<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Nec nos hoc in uirginibus praedicamus, quod uirgines <lb/>
            sunt, sed quod deo dicatae pia continentia uirgines. <lb/>
            nam — quod non temere dixerim — felicior mihi uidetur

<note type="footnote"> 1 christianuB <hi rend="italic">K</hi> uberibus <hi rend="italic">PH</hi> adque <hi rend="italic">Cl</hi> 2 quam;\' quantalibet <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 3 curauit <hi rend="italic">KGAMENX</hi> conparari <hi rend="italic">PAtDGRli</hi> 4 muneris <lb/>
            S muneri <hi rend="italic">ex</hi> numeri <hi rend="italic">H</hi> audebit uirginitas B uirginitati <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            at] aut <hi rend="italic">R</hi> si tamen X 5 fuerit <hi rend="italic">E</hi> 6 conpensabitur y fructuosias <lb/>
            (i <hi rend="italic">s. I.) C</hi> negotium hoc <hi rend="italic">G</hi> 7 papcunisrio <hi rend="italic">C</hi> pecunia <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 si] su <hi rend="italic">H om. KMENX</hi> nuptie <hi rend="italic">KMENX</hi> 12 consueuerunt <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            14 disseruimus <hi rend="italic">CPfRb</hi> disseri.mus A 15 in illo <hi rend="italic">KHME</hi> illorum <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            continentium (u <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">G</hi> 16 quod eis <hi rend="italic">C\'B</hi> quo de eis <hi rend="italic">IZ</hi> 17 diuitus <lb/>
            <hi rend="italic">RX</hi> 18 ueriusque <hi rend="italic">Gl</hi> sexu <hi rend="italic">E</hi> 19 sine] sine <hi rend="italic">H</hi> inlicicito <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 faemina P tamenj tunc X nascetur <hi rend="italic">H</hi> nascitur Zt 21 strupro <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 23 in] de <hi rend="italic">G</hi> predicamus <hi rend="italic">K</hi> 24 dicate <hi rend="italic">B</hi> 25 non <hi rend="italic">om</hi>. X </note>

<note type="footnote"> 16* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="244"/>
            nupta mulier quam uirgo nuptura; habet enim iam illa quod <lb/>
            ista adhuc cupit, praesertim si nondum uel sponsa cuiusquam <lb/>
            sit. illa uni studet placere, cui data est, haec multis, incerta <lb/>
            cui danda est; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a <lb/>
            turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba. <lb n="5"/>
            illa igitur uirgo coniugatae merito praeponitur, quae nec <lb/>
            multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex <lb/>
            multitudine inquirit, nec se uni iam conponit inuento, cogitans <lb/>
            quae sunt mundi, quomodo placeat uiro, sed speciosum <lb/>
            forma prae filiis hominum sic amauit, ut, quia eum<lb n="10"/>
            sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto <lb/>
            etiam carnem integram custodiret. 
</p><p><milestone n="12" unit="altchapter"/>Hoc genus uirginum nulla corporalis fecunditas protulit; <lb/>
            non est haec proles carnis et sanguinis. si harum <lb/>
            quaeritur mater, ecclesia est. non parit uirgines sacras nisi<lb n="15"/>
            uirgo sacra, illa quae desponsata est uni uiro casta exhiberi <lb/>
            Christo. ex illa non tota corpore, sed tota uirgine spiritu <lb/>
            nascuntur sanctae uirgines et corpore et spiritu. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Habeant coniugia bonum suum, non quia filios procreant, <lb/>
            sed quia honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter

<note type="footnote">9 cf. I Cor. 7, 34 10 cf. PB. 44, 3 16 cf. II Cor. 11, 2 </note>

<note type="footnote">1 nuptura uirgo <hi rend="italic">G</hi> enim <hi rend="italic">om. R</hi> 2 sponsam <hi rend="italic">C</hi> 4 danda] data <lb/>
            X unum <hi rend="italic">K</hi> pudicitiae <hi rend="italic">K</hi> cogitationibus <hi rend="italic">B</hi> 5 adulterium <lb/>
            <hi rend="italic">HEX</hi> in turba <hi rend="italic">om</hi>. X 7 multitudinis <hi rend="italic">K</hi> multitudinis. S magnitudini <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> se <hi rend="italic">om</hi>. S amandum <hi rend="italic">IZ</hi> amanda <hi rend="italic">B</hi> praeponit <hi rend="italic">BX</hi> <lb/>
            amore <hi rend="italic">B</hi> 8 multitudinem <hi rend="italic">PK</hi> multitudine. Oy iam uni <hi rend="italic">KMEX X</hi> <lb/>
            nniiy <hi rend="italic">B</hi> ponit <hi rend="italic">JfEXN</hi> 9 quae sunt <hi rend="italic">om. Ri</hi> placead <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            speciosam <hi rend="italic">A</hi> speciosa <hi rend="italic">K</hi> speciosus <hi rend="italic">R</hi> 10 fonnam <hi rend="italic">PjAR</hi> prac-hominum <lb/>
            <hi rend="italic">om. X</hi> amabit <hi rend="italic">Pi H ARD</hi> 11 sicum y carne. 7 possit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ei] et <hi rend="italic">CIZ om. B</hi> in corde <hi rend="italic">MENX</hi> 12 custodirc <hi rend="italic">S</hi> 13 corporis <lb/>
            <hi rend="italic">(s</hi>. ris <hi rend="italic">add</hi>. ralis) <hi rend="italic">hi</hi> 14 non] quia non <hi rend="italic">MEKX</hi> haec <hi rend="italic">om. PXjH<lb/>
             ADGTMENX</hi> carnis <hi rend="italic">om. E</hi> arum <hi rend="italic">S</hi> 15 est <hi rend="italic">om. E</hi> 16 ilia] <lb/>
            uirgo illa <hi rend="italic">PKrHADRGT.MENX</hi> disponsata <hi rend="italic">K</hi> uiro uirginem <lb/>
            (uirginem <hi rend="italic">add. m. 2) A</hi> casta <hi rend="italic">A om. JfENX</hi> exhibere <hi rend="italic">K A</hi> <lb/>
            exiberi S 17 toto <hi rend="italic">KBG</hi> toto <hi rend="italic">B</hi> uirgini <hi rend="italic">K</hi> 19 suum bonum <hi rend="italic">MSX</hi> <lb/>
            20 honestae y procreant] pereant <hi rend="italic">X</hi> </note><lb n="20"/>
             
<pb n="245"/>
            procreant et procreatos pariter, salubriter, instanter educant, quia <lb/>
            tori fidem inuicem seruant, quia sacramentum conubii non <lb/>
            uiolant. 
</p><p><milestone n="13" unit="altchapter"/>Haec tamen omnia humani officii sunt munera; uirginalis <lb/>
            autem integritas et per piam continentiam ab omni concubitu <lb n="5"/>
            inmunitas angelica portio est et in carne corruptibili <lb/>
            incorruptionis perpetuae meditatio. cedat huic omnis fecunditas <lb/>
            carnis, omnis pudicitia coniugalis: illa non est in potestate, <lb/>
            illa non est in aeternitate: fecunditatem carnalem non habet <lb/>
            liberum arbitrium, pudicitiam coniugalem non habet caelum. <lb n="10"/>
            profecto habebunt magnum aliquid praeter ceteros in illa <lb/>
            communi inmortalitate, qui habent aliquid iam non carnis <lb/>
            in carne. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Vnde mirabiliter desipiunt, qui putant huius continentiae <lb/>
            bonum non esse necessarium propter regnum caelorum, sed <lb n="15"/>
            propter praesens saeculum, quod scilicet coniugia terrenis <lb/>
            curis pluribus atque artioribus distenduntur, qua molestia <lb/>
            uirgines et continentes carent: quasi ob hoc tantum melius <lb/>
            sit non coniugari, ut huius temporis relaxentur angustiae, non <lb/>
            quod in futurum saeculum aliquid prosit. hanc uanam sententiam <lb n="20"/>
            ne cordis propria uanitate protulisse uideantur, adhibent <lb/>
            ex apostolo testimonium, ubi ait: de uirginibus autem <lb/>
            praeceptum domini non habeo, consilium autem <lb/>
            do tamquam misericordiam consecutus a deo,

