<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Nunc iam scripturarum diuinarum euidentissimis <lb/>
            testimoniis, quae pro nostrae memoriae modulo recordari <lb/>
            ualuerimus, clarius adpareat non propter praesentem huius <lb/>
            saeculi uitam, sed propter futuram, quae in regno caelorum <lb/>
            promittitur, perpetuam continentiam deligendam. quis autem

<note type="footnote"> 1 habebunt <hi rend="italic">om. E</hi> 2 intellegendum putant <hi rend="italic">X</hi> 3 maluerint <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            dicere] loqui <hi rend="italic">X</hi> 4 singula <hi rend="italic">AG</hi> in duos <hi rend="italic">MENX</hi> 5 illa <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            praesente <hi rend="italic">K</hi> 9 finem P1 10 doctrina <hi rend="italic">K</hi> dicimus esse <hi rend="italic">MENX</hi> <lb/>
            11 tam <hi rend="italic">EX</hi> intra <hi rend="italic">N</hi> uirginale <hi rend="italic">CB</hi> 12 praesemque <hi rend="italic">Hl</hi> 13 ne <lb/>
            quidem <hi rend="italic">AG</hi> uernmetiam <hi rend="italic">K</hi> 15 eorum impedire <hi rend="italic">X</hi> eorum <hi rend="italic">om. 7</hi> <lb/>
            16 tempore] tem.ere (p <hi rend="italic">er.) H</hi> 17 tribulationem <hi rend="italic">SR</hi> carnis carnali <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> ueniente <hi rend="italic">C</hi> 19 uerum <hi rend="italic">B</hi> proponentem <hi rend="italic">PyHAT</hi> nec <lb/>
            <hi rend="italic">om. E</hi> 20 infirmitate <hi rend="italic">K</hi> 22 recordare J2 23 uoluerimas E <lb/>
            claruit P1 appareta Hl aperiemus JBT2 25 promittar <hi rend="italic">H</hi> delegendam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> eligendam <hi rend="italic">Rl2</hi> diligendam <hi rend="italic">KHSADGTMENXb</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="257"/>
            hoc non aduertat in eo, quod paulo post idem apostolus ait: <lb/>
            qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt domini, <lb/>
            quomodo placeat domino; qui autem matrimonio <lb/>
            iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo <lb/>
            placeat uxori. et diuisa est mulier innupta et <lb n="5"/>
            uirgo: quae innupta est, sollicita est quae sunt <lb/>
            domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae <lb/>
            autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, <lb/>
            quomodo placeat uiro? non utique ait: cogitat ea, quae <lb/>
            securitatis sunt in hoc saeculo, ut sine grauioribus molestiis <lb n="10"/>
            tempus transigat; neque ad hoc diuisam dicit innuptam et uirginem <lb/>
            ab ea, quae nupta est, id est distinctam atque discretam, <lb/>
            ut innupta in hac uita secura sit propter temporales molestias <lb/>
            euitandas, quibus nupta non caret, sed, cogitat, inquit, <lb/>
            quae sunt domini, quomodo placeat domino, et: sollicita <lb n="15"/>
            est quae sunt domini, ut sit sancta et corpore <lb/>
            et spiritu. nisi forte usque adeo quisque insipienter contentiosus <lb/>
            est, ut conetur adserere non propter regnum caelorum, <lb/>
            sed propter praesens saeculum domino placere nos uelle aut <lb/>
            propter uitam istam, non propter aeternam esse sanctas et <lb n="20"/>
            corpore et spiritu. hoc credere quid est aliud nisi miserabiliorem <lb/>
            esse omnibus hominibus? sic enim apostolus ait: si in <lb/>
            hac uita tantum in sperantes sumusmiserabiliores <lb/>
            sumus omnibus hominibus. uero qui frangit

<note type="footnote"> 2 I (Jor. 7, 32-34 14 I Cor. 7, 32-31 22 I Cor. 15, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 non <hi rend="italic">om. PfHDGA1</hi> 2 cogitet <hi rend="italic">CPlB</hi> quae sunt mundi domino <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            4 coniunctua <hi rend="italic">R</hi> 5 et diuisa est mulier coniuncta niro cogitat quae <lb/>
            mundi sunt quomodo placeat uiro suo et diuisa est mulier autem innupta <lb/>
            <hi rend="italic">sqq. N</hi> et innupta (et 8. <hi rend="italic">I.) A, G</hi> nupta <hi rend="italic">H</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            e§t <hi rend="italic">C</hi> 6 uir <hi rend="italic">Hl</hi> est circa ea <hi rend="italic">G</hi> quae sunt <hi rend="italic">om.. EX</hi> 9 nontique <lb/>
            X ait] aut <hi rend="italic">R</hi> ea <hi rend="italic">om. T</hi> 10 securitati <hi rend="italic">H</hi> 11 nec <hi rend="italic">Ar</hi> <lb/>
            diuisag <hi rend="italic">R</hi> 12 ab-discretam <hi rend="italic">om. X</hi> nupta ea <hi rend="italic">S</hi> 15 quomododomini <lb/>
            <hi rend="italic">om. CKIZBMENX</hi> 17 quia <hi rend="italic">G</hi> 18 asserere <hi rend="italic">CKIZDBRT<lb/>
             MENX</hi> auferre <hi rend="italic">G</hi> adherere (h <hi rend="italic">8. I.; in mg.:</hi> k declamare) <hi rend="italic">H</hi> 19 nos] <lb/>
            nosse <hi rend="italic">CIZB</hi> autem <hi rend="italic">X</hi> 20 sanctos <hi rend="italic">MENX</hi> 22 sicut <hi rend="italic">EX</hi> <lb/>
            24 an] at fR </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V pari III. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            panem suum esurienti, si tantum propter hanc uitam facit, <lb/>
            stultus est, et ille erit prudens, qui castigat corpus suum <lb/>
            usque ad continentiam, qua nec coniugio misceatur, si ei nihil <lb/>
            proderit in regno caelorum? 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Postremo ipsum dominum audiamus euidentissimam<lb n="5"/>
            hinc sententiam proferentem. nam cum de coniugibus non <lb/>
            separandis nisi causa fornicationis diuine ac terribiliter loqueretur, <lb/>
            dixerunt ei discipuli: si talis est causa cum uxore. <lb/>
            non expedit nubere. quibus ille, non omnes, inquit, <lb/>
            capiunt uerbum hoc. sunt enim spadones qui ita<lb n="10"/>
            nati sunt; sunt autem alii qui ab hominibus facti <lb/>
            sunt; et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt <lb/>
            propter regnum caelorum. qui potest capere, <lb/>
            capiat. quid ueracius, quid lucidius dici potuit? Christus <lb/>
            dicit, ueritas dicit, uirtus et sapientia dei dicit eos, qui pio<lb n="15"/>
            proposito ab uxore ducenda se continuerint, castrare se ipsos <lb/>
            propter regnum caelorum, et contra humana uanitas inpia <lb/>
            temeritate contendit eos, qui hoc faciunt, praesentem tantummodo <lb/>
            necessitatem molestiarum coniugalium deuitare, in regno <lb/>
            autem caelorum amplius quidquam ceteris non habere! <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>