Deinde adiungit idem apostolus et dicit: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. horum duorum quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non licet facere. non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa 15 I Cor. 15, 41. 42 17 I Cor. 7, 26 18 I Cor. 7, 27 1 omaibus om. KMENX nictoris GX 2 consequenda X 3 ipse (JJZB ipso I uoceantur A1 non uouisse] nouisse EHl 4 uouisse] nonisse R hac K reddisse Xir1 redidisse H sit om. G consilium autem MENX 5 inquid CK a deo om. M 6 ut siin MENX essem otn. MEX essem-fidelis om. N neque] non MEX 7 meritis meis E dei om. CB misericordisrQ IZB sum—esse om. B sum-propter om. IZ sum] CQ9 (8. l . sum) H 8 fidelis-propter om. C 9 unde om. MENX 10 est om. X 12 quid] quia MENX temporibus R praesentis X 13 cogitarentur Z 14 illi adipiscendae illi JIEX illi adipiscendae N 15 hac K stellg B a KMENX 16 differ B gloriam CIZB claritate bd 17 hominis K 18 idem-dicit om. Z et om. EX dicens X allitases D 19 es* K neque sicris (sic saepius) X si aolutus B 21 cdposuit MENX pertinent R per(ine»t y fornicationis, sicut in euangelio ipse dominus dicit. illud autem, quod addidit: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque facere, sed melius est non facere. denique continuo subiecit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. illud autem prius cum dixisset: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem, numquid addidit: et si solueris, non peccasti? iam enim supra dixerat: his autem qui sunt in coniugio praecipio non ego sed dominus, uxorem a uiro non discedere: quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari; fieri enim potest, ut non sua culpa, sed mariti discedat. deinde ait: et uir uxorem ne dimittat, quod nihilominus ex praecepto domini posuit, nec ibi addidit: et si dimiserit, non peccat. praeceptum est enim hoc, cui non oboedire peccatum est, non consilium, quo si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. propterea cum dixisset: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, quia non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, ut melius fieret, continuo subiunxit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat.