<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Ne quis autem putaret duorum operum, boni <lb/>
            atque melioris, aequalia fore praemia, propterea contra eos <lb/>
            disserendum fuit, qui quod ait apostolus: existimo autem <lb/>
            hoc bonum esse propter praesentem necessitatem. <lb n="15"/>
            ita interpretati sunt, ut non propter regnum caelorum, sed <lb/>
            propter saeculum praesens uirginitatem utilem dicerent; tamquam <lb/>
            in illa uita aeterna nihil ceteris amplius habituri essent, <lb/>
            qui hoc melius elegissent. in qua disputatione cum ad illud <lb/>
            ueniremus, quod idem apostolus ait: tribulationem autem<lb n="20"/>
            carnis habebunt huius modi, ego autem uobis <lb/>
            parco, in alios litigatores incurrimus, qui non aequales perpetuae <lb/>
            continentiae nuptias facerent, sed eas omnino damnarent. <lb/>
            nam cum error uterque sit, uel aequare sanctae uirginitati <lb/>
            nuptias uel damnare, nimis inuicem fugiendo duo isti

<note type="footnote"> 7 I Cor. 7, 39 14 I Cor. 7, 26 20 I Cor. 7, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 palinam <hi rend="italic">H</hi> quae] quia <hi rend="italic">MENX</hi> 2 nubere <hi rend="italic">B</hi> nuberet (t <hi rend="italic">in ras.) iV</hi> <lb/>
            timuit <hi rend="italic">om</hi>. B quia ut <hi rend="italic">KMENX</hi> qui. <hi rend="italic">H</hi> non <hi rend="italic">om. E</hi> nubere <lb/>
            <hi rend="italic">1X(ATHS</hi> 3 concupiunt R aergo <hi rend="italic">B</hi> e.go <hi rend="italic">H</hi> permare Kl uoluerit <lb/>
            P1 4 fouea C io nuptias <hi rend="italic">N</hi> figant <hi rend="italic">G</hi> callem <hi rend="italic">B</hi> colla 7 <lb/>
            5 ut-requiescant <hi rend="italic">om. X</hi> montis <hi rend="italic">E</hi> 6 loge <hi rend="italic">E</hi> non habitatur <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            8 ad] a <hi rend="italic">E</hi> 9 ascenditur <hi rend="italic">T</hi> uirginitatem <hi rend="italic">p-[HART</hi> 10 petitoribuspraeueniendo <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 12 qui <hi rend="italic">I</hi> qui* <hi rend="italic">Z</hi> putarent <hi rend="italic">CB</hi> 14 qui] <hi rend="italic">qui* K <lb/>
            om. N</hi> 17 diceret <hi rend="italic">T</hi> 18 ilia] illata <hi rend="italic">EX</hi> 19 eligissent <hi rend="italic">CKRB</hi> <lb/>
            20 ueneremus <hi rend="italic">K</hi> uenerimus <hi rend="italic">R</hi> tribulatione <hi rend="italic">B</hi> 24 uirgimtatis R <lb/>
            25 dampnare <hi rend="italic">ZX</hi> fugiendi <hi rend="italic">Sb</hi> isti <hi rend="italic">Pl</hi> iste <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="253"/>
            errores aduersa fronte confligunt, quia ueritatis medium tenere <lb/>
            noluerunt: quo et certa ratione et sanctarum scripturarum <lb/>
            auctoritate nec peccatum esse nuptias inuenimus nec eas bono <lb/>
            uel uirginalis continentiae uel etiam uidualis aequamus. 
</p><p><milestone n="20" unit="altchapter"/>Alii quippe adpetendo uirginitatem nuptias tamquam <lb n="5"/>
            adulterium detestandum esse putauerunt; alii uero defendendo <lb/>
            conubium excellentiam perpetuae continentiae nihil mereri <lb/>
            amplius quam coniugalem pudicitiam uoluerunt. quasi uel <lb/>
            Susannae bonum Mariae sit humiliatio uel Mariae maius bonum <lb/>
            Susannae debeat esse damnatio. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>