<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Deinde adiungit idem apostolus et dicit: adligatus <lb/>
            es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus <lb/>
            es ab uxore? ne quaesieris uxorem. horum duorum <lb n="20"/>
            quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non <lb/>
            licet facere. non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa

<note type="footnote"> 15 I Cor. 15, 41. 42 17 I Cor. 7, 26 18 I Cor. 7, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 omaibus <hi rend="italic">om. KMENX</hi> nictoris <hi rend="italic">GX</hi> 2 consequenda X <lb/>
            3 ipse <hi rend="italic">(JJZB</hi> ipso <hi rend="italic">I</hi> uoceantur A1 non uouisse] nouisse <hi rend="italic">EHl</hi> <lb/>
            4 uouisse] nonisse <hi rend="italic">R</hi> hac <hi rend="italic">K</hi> reddisse Xir1 redidisse <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            sit <hi rend="italic">om. G</hi> consilium autem <hi rend="italic">MENX</hi> 5 inquid <hi rend="italic">CK</hi> a deo <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 6 ut siin <hi rend="italic">MENX</hi> essem <hi rend="italic">otn. MEX</hi> essem-fidelis <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> neque] non <hi rend="italic">MEX</hi> 7 meritis meis <hi rend="italic">E</hi> dei <hi rend="italic">om. CB</hi> <lb/>
            misericordisrQ <hi rend="italic">IZB</hi> sum—esse <hi rend="italic">om. B</hi> sum-propter <hi rend="italic">om. IZ</hi> <lb/>
            sum] CQ9 (8. <hi rend="italic">l</hi>. sum) <hi rend="italic">H</hi> 8 fidelis-propter <hi rend="italic">om. C</hi> 9 unde <hi rend="italic">om. MENX</hi> <lb/>
            10 est <hi rend="italic">om. X</hi> 12 quid] quia <hi rend="italic">MENX</hi> temporibus <hi rend="italic">R</hi> praesentis X <lb/>
            13 cogitarentur <hi rend="italic">Z</hi> 14 illi adipiscendae illi <hi rend="italic">JIEX</hi> illi adipiscendae <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            15 hac <hi rend="italic">K</hi> stellg <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">KMENX</hi> 16 differ <hi rend="italic">B</hi> gloriam <hi rend="italic">CIZB</hi> <lb/>
            claritate <hi rend="italic">bd</hi> 17 hominis <hi rend="italic">K</hi> 18 idem-dicit <hi rend="italic">om. Z</hi> et <hi rend="italic">om. EX</hi> <lb/>
            dicens <hi rend="italic">X</hi> allitases <hi rend="italic">D</hi> 19 es* <hi rend="italic">K</hi> neque sicris <hi rend="italic">(sic saepius) X</hi> <lb/>
            si aolutus <hi rend="italic">B</hi> 21 cdposuit <hi rend="italic">MENX</hi> pertinent <hi rend="italic">R</hi> per(ine»t y </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            fornicationis, sicut in euangelio ipse dominus dicit. illud <lb/>
            autem, quod addidit: solutus es ab uxore? ne quaesieris <lb/>
            uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque <lb/>
            facere, sed melius est non facere. denique continuo subiecit: <lb/>
            et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit<lb n="5"/>
            uirgo, non peccat. illud autem prius cum dixisset: <lb/>
            adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem, numquid <lb/>
            addidit: et si solueris, non peccasti? iam enim supra <lb/>
            dixerat: his autem qui sunt in coniugio praecipio <lb/>
            non ego sed dominus, uxorem a uiro non discedere:<lb n="10"/>
            quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo <lb/>
            reconciliari; fieri enim potest, ut non sua culpa, sed <lb/>
            mariti discedat. deinde ait: et uir uxorem ne dimittat, <lb/>
            quod nihilominus ex praecepto domini posuit, nec ibi addidit: <lb/>
            et si dimiserit, non peccat. praeceptum est enim hoc, cui non<lb n="15"/>
            oboedire peccatum est, non consilium, quo si uti nolueris, <lb/>
            minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. propterea <lb/>
            cum dixisset: solutus es ab uxore? ne quaesieris <lb/>
            uxorem, quia non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, <lb/>
            ut melius fieret, continuo subiunxit: et si acceperis<lb n="20"/>
            uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non <lb/>
            peccat. 
</p></div></div></body></text></TEI>