<note type="footnote">22 I Cor. 7, 25. 26 </note>

<note type="footnote">1 salubriter-instsnter edu <hi rend="italic">om. Z</hi> stanter P1 2 inuicem fidem <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            in.uicem <hi rend="italic">K</hi> serui«ant <hi rend="italic">X</hi> 4 hec <hi rend="italic">X</hi> nec <hi rend="italic">H</hi> homini <hi rend="italic">R\'(</hi> 6 immunis <lb/>
            <hi rend="italic">IZB</hi> inmunis <hi rend="italic">G</hi> immunita <hi rend="italic">R</hi> incorruptibilis incorruptiones <lb/>
            <hi rend="italic">(s</hi>. e <hi rend="italic">add</hi>. i) <hi rend="italic">T</hi> 7 caedat <hi rend="italic">CZBAR</hi> omnis <hi rend="italic">H</hi> 8 puditicia <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            10 pudicitia <hi rend="italic">E</hi> 11 profectum <hi rend="italic">MEX</hi> aliquod <hi rend="italic">CH</hi> 12 habet <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            14 decipiunt <hi rend="italic">CIZB</hi> 17 arcioribus <hi rend="italic">RT</hi> quam X 18 uirginis <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            quiasi <hi rend="italic">IZ</hi> ob] ab <hi rend="italic">IH</hi> tantum] totum <hi rend="italic">KMENX</hi> 19 temporis <lb/>
            huius <hi rend="italic">MENX</hi> temporis <hi rend="italic">ex</hi> temporibus <hi rend="italic">B</hi> 20 futuro saeculo <hi rend="italic">R\'(2</hi> <lb/>
            21 nec <hi rend="italic">T</hi> proprii <hi rend="italic">PKyASRGTMENXd</hi> uanitate* <hi rend="italic">A</hi> protullisse <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 22 apostulo <hi rend="italic">K</hi> testimonio <hi rend="italic">K</hi> hubi <hi rend="italic">S</hi> 23 domini <lb/>
            <hi rend="italic">om. E</hi> </note><lb/>
             
<pb n="246"/>
            ut fidelis essem. existimo itaque hoc bonum esse <lb/>
            propter praesentem necessitatem, quia bonum <lb/>
            est homini sic esse. ecce, inquiunt, ubi manifestat apostolus <lb/>
            hoc propter praesentem necessitatem bonum esse, non <lb/>
            propter futuram aeternitatem. quasi praesentis necessitatis<lb n="5"/>
            rationem haberet apostolus, nisi prouidens et consulens in <lb/>
            futurum, cum omnis eius dispensatio nonnisi ad uitam aeternam <lb/>
            uocet. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Praesens ergo est uitanda necessitas, sed tamen <lb/>
            quae aliquid bonorum inpedit futurorum: qua necessitate uita<lb n="10"/>
            cogitur coniugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat <lb/>
            uir uxori uel uxor uiro, non quod ea separent a regno dei, <lb/>
            sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, <lb/>
            quia domino praecipienti non oboedire damnabile est; sed <lb/>
            illud, quod in ipso dei regno amplius haberi posset, si amplius<lb n="15"/>
            cogitaretur quomodo placendum esset deo, minus erit utique, <lb/>
            cum hoc ipsum minus coniugii necessitate cogitatur. <lb/>
            ideo, de uirginibus, inquit, praeceptum domini non <lb/>
            habeo; praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est <lb/>
            et debitor poenae. proinde quia uxorem ducere uel nubere<lb n="20"/>
            peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto <lb/>
            uetaretur, propterea praeceptum domini de uirginibus nullum <lb/>
            est. sed quoniam deuitatis remissisue peccatis adeunda <lb/>
            est uita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria non

