeus et alter publicanus, propter eos, qui sibi <lb/>
            iusti uidentur et spernunt ceteros, et enumerationi meritorum

<note type="footnote"> 2 Matth. 5. 3 4 cf. Matth. 8, 5 sq. 6 Matth. 8, 8 8 cf. Luc. <lb/>
            7, 6. 7 11 Ps. 137, 6 14 Matth. 15, 28 15 cf. Matth. 15, 26 <lb/>
            17 Matth. 15, 27 20 cf. Luc. 18, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 habuit <hi rend="italic">om. T</hi> 2 quoniam] quorum <hi rend="italic">E</hi> 3 quod <hi rend="italic">K</hi> contra- <lb/>
            <hi rend="italic">uersia Al 4 intelligimus R praecipuae A pi#»e H</hi> 5 israhel] <lb/>
            hia <hi rend="italic">B</hi> 6 intres sub tectum meum <hi rend="italic">X</hi> 7 mattheus <hi rend="italic">CPKA</hi> matheu3 <lb/>
            <hi rend="italic">IZrHSRTBGMENX</hi> 8 accessisae dixit <hi rend="italic">E</hi> dixit <hi rend="italic">om. T</hi> Iesurn) <lb/>
            dth <hi rend="italic">S</hi> insinuat <hi rend="italic">IEl</hi> 9 quodj cum <hi rend="italic">CB</hi> ueneritl accesserit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ipse miserit <hi rend="italic">R</hi> 11 <hi rend="italic">prius</hi> est <hi rend="italic">om. N alt</hi>. est <hi rend="italic">om. SBTEN</hi> 12 cognuscit <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 13 non <hi rend="italic">om. S</hi> accidentia <hi rend="italic">EX</hi> accendencia <hi rend="italic">T</hi> illi] <lb/>
            enim <hi rend="italic">T</hi> chananeae <hi rend="italic">CGTX</hi> cananeae <hi rend="italic">PBEKH1</hi> chaneae <hi rend="italic">A</hi> caneae <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            16 proitiendum <hi rend="italic">B</hi> 17 catelli X 18 mi.cis <hi rend="italic">P</hi> (s <hi rend="italic">er.)</hi> 19 petrabat <lb/>
            Pl imperauit El confusione <hi rend="italic">EX</hi> professione Y 20 et illi <lb/>
            <hi rend="italic">PyHADGRTbd</hi> unus publicanus et alter phariseus <hi rend="italic">R</hi> 21 pharisens <lb/>
            <hi rend="italic">PSAGTMNX</hi> 22 enumeracione <hi rend="italic">T</hi> enumeratione <hi rend="italic">KR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            praefertur confessio peccatorum. et utique deo gratias agebat <lb/>
            pharisaeus ex his, in quibus sibi multum placebat. gratias, <lb/>
            inquit, tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, <lb/>
            iniusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste. <lb/>
            ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque <lb n="5"/>
            possideo. publicanus autem de longinquo stabat <lb/>
            nec oculos ad caelum audebat leuare, sed percutiebat <lb/>
            pectus suum dicens: propitius esto mihi peccatori. <lb/>
            sequitur autem diuina sententia: amen dico uobis, descendit <lb/>
            iustificatus de templo publicanus magis quam <lb n="10"/>
            ille pharisaeus. deinde causa ostenditur. cur hoc iustum <lb/>
            sit: quoniam is qui se exaltat humilabitur, et qui se <lb/>
            humilat exaltabitur. fieri ergo potest, ut quisque et mala <lb/>
            uera deuitet et uera bona in se consideret et de his patri <lb/>
            luminum gratias agat, a quo descendit omne datum optimum <lb n="15"/>
            et omne donum perfectum, et tamen elationis uitio <lb/>
            reprobetur, si aliis peccatoribus maximeque peccata in oratione <lb/>
            confitentibus uel sola cogitatione, quae coram deo est, superbus <lb/>
            insultat, quibus non exprobratio cum inflatione, sed miseratio <lb/>
            sine desperatione debetur. quid illud quod quaerentibus inter <lb n="20"/>
            se discipulis, quisnam eorum maior esset, puerum paruulum

<note type="footnote"> 2 Luc. 18, 11-14 . 15 cf. Iac. 1, 17 20 cf. Matth. 18, 1-3 </note>

<note type="footnote"> 1 profertur <hi rend="italic">E</hi> gratias <hi rend="italic">om. S</hi> 2 phariseus <hi rend="italic">PAM</hi> 3 inquid <hi rend="italic">P<lb/>
             om. N</hi> ago domine <hi rend="italic">R</hi> hominum <hi rend="italic">G</hi> 4 raptores iniusti <hi rend="italic">G</hi> raptores <lb/>
            <hi rend="italic">om. NX</hi> aduteri <hi rend="italic">X</hi> 5 ieiun*o <hi rend="italic">H</hi> sabato <hi rend="italic">SX</hi> quae <lb/>
            <hi rend="italic">XNDGBT</hi> 6 possedeo <hi rend="italic">K</hi> de longiquo <hi rend="italic">P1</hi> de longe <hi rend="italic">MENX</hi> de <lb/>
            longinco <hi rend="italic">KIZ</hi> 7 oculae K celos <hi rend="italic">E</hi> 8 pec**tus (s <hi rend="italic">super exp</hi>. <lb/>
            m) <hi rend="italic">C</hi> pecta <hi rend="italic">R</hi> deus propitius <hi rend="italic">KHSGMENXbd</hi> 10 hic iustificatuB <lb/>
            <hi rend="italic">MENX</hi> 11 ille <hi rend="italic">om. X</hi> ostenditur causa <hi rend="italic">E</hi> cG <hi rend="italic">H</hi> iustam I <lb/>
            istum <hi rend="italic">R</hi> 12 is] *is <hi rend="italic">CZ</hi> his <hi rend="italic">B om. PKyHAGTRMENX</hi> qui se <lb/>
            hurailiat exaltabitur X humiliabitur <hi rend="italic">CP2KIZ-[HSA DRBG TMENXbd</hi> <lb/>
            qui se exaltat humiliabitur <hi rend="italic">X</hi> 13 humiliat <hi rend="italic">Cp2KIZrHS.ADRBGTME <lb/>
            NXbd</hi> et <hi rend="italic">om. PADGT</hi> 14 considerat <hi rend="italic">C</hi> 15 <hi rend="italic">discendit K</hi> <lb/>
            obtimum <hi rend="italic">IZR</hi> 16 dotum <hi rend="italic">Pl</hi> uicio <hi rend="italic">M</hi> dictio <hi rend="italic">CIZB</hi> 18 superbos <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 insultet <hi rend="italic">IZbd</hi> non <hi rend="italic">om. T</hi> exprobatio <hi rend="italic">AlPKIZHSRBb</hi> miseratione <lb/>
            <hi rend="italic">ENX</hi> 20 sine <hi rend="italic">om. MENX</hi> disperatione &lt;S <hi rend="italic">om. MENX</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">R</hi> quodj quoque <hi rend="italic">G</hi> quod. It </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            constituit ante oculos eorum dicens: nisi fueritis sicut <lb/>
            puer iste, non intrabitis in regnum caelorum? nonne <lb/>
            humilitatem maxime commendauit et in ea meritum magnitudinis <lb/>
            posuit? uel cum filiis Zebedaei latera eius in sedium <lb/>
            sublimitate concupiscentibus ita respondit, ut passionis eius<lb n="5"/>
            calicem potius bibendum cogitarent, in quo se humilauit <lb/>
            usque ad mortem, mortem autem crucis, quam superbo <lb/>
            adpetitu praeferri ceteris postularent, quid ostendit nisi eis <lb/>
            se futurum altitudinis largitorem, qui eum doctorem humilitatis <lb/>
            antea sequerentur? iam uero quod exiturus ad passionem<lb n="10"/>
            lauit pedes discipulis monuitque apertissime ut hoc facerent <lb/>
            condiscipulis atque conseruis, quod eis fecisset magister et <lb/>
            dominus. quantum commendauit humilitatem! cui commendandae <lb/>
            etiam tempus illud elegit, quo eum proxime moriturum <lb/>
            cum magno desiderio contuebantur, hoc utique praecipue<lb n="15"/>
            memoria retenturi, quod magister imitandus ultimum demonstrasset. <lb/>
            at ille hoc fecit illo tempore, quod utique potuit et <lb/>
            aliis antea diebus, quibus cum eis fuerat conuersatus, quando <lb/>
            si fieret, hoc ipsum quidem traderetur, sed utique non sic <lb/>
            acciperetur.. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Cum ergo christianis omnibus custodienda sit <lb/>
            humilitas, quandoquidem a Christo christiani appellantur, cuius

<note type="footnote"> 1 Matth. 18, 3 4 cf. Matth. 20, 21. 22 6 cf. Phil. 2, 8 <lb/>
            12 cf. Ioh. 13, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 humilitate <hi rend="italic">K</hi> comendauit <hi rend="italic">R</hi> et-meritum <hi rend="italic">non possunt legi Z</hi> <lb/>
            eam <hi rend="italic">PHGr</hi> 4 posuit (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">H</hi> filii <hi rend="italic">IZHS</hi> zebedei <hi rend="italic">PKIZfH <lb/>
            SARKGTMENX</hi> 5 sublimita.te <hi rend="italic">H</hi> respondit <hi rend="italic">om. R</hi> 6 bibendum <lb/>
            potius <hi rend="italic">PKiHSADRG TMENXbd</hi> humiliauit <hi rend="italic">CZPzgIZrHSADRBG<lb/>
             TMENXbd</hi> 7 mortem <hi rend="italic">alt. om. Z</hi> qua <hi rend="italic">S</hi> 8 se eis X 9 qui eom <lb/>
            ductorem <hi rend="italic">om. S</hi> 10 ante <hi rend="italic">E</hi> sequeretur <hi rend="italic">R</hi> 11 lauitque <hi rend="italic">MEX</hi> <lb/>
            monnitque-condiscipulis <hi rend="italic">om. R</hi> ut <hi rend="italic">om. B</hi> 12 fecisset eis X 13 domine <lb/>
            X quantam <hi rend="italic">KJfENXR</hi> qaA| xtl <hi rend="italic">T</hi> commendauit humiliauit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> conunendandae] taili dande <hi rend="italic">S</hi> 14 illud tempus <hi rend="italic">MENX</hi> <lb/>
            tenpus T proxime] maxime <hi rend="italic">KGX</hi> 15 pl\'aecipu.e <hi rend="italic">A</hi> 16 tenturi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            17 at I ait <hi rend="italic">CIZS</hi> facite S illo. tempore <hi rend="italic">om. CIZSB</hi> in tempore <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> que Hl quo <hi rend="italic">PAlGlRT</hi> 18 ante <hi rend="italic">Dbd</hi> 19 fierat conuersat*» <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> tradderetur <hi rend="italic">B</hi> 22 quantoquidem P1 cuius] cQ <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            euangelium nemo diligenter intuetur, qui non eum doctorem <lb/>
            humilitatis inueniat, tum maxime uirtutis huius sectatores et <lb/>
            conseruatores eos esse conuenit, qui magno aliquo bono ceteris <lb/>
            eminent, ut magnopere curent illud, quod primitus posui: <lb/>
            quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, et <lb n="5"/>
            coram deo inuenies gratiam. proinde quia perpetua continentia <lb/>
            maximeque uirginitas magnum bonum est in sanctis <lb/>
            dei, uigilantissime cauendum est, ne superbia corrumpatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>