<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Absit ergo, ut ita dixerit apostolus nuptis siue nupturis: <lb/>
            ego autem uobis parco, tamquam noluerit dicere, quae <lb/>
            poena coniugatis in futuro saeculo debeatur; absit, ut a <lb/>
            Danihele de temporali iudicio liberatam Paulus mittat in <lb/>
            gehennam; absit, ut maritalis torus ei poena sit ante tribunal <lb n="15"/>
            Christi, cui fidem seruando elegit sub falsa accusatione adulterii <lb/>
            uel periclitari uel mori. quid egit uox illa: melius est <lb/>
            mihi incidere in manus uestras quam peccare in <lb/>
            conspectu dei, si deus eam fuerat, non quia pudicitiam <lb/>
            nuptialem seruabat, liberaturus, sed quia nupserat damnaturus?

<note type="footnote"> 12 I Cor. 7, 28 17 Sus. 23 </note>

<note type="footnote"> 1 quia uerita <hi rend="italic">om. Z</hi> 2 quo et] quot <hi rend="italic">B</hi> certa] sca <hi rend="italic">MENX</hi> et <lb/>
            cetera et certa <hi rend="italic">S</hi> acripturarum-peccaium <hi rend="italic">om. Z</hi> 3 ne <hi rend="italic">R</hi> eis <hi rend="italic">EX</hi> <lb/>
            bono <hi rend="italic">om. 1</hi> 4 ««uiduainus <hi rend="italic">I</hi> aequauimus B 6 aetestandas <hi rend="italic">STbd</hi> <lb/>
            uero] autem X 7 excellentiae <hi rend="italic">7R om. X</hi> maereri 7 8 noluerunt <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            9 bonum-Susannae <hi rend="italic">om. I</hi> sit mariae N hnmiliatior <hi rend="italic">K</hi> magis <lb/>
            <hi rend="italic">A om. G</hi> 11 nubti.s <hi rend="italic">PD</hi> nuptiis <hi rend="italic">GAl</hi> nuptias <hi rend="italic">7R</hi> siue nupturis <lb/>
            <hi rend="italic">om. PjKHADGTMENX</hi> 12 parco uobis <hi rend="italic">E</hi> uoluerit R quo <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            13 poena <hi rend="italic">R</hi> coniugatis (t <hi rend="italic">a. er</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> a Danihele] ad danielg <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ad nihele <hi rend="italic">H</hi> danibele (8. <hi rend="italic">I</hi>. susanna) <hi rend="italic">M</hi> susanna <hi rend="italic">EX</hi> 14 temporalia X <lb/>
            teinpori (i turpi <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">G</hi> liberatam susannfi <hi rend="italic">N</hi> JPaulus] populus <lb/>
            (pop <hi rend="italic">in raa.) AGl</hi> pauius X (pop <hi rend="italic">in ras.) AG1</hi> apostolus <hi rend="italic">8. 1</hi>. <lb/>
            m. 2 <hi rend="italic">G</hi> 16 fidem <hi rend="italic">om. EX</hi> seruiendo M1 17 qui <hi rend="italic">G1</hi> egitl <lb/>
            etogit <hi rend="italic">GIZ1</hi> ait <hi rend="italic">MENX</hi> uox] uxor <hi rend="italic">KMENX</hi> mihi est <hi rend="italic">PHAT</hi> <lb/>
            18 incedere <hi rend="italic">P2HIX</hi> in conspectu dei mei peccare <hi rend="italic">MENX</hi> 19 eaml <lb/>
            cQ ea <hi rend="italic">R</hi> enim <hi rend="italic">G</hi> ea <hi rend="italic">X</hi> fuerat <hi rend="italic">om. N</hi> pudicitia X 20 liueraturas <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> liberaturus est <hi rend="italic">B</hi> erat damnaturus <hi rend="italic">N</hi> </note><lb n="20"/>
             
<pb n="254"/>
            et nunc quotiens castitas coniugalis aduersus calumniatores <lb/>
            criminatoresque nuptiarum scripturae sanctae ueritate munitur, <lb/>
            totiens cum sancto spiritu contra falsos testes Susanna defenditur, <lb/>
            totiens a falso crimine liberatur et multo maiore negotio. <lb/>
            tunc enim uni coniugatae, nunc omnibus; tunc de occulto et<lb n="5"/>
            falso adulterio, nunc de uero et manifesto conubio crimen <lb/>
            intenditur; tunc una mulier ex eo quod iniqui seniores dicebant, <lb/>
            nunc omnes mariti et uxores ex eo, quod apostolus <lb/>
            dicere noluit, accusantur. damnationem quippe uestram, inquiunt, <lb/>
            tacuit, cum ait: ego autem uobis parco. quis<lb n="10"/>
            hoc? nempe ille, qui superius dixerat: et si acceperis <lb/>
            uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non <lb/>
            peccat. cur igitur in eo, quod modeste tacuit, coniugiorum <lb/>
            suspicamini crimen et in eo, quod aperte dixit, coniugiorum <lb/>
            non agnoscitis defensionem? an eos damnat tacitus, quos<lb n="15"/>
            locutus absoluit? nonne iam mitius accusatur Susanna non <lb/>
            de coniugio, sed de ipso adulterio quam doctrina apostolica <lb/>
            de mendacio? quid in tanto periculo faceremus, nisi tam <lb/>
            certum apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari. <lb/>
            quam certum apertumque est sanctam scripturam non posse<lb n="20"/>
            mentiri? 
</p></div></div></body></text></TEI>