<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Praesens ergo est uitanda necessitas, sed tamen <lb/>
            quae aliquid bonorum inpedit futurorum: qua necessitate uita<lb n="10"/>
            cogitur coniugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat <lb/>
            uir uxori uel uxor uiro, non quod ea separent a regno dei, <lb/>
            sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, <lb/>
            quia domino praecipienti non oboedire damnabile est; sed <lb/>
            illud, quod in ipso dei regno amplius haberi posset, si amplius<lb n="15"/>
            cogitaretur quomodo placendum esset deo, minus erit utique, <lb/>
            cum hoc ipsum minus coniugii necessitate cogitatur. <lb/>
            ideo, de uirginibus, inquit, praeceptum domini non <lb/>
            habeo; praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est <lb/>
            et debitor poenae. proinde quia uxorem ducere uel nubere<lb n="20"/>
            peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto <lb/>
            uetaretur, propterea praeceptum domini de uirginibus nullum <lb/>
            est. sed quoniam deuitatis remissisue peccatis adeunda <lb/>
            est uita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria non

<note type="footnote"> 18 1 Cor. 7, 25. 26 </note>

<note type="footnote"> 1 ut sim <hi rend="italic">N</hi> essem cm. <hi rend="italic">N</hi> 2 necessitatem <hi rend="italic">om</hi>. HI X 3 hominis <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> homini. <hi rend="italic">H</hi> manifestata <hi rend="italic">B</hi> manifestaQt <hi rend="italic">A</hi> 4 necessitate <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 futura <hi rend="italic">B</hi> quasi <hi rend="italic">otn. X</hi> rationem necessitatis <hi rend="italic">Pr R</hi> 6 si <hi rend="italic">P1</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. E</hi> 7 eius <hi rend="italic">om. E</hi> 9 est ergo <hi rend="italic">G</hi> 10 impedat <hi rend="italic">II</hi> que <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            uitae <hi rend="italic">CzZ</hi> uite I 11 cogitatur <hi rend="italic">C2IZ,B</hi> cogatur <hi rend="italic">B</hi> coniugalis cogitare <lb/>
            <hi rend="italic">om. CIZB</hi> placeat uir <hi rend="italic">ex</hi> placeatur <hi rend="italic">H</hi> 12 uel] et EX separet <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 13 praecepta <hi rend="italic">B</hi> prohibentur <hi rend="italic">KAGMENX</hi> 14 praecipiente <lb/>
            <hi rend="italic">CzIZB</hi> hobedire <hi rend="italic">S</hi> dampnabile <hi rend="italic">GT</hi> 15 habere <hi rend="italic">KIZB <lb/>
            SMEN</hi> ri posset <hi rend="italic">om</hi>. X 16 cogitaret <hi rend="italic">MENX</hi>. esse <hi rend="italic">EB</hi> dno <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 munus <hi rend="italic">C</hi> congii Hl 18 inquid <hi rend="italic">KHX</hi> 19 habea <hi rend="italic">K</hi> 20 poene <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            uxorS»# (at <hi rend="italic">er.) H</hi> 21 esse X 22 domini <hi rend="italic">om. X</hi> 24 non <hi rend="italic">om. <lb/>
             KMENX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            omnibus in aeternum uicturis, sed quibusdam ibi tribuenda, <lb/>
            cui consequendae parum est liberatum esse a peccatis, nisi <lb/>
            aliquid ipsi liberatori uoueatur, quod non sit criminis non <lb/>
            uouisse, sed uouisse ac reddidisse sit laudis, consilium, <lb/>
            inquit, do, tamquam misericordiam consecutus a <lb n="5"/>
            deo, ut fidelis essem; neque enim inuidere debeo fidele <lb/>
            consilium, qui non meis meritis, sed dei misericordia sum <lb/>
            fidelis; existimo itaque hoc bonum esse propter <lb/>
            praesentem necessitatem. hoc, inquit, unde praeceptum <lb/>
            domini non habeo, sed consilium do, hoc est (de uirginibus <lb n="10"/>
            existimo bonum esse\' propter praesentem necessitatem. noui <lb/>
            enim quid praesentis temporis, cui coniugia seruiunt, necessitas <lb/>
            cogat, ut ea quae dei sunt minus cogitentur, quam <lb/>
            sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium quamuis <lb/>
            in aeterna uita ac salute manentium; stella enim ab <lb n="15"/>
            stella differt in gloria. sic et resurrectio mortuorum. <lb/>
            bonum est ergo homini sic esse. 
</p></div></div></body></text></TEI>