<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Scriptum est in euangelio, quod mater et fratres <lb/>
            Christi, hoc est consanguinei carnis eius, cum illi nuntiati <lb/>
            fuissent et foris expectarent, quia non possent eum adire prae <lb/>
            turba, ille respondit: quae est mater mea aut qui sunt <lb/>
            fratres mei? extendens manum super discipulos <lb n="5"/>
            suos ait: hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit <lb/>
            uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater <lb/>
            et soror est, quid aliud nos docens nisi carnali cognationi <lb/>
            genus nostrum spiritale praeponere nec inde beatos esse <lb/>
            homines, si iustis et sanctis carnis propinquitate iunguntur, <lb n="10"/>
            sed si eorum doctrinae ac moribus oboediendo atque imitando <lb/>
            cohaerescunt? beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi <lb/>
            quam concipiendo carnem Christi. nam et dicenti cuidam: <lb/>
            beatus uenter qui te portauit, ipse respondit: immo <lb/>
            beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt. denique <lb n="15"/>
            fatribus eius, id est secundum carnem cognatis, qui non in <lb/>
            eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? sic et materna <lb/>
            propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum <lb/>
            corde quam carne gestasset. 
</p></div></div></body></text></TEI>