Absit ergo, ut ita dixerit apostolus nuptis siue nupturis: ego autem uobis parco, tamquam noluerit dicere, quae poena coniugatis in futuro saeculo debeatur; absit, ut a Danihele de temporali iudicio liberatam Paulus mittat in gehennam; absit, ut maritalis torus ei poena sit ante tribunal Christi, cui fidem seruando elegit sub falsa accusatione adulterii uel periclitari uel mori. quid egit uox illa: melius est mihi incidere in manus uestras quam peccare in conspectu dei, si deus eam fuerat, non quia pudicitiam nuptialem seruabat, liberaturus, sed quia nupserat damnaturus? 12 I Cor. 7, 28 17 Sus. 23 1 quia uerita om. Z 2 quo et] quot B certa] sca MENX et cetera et certa S acripturarum-peccaium om. Z 3 ne R eis EX bono om. 1 4 ««uiduainus I aequauimus B 6 aetestandas STbd uero] autem X 7 excellentiae 7R om. X maereri 7 8 noluerunt H 9 bonum-Susannae om. I sit mariae N hnmiliatior K magis A om. G 11 nubti.s PD nuptiis GAl nuptias 7R siue nupturis om. PjKHADGTMENX 12 parco uobis E uoluerit R quo R 13 poena R coniugatis (t a. er . 1) S a Danihele] ad danielg R ad nihele H danibele (8. I . susanna) M susanna EX 14 temporalia X teinpori (i turpi m . 2) G liberatam susannfi N JPaulus] populus (pop in raa.) AGl pauius X (pop in ras.) AG1 apostolus 8. 1 . m. 2 G 16 fidem om. EX seruiendo M1 17 qui G1 egitl etogit GIZ1 ait MENX uox] uxor KMENX mihi est PHAT 18 incedere P2HIX in conspectu dei mei peccare MENX 19 eaml cQ ea R enim G ea X fuerat om. N pudicitia X 20 liueraturas K liberaturus est B erat damnaturus N et nunc quotiens castitas coniugalis aduersus calumniatores criminatoresque nuptiarum scripturae sanctae ueritate munitur, totiens cum sancto spiritu contra falsos testes Susanna defenditur, totiens a falso crimine liberatur et multo maiore negotio. tunc enim uni coniugatae, nunc omnibus; tunc de occulto et falso adulterio, nunc de uero et manifesto conubio crimen intenditur; tunc una mulier ex eo quod iniqui seniores dicebant, nunc omnes mariti et uxores ex eo, quod apostolus dicere noluit, accusantur. damnationem quippe uestram, inquiunt, tacuit, cum ait: ego autem uobis parco. quis hoc? nempe ille, qui superius dixerat: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. cur igitur in eo, quod modeste tacuit, coniugiorum suspicamini crimen et in eo, quod aperte dixit, coniugiorum non agnoscitis defensionem? an eos damnat tacitus, quos locutus absoluit? nonne iam mitius accusatur Susanna non de coniugio, sed de ipso adulterio quam doctrina apostolica de mendacio? quid in tanto periculo faceremus, nisi tam certum apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari. quam certum apertumque est sanctam scripturam non posse mentiri?