<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Absit ergo, ut ita dixerit apostolus nuptis siue nupturis: <lb/>
            ego autem uobis parco, tamquam noluerit dicere, quae <lb/>
            poena coniugatis in futuro saeculo debeatur; absit, ut a <lb/>
            Danihele de temporali iudicio liberatam Paulus mittat in <lb/>
            gehennam; absit, ut maritalis torus ei poena sit ante tribunal <lb n="15"/>
            Christi, cui fidem seruando elegit sub falsa accusatione adulterii <lb/>
            uel periclitari uel mori. quid egit uox illa: melius est <lb/>
            mihi incidere in manus uestras quam peccare in <lb/>
            conspectu dei, si deus eam fuerat, non quia pudicitiam <lb/>
            nuptialem seruabat, liberaturus, sed quia nupserat damnaturus?

<note type="footnote"> 12 I Cor. 7, 28 17 Sus. 23 </note>

<note type="footnote"> 1 quia uerita <hi rend="italic">om. Z</hi> 2 quo et] quot <hi rend="italic">B</hi> certa] sca <hi rend="italic">MENX</hi> et <lb/>
            cetera et certa <hi rend="italic">S</hi> acripturarum-peccaium <hi rend="italic">om. Z</hi> 3 ne <hi rend="italic">R</hi> eis <hi rend="italic">EX</hi> <lb/>
            bono <hi rend="italic">om. 1</hi> 4 ««uiduainus <hi rend="italic">I</hi> aequauimus B 6 aetestandas <hi rend="italic">STbd</hi> <lb/>
            uero] autem X 7 excellentiae <hi rend="italic">7R om. X</hi> maereri 7 8 noluerunt <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            9 bonum-Susannae <hi rend="italic">om. I</hi> sit mariae N hnmiliatior <hi rend="italic">K</hi> magis <lb/>
            <hi rend="italic">A om. G</hi> 11 nubti.s <hi rend="italic">PD</hi> nuptiis <hi rend="italic">GAl</hi> nuptias <hi rend="italic">7R</hi> siue nupturis <lb/>
            <hi rend="italic">om. PjKHADGTMENX</hi> 12 parco uobis <hi rend="italic">E</hi> uoluerit R quo <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            13 poena <hi rend="italic">R</hi> coniugatis (t <hi rend="italic">a. er</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> a Danihele] ad danielg <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ad nihele <hi rend="italic">H</hi> danibele (8. <hi rend="italic">I</hi>. susanna) <hi rend="italic">M</hi> susanna <hi rend="italic">EX</hi> 14 temporalia X <lb/>
            teinpori (i turpi <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">G</hi> liberatam susannfi <hi rend="italic">N</hi> JPaulus] populus <lb/>
            (pop <hi rend="italic">in raa.) AGl</hi> pauius X (pop <hi rend="italic">in ras.) AG1</hi> apostolus <hi rend="italic">8. 1</hi>. <lb/>
            m. 2 <hi rend="italic">G</hi> 16 fidem <hi rend="italic">om. EX</hi> seruiendo M1 17 qui <hi rend="italic">G1</hi> egitl <lb/>
            etogit <hi rend="italic">GIZ1</hi> ait <hi rend="italic">MENX</hi> uox] uxor <hi rend="italic">KMENX</hi> mihi est <hi rend="italic">PHAT</hi> <lb/>
            18 incedere <hi rend="italic">P2HIX</hi> in conspectu dei mei peccare <hi rend="italic">MENX</hi> 19 eaml <lb/>
            cQ ea <hi rend="italic">R</hi> enim <hi rend="italic">G</hi> ea <hi rend="italic">X</hi> fuerat <hi rend="italic">om. N</hi> pudicitia X 20 liueraturas <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> liberaturus est <hi rend="italic">B</hi> erat damnaturus <hi rend="italic">N</hi> </note><lb n="20"/>
             
