Praesens ergo est uitanda necessitas, sed tamen quae aliquid bonorum inpedit futurorum: qua necessitate uita cogitur coniugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat uir uxori uel uxor uiro, non quod ea separent a regno dei, sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, quia domino praecipienti non oboedire damnabile est; sed illud, quod in ipso dei regno amplius haberi posset, si amplius cogitaretur quomodo placendum esset deo, minus erit utique, cum hoc ipsum minus coniugii necessitate cogitatur. ideo, de uirginibus, inquit, praeceptum domini non habeo; praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est et debitor poenae. proinde quia uxorem ducere uel nubere peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto uetaretur, propterea praeceptum domini de uirginibus nullum est. sed quoniam deuitatis remissisue peccatis adeunda est uita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria non 18 1 Cor. 7, 25. 26 1 ut sim N essem cm. N 2 necessitatem om . HI X 3 hominis K homini. H manifestata B manifestaQt A 4 necessitate B 5 futura B quasi otn. X rationem necessitatis Pr R 6 si P1 in om. E 7 eius om. E 9 est ergo G 10 impedat II que T uitae CzZ uite I 11 cogitatur C2IZ,B cogatur B coniugalis cogitare om. CIZB placeat uir ex placeatur H 12 uel] et EX separet T 13 praecepta B prohibentur KAGMENX 14 praecipiente CzIZB hobedire S dampnabile GT 15 habere KIZB SMEN ri posset om . X 16 cogitaret MENX . esse EB dno T 17 munus C congii Hl 18 inquid KHX 19 habea K 20 poene K uxorS»# (at er.) H 21 esse X 22 domini om. X 24 non om. KMENX omnibus in aeternum uicturis, sed quibusdam ibi tribuenda, cui consequendae parum est liberatum esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori uoueatur, quod non sit criminis non uouisse, sed uouisse ac reddidisse sit laudis, consilium, inquit, do, tamquam misericordiam consecutus a deo, ut fidelis essem; neque enim inuidere debeo fidele consilium, qui non meis meritis, sed dei misericordia sum fidelis; existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem. hoc, inquit, unde praeceptum domini non habeo, sed consilium do, hoc est (de uirginibus existimo bonum esse\' propter praesentem necessitatem. noui enim quid praesentis temporis, cui coniugia seruiunt, necessitas cogat, ut ea quae dei sunt minus cogitentur, quam sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium quamuis in aeterna uita ac salute manentium; stella enim ab stella differt in gloria. sic et resurrectio mortuorum. bonum est ergo homini sic esse. Deinde adiungit idem apostolus et dicit: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. horum duorum quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non licet facere. non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa 15 I Cor. 15, 41. 42 17 I Cor. 7, 26 18 I Cor. 7, 27 1 omaibus om. KMENX nictoris GX 2 consequenda X 3 ipse (JJZB ipso I uoceantur A1 non uouisse] nouisse EHl 4 uouisse] nonisse R hac K reddisse Xir1 redidisse H sit om. G consilium autem MENX 5 inquid CK a deo om. M 6 ut siin MENX essem otn. MEX essem-fidelis om. N neque] non MEX 7 meritis meis E dei om. CB misericordisrQ IZB sum—esse om. B sum-propter om. IZ sum] CQ9 (8. l . sum) H 8 fidelis-propter om. C 9 unde om. MENX 10 est om. X 12 quid] quia MENX temporibus R praesentis X 13 cogitarentur Z 14 illi adipiscendae illi JIEX illi adipiscendae N 15 hac K stellg B a KMENX 16 differ B gloriam CIZB claritate bd 17 hominis K 18 idem-dicit om. Z et om. EX dicens X allitases D 19 es* K neque sicris (sic saepius) X si aolutus B 21 cdposuit MENX pertinent R per(ine»t y fornicationis, sicut in euangelio ipse dominus dicit. illud autem, quod addidit: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque facere, sed melius est non facere. denique continuo subiecit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. illud autem prius cum dixisset: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem, numquid addidit: et si solueris, non peccasti? iam enim supra dixerat: his autem qui sunt in coniugio praecipio non ego sed dominus, uxorem a uiro non discedere: quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari; fieri enim potest, ut non sua culpa, sed mariti discedat. deinde ait: et uir uxorem ne dimittat, quod nihilominus ex praecepto domini posuit, nec ibi addidit: et si dimiserit, non peccat. praeceptum est enim hoc, cui non oboedire peccatum est, non consilium, quo si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. propterea cum dixisset: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, quia non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, ut melius fieret, continuo subiunxit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat.