<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Hoc isto sermone suscepimus; adiuuet Christus, uirginis<lb n="10"/>
            filius et uirginum sponsus, uirginali utero corporaliter <lb/>
            natus, uirginali conubio spiritaliter coniugatus. cum igitur ipsa <lb/>
            uniuersa ecclesia uirgo sit desponsata uni uiro Christo, sicut <lb/>
            dicit apostolus, quanto digna sunt honore membra eius, quae <lb/>
            hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in<lb n="15"/>
            fide, quae imitatur matrem uiri sui et domini sui! nam <lb/>
            ecclesia quoque et mater et uirgo est; cuius enim integritati <lb/>
            consulimus, si uirgo non est? cuius prolem adloquimur, si <lb/>
            mater non est? Maria corporaliter caput huius corporis peperit, <lb/>
            ecclesia spiritaliter membra illius capitis parit. in utraque<lb n="20"/>
            uirginitas fecunditatem non inpedit, in utraque fecunditas <lb/>
            uirginitatem non adimit. proinde cum ecclesia uniuersa sit <lb/>
            sancta et corpore et spiritu, nec tamen uniuersa sit corpore <lb/>
            uirgo, sed spiritu, quanto sanctior est in his membris, ubi <lb/>
            uirgo est et corpore et spiritu!

<note type="footnote"> 4 I Cor. 7, 9 6 Matth. 19, 12 12 cf. II Cor. 11, 2 </note>

<note type="footnote"> 3 honori X1 quibus <hi rend="italic">CBE</hi> foecundari <hi rend="italic">RT</hi> fecundari <hi rend="italic">G</hi> sterelitas <lb/>
            <hi rend="italic">ClA</hi> sterelit JJ1 4 in tempore <hi rend="italic">R om. EX</hi> quo <hi rend="italic">G</hi> 5 eiortatio <lb/>
            <hi rend="italic">II SR</hi> exhortacio <hi rend="italic">T</hi> consolacio <hi rend="italic">S</hi> 6 autem] enim <hi rend="italic">ENX</hi> exortandi <lb/>
            <hi rend="italic">IHSABT</hi> 10 suscipimus <hi rend="italic">Py*HADGT</hi> 11 et <hi rend="italic">om. S</hi> uirginis X <lb/>
            12 spiritualiter <hi rend="italic">TN</hi> ipsa igitur <hi rend="italic">bd</hi> 13 eclesia C ecclesif <hi rend="italic">N</hi> sit uirgo <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            disponsata ilSAI 14 digna (a <hi rend="italic">ex</hi> o) <hi rend="italic">A</hi> eius membra <hi rend="italic">N</hi> 16 imitantur <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> sui <hi rend="italic">om. SJIXX</hi> 17 integritate <hi rend="italic">KlBC2A\'1</hi> integritatg N <lb/>
            18 consilimus H1 cuiusj aut cuius <hi rend="italic">rSADRGTbd</hi> 19 uius <hi rend="italic">S</hi> 20 eclesia <lb/>
            <hi rend="italic">(semper</hi> c) <hi rend="italic">C</hi> monbra <hi rend="italic">G</hi> 21 foecunditatem <hi rend="italic">B</hi> 22 sancta sit X <lb/>
            23 saneta-spiritu <hi rend="italic">in ras. P</hi> 24 quato <hi rend="italic">X</hi> 25 spiritu et corpore <hi rend="italic">X</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="237"/></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Scriptum est in euangelio, quod mater et fratres <lb/>
            Christi, hoc est consanguinei carnis eius, cum illi nuntiati <lb/>
            fuissent et foris expectarent, quia non possent eum adire prae <lb/>
            turba, ille respondit: quae est mater mea aut qui sunt <lb/>
            fratres mei? extendens manum super discipulos <lb n="5"/>
            suos ait: hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit <lb/>
            uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater <lb/>
            et soror est, quid aliud nos docens nisi carnali cognationi <lb/>
            genus nostrum spiritale praeponere nec inde beatos esse <lb/>
            homines, si iustis et sanctis carnis propinquitate iunguntur, <lb n="10"/>
            sed si eorum doctrinae ac moribus oboediendo atque imitando <lb/>
            cohaerescunt? beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi <lb/>
            quam concipiendo carnem Christi. nam et dicenti cuidam: <lb/>
            beatus uenter qui te portauit, ipse respondit: immo <lb/>
            beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt. denique <lb n="15"/>
            fatribus eius, id est secundum carnem cognatis, qui non in <lb/>
            eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? sic et materna <lb/>
            propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum <lb/>
            corde quam carne gestasset. 
</p></div></div></body></text></TEI>