<pb n="254"/>
            et nunc quotiens castitas coniugalis aduersus calumniatores <lb/>
            criminatoresque nuptiarum scripturae sanctae ueritate munitur, <lb/>
            totiens cum sancto spiritu contra falsos testes Susanna defenditur, <lb/>
            totiens a falso crimine liberatur et multo maiore negotio. <lb/>
            tunc enim uni coniugatae, nunc omnibus; tunc de occulto et<lb n="5"/>
            falso adulterio, nunc de uero et manifesto conubio crimen <lb/>
            intenditur; tunc una mulier ex eo quod iniqui seniores dicebant, <lb/>
            nunc omnes mariti et uxores ex eo, quod apostolus <lb/>
            dicere noluit, accusantur. damnationem quippe uestram, inquiunt, <lb/>
            tacuit, cum ait: ego autem uobis parco. quis<lb n="10"/>
            hoc? nempe ille, qui superius dixerat: et si acceperis <lb/>
            uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non <lb/>
            peccat. cur igitur in eo, quod modeste tacuit, coniugiorum <lb/>
            suspicamini crimen et in eo, quod aperte dixit, coniugiorum <lb/>
            non agnoscitis defensionem? an eos damnat tacitus, quos<lb n="15"/>
            locutus absoluit? nonne iam mitius accusatur Susanna non <lb/>
            de coniugio, sed de ipso adulterio quam doctrina apostolica <lb/>
            de mendacio? quid in tanto periculo faceremus, nisi tam <lb/>
            certum apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari. <lb/>
            quam certum apertumque est sanctam scripturam non posse<lb n="20"/>
            mentiri? 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Hic dicet aliquis: quid hoc pertinet ad sacram <lb/>
            uirginitatem uel perpetuam continentiam, cuius praedicatio isto <lb/>
            sermone suscepta est? cui respondeo primo, quod superius <lb/>
            commemoraui, ex hoc gloriam maioris illius boni esse

<note type="footnote"> 10 I Cor. 7, 28 11 I Cor. 7, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 quoties <hi rend="italic">IZ*[SADGxMbd</hi> caritas <hi rend="italic">IB,</hi> (t castitas 8. <hi rend="italic">I.) Z</hi> 2 ueritate] <lb/>
            auctoritate <hi rend="italic">MENX</hi> 3 toties <hi rend="italic">HADbd</hi> cum] ab <hi rend="italic">P</hi> a <hi rend="italic">KfRSA <lb/>
            DBBGTMENXbd</hi> spiritu sancto <hi rend="italic">Dbd</hi> susanne <hi rend="italic">B</hi> susannam <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            defendetur <hi rend="italic">If,</hi> 4 toties <hi rend="italic">fHADGMbd</hi> criminatore <hi rend="italic">G</hi> maiorae <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            negotia <hi rend="italic">EI X</hi> ó enim <hi rend="italic">er. S om. N</hi> uni <hi rend="italic">om. AGl</hi> de <hi rend="italic">s. l. K</hi> <lb/>
            occultae <hi rend="italic">K</hi> 9 uoluit <hi rend="italic">S</hi> 10 tacuit] tantum <hi rend="italic">B</hi> ego] ergo <hi rend="italic">K</hi> 11 et <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. S 13 quur y 15 agnnscitis <hi rend="italic">K</hi> defensione P1 quod <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            16 micius <hi rend="italic">G</hi> nitins <hi rend="italic">B</hi> 19 esse <hi rend="italic">B om. CIZBS</hi> 22 dicit <hi rend="italic">PjKARDT<lb/>
             GMNXE</hi> dt <hi rend="italic">H</hi> scam S 23 uirgitatem P 24 primum <hi rend="italic">PKfHAl) <lb/>
            BGTMENX</hi> 25 bono R </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="255"/>
            maiorem, quod eius adipiscendae causa bonum coniugale <lb/>
            transcenditur, non peccatum coniugii deuitatur. alioquin perpetuae <lb/>
            continentiae non praecipue laudari, sed tantum non <lb/>
            uituperari sufficeret, si propterea teneretur, quoniam nubere <lb/>
            crimen esset. deinde quia non humana sententia, sed diuina <lb n="5"/>
            scripturae auctoritate ad tam excellens donum homines <lb/>
            exhortandi sunt, non mediocriter neque praetereunter agendum <lb/>
            est, ne cuiquam ipsa diuina scriptura in aliquo mentita uideatur. <lb/>
            dehortantur enim potius quam exhortantur uirgines sacras, <lb/>
            qui eas sic permanere nuptiarum damnatione conpellunt. unde <lb n="10"/>
            enim confidant uerum esse, quod scriptum est: et qui non <lb/>
            dat nuptum melius facit, si falsum putant esse, quod <lb/>
            iuxta superius nihilominus scriptum est: et qui dat uirginem <lb/>
            suam, bene facit? si autem loquenti scripturae de <lb/>
            nuptiarum bono indubitanter crediderint, eadem caelestis eloquii <lb n="15"/>
            ueracissima auctoritate firmatae ad melius suum feruenti ac <lb/>
            fidenti alacritate transcurrent. unde iam satis pro suscepto <lb/>
            negotio diximus et, quantum potuimus, demonstrauimus nec <lb/>
            illud, quod ait apostolus: existimo autem hoc bonum <lb/>
            esse propter praesentem necessitatem, sic esse accipiendum, <lb n="20"/>
            tamquam in hoc saeculo meliores sint sacrae uirgines <lb/>
            fidelibus coniugatis, in regno autem caelorum atque in futuro <lb/>
            saeculo pares sint, nec illud, ubi ait de nubentibus:

<note type="footnote"> 11 I Cor. 7, 38 19 I Cor. 7, 26 23 I Cor. 7, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 maiores <hi rend="italic">R</hi> adipiscendo <hi rend="italic">R</hi> adipisccnde <hi rend="italic">K</hi> bonum est <hi rend="italic">E</hi> 2 coniugale <lb/>
            uitatnr <hi rend="italic">R</hi> 3 non <hi rend="italic">om. X</hi> praecipuae <hi rend="italic">CK, Å</hi>. praecipie <hi rend="italic">R om. X</hi> <lb/>
            totum <hi rend="italic">KMENX</hi> non <hi rend="italic">om. NX</hi> 4 tenetur Al tenereptur X quia <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            5 diuina <hi rend="italic">CPlB:</hi> diuinae <hi rend="italic">KflZHSADBGTMENXbd</hi> 7 exortandi <hi rend="italic">IZSB</hi> <lb/>
            8 scriptura diuina <hi rend="italic">G</hi> in aliquo <hi rend="italic">om. T</hi> ««uideatur (di <hi rend="italic">er.) P</hi> <lb/>
            9 deortantur <hi rend="italic">H</hi> dehortatur <hi rend="italic">R</hi> de hoç tagt S exortantur <hi rend="italic">KBB</hi> exh <lb/>
            ortantur <hi rend="italic">S</hi> 10 quae <hi rend="italic">S</hi> quod <hi rend="italic">N</hi> 11 confidam <hi rend="italic">CIZSB</hi> confidunt <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. K1</hi> 12 nuptum <hi rend="italic">om. X</hi> 14 loquentia <hi rend="italic">B</hi> loquente <hi rend="italic">K</hi> 15 nuptarum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> eloqui <hi rend="italic">A</hi> ęloquii <hi rend="italic">G</hi> 16 firmati <hi rend="italic">ME*NX</hi> hac <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            17 fidendi <hi rend="italic">CB</hi> fidenti fiorenti <hi rend="italic">K</hi> alacritate tra <hi rend="italic">om. Z</hi> transcurrunt <lb/>
            <hi rend="italic">KT</hi> transcurrant <hi rend="italic">MEN X</hi> 18 imus-demonstrauimus <hi rend="italic">om. Z</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 20 accipiendum putent <hi rend="italic">MENX</hi> 21 sacrae <hi rend="italic">om. H</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego <lb/>
            autem uobis parco ita intellegendum, tamquam nuptiarum <lb/>
            peccatum et damnationem maluerit tacere quam dicere. harum <lb/>
            quippe duarum sententiarum singulas duo errores sibimet <lb/>
            contrarii non eas intellegendo tenuerunt. illam enim de praesenti<lb n="5"/>
            necessitate illi pro se interpretantur, qui nubentes non <lb/>
            nubentibus aequare contendunt, hanc uero, ubi dictum est: <lb/>
            ego autem uobis parco, illi, qui nubentes damnare praesumunt. <lb/>
            nos autem secundum scripturarum sanctarum fidem <lb/>
            sanamque doctrinam nec peccatum esse dicimus nuptias et<lb n="10"/>
            earum tamen bonum non solum infra uirginalem, uerum etiam <lb/>
            infra uidualem continentiam constituimus praesentemque necessitatem <lb/>
            coniugatorum non quidem ad uitam aeternam, uerumtamen <lb/>
            ad excellentem gloriam et honorem, qui perpetuae continentiae <lb/>
            reseruatur, inpedire eorum meritum dicimus neque<lb n="15"/>
            hoc tempore nisi eis, qui se non continent, nuptias expedire <lb/>
            tribulationemque carnis ex affectu carnali uenientem, sine quo <lb/>
            nuptiae incontinentium esse non possunt, nec tacere uoluisse <lb/>
            apostolum uera praemonentem nec plenius explicare hominum <lb/>
            infirmitati parcentem. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>