<note type="footnote"> 18 1 Cor. 7, 25. 26 </note>

<note type="footnote"> 1 ut sim <hi rend="italic">N</hi> essem cm. <hi rend="italic">N</hi> 2 necessitatem <hi rend="italic">om</hi>. HI X 3 hominis <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> homini. <hi rend="italic">H</hi> manifestata <hi rend="italic">B</hi> manifestaQt <hi rend="italic">A</hi> 4 necessitate <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 futura <hi rend="italic">B</hi> quasi <hi rend="italic">otn. X</hi> rationem necessitatis <hi rend="italic">Pr R</hi> 6 si <hi rend="italic">P1</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. E</hi> 7 eius <hi rend="italic">om. E</hi> 9 est ergo <hi rend="italic">G</hi> 10 impedat <hi rend="italic">II</hi> que <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            uitae <hi rend="italic">CzZ</hi> uite I 11 cogitatur <hi rend="italic">C2IZ,B</hi> cogatur <hi rend="italic">B</hi> coniugalis cogitare <lb/>
            <hi rend="italic">om. CIZB</hi> placeat uir <hi rend="italic">ex</hi> placeatur <hi rend="italic">H</hi> 12 uel] et EX separet <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 13 praecepta <hi rend="italic">B</hi> prohibentur <hi rend="italic">KAGMENX</hi> 14 praecipiente <lb/>
            <hi rend="italic">CzIZB</hi> hobedire <hi rend="italic">S</hi> dampnabile <hi rend="italic">GT</hi> 15 habere <hi rend="italic">KIZB <lb/>
            SMEN</hi> ri posset <hi rend="italic">om</hi>. X 16 cogitaret <hi rend="italic">MENX</hi>. esse <hi rend="italic">EB</hi> dno <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 munus <hi rend="italic">C</hi> congii Hl 18 inquid <hi rend="italic">KHX</hi> 19 habea <hi rend="italic">K</hi> 20 poene <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            uxorS»# (at <hi rend="italic">er.) H</hi> 21 esse X 22 domini <hi rend="italic">om. X</hi> 24 non <hi rend="italic">om. <lb/>
             KMENX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            omnibus in aeternum uicturis, sed quibusdam ibi tribuenda, <lb/>
            cui consequendae parum est liberatum esse a peccatis, nisi <lb/>
            aliquid ipsi liberatori uoueatur, quod non sit criminis non <lb/>
            uouisse, sed uouisse ac reddidisse sit laudis, consilium, <lb/>
            inquit, do, tamquam misericordiam consecutus a <lb n="5"/>
            deo, ut fidelis essem; neque enim inuidere debeo fidele <lb/>
            consilium, qui non meis meritis, sed dei misericordia sum <lb/>
            fidelis; existimo itaque hoc bonum esse propter <lb/>
            praesentem necessitatem. hoc, inquit, unde praeceptum <lb/>
            domini non habeo, sed consilium do, hoc est (de uirginibus <lb n="10"/>
            existimo bonum esse\' propter praesentem necessitatem. noui <lb/>
            enim quid praesentis temporis, cui coniugia seruiunt, necessitas <lb/>
            cogat, ut ea quae dei sunt minus cogitentur, quam <lb/>
            sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium quamuis <lb/>
            in aeterna uita ac salute manentium; stella enim ab <lb n="15"/>
            stella differt in gloria. sic et resurrectio mortuorum. <lb/>
            bonum est ergo homini sic esse. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Deinde adiungit idem apostolus et dicit: adligatus <lb/>
            es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus <lb/>
            es ab uxore? ne quaesieris uxorem. horum duorum <lb n="20"/>
            quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non <lb/>
            licet facere. non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa

<note type="footnote"> 15 I Cor. 15, 41. 42 17 I Cor. 7, 26 18 I Cor. 7, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 omaibus <hi rend="italic">om. KMENX</hi> nictoris <hi rend="italic">GX</hi> 2 consequenda X <lb/>
            3 ipse <hi rend="italic">(JJZB</hi> ipso <hi rend="italic">I</hi> uoceantur A1 non uouisse] nouisse <hi rend="italic">EHl</hi> <lb/>
            4 uouisse] nonisse <hi rend="italic">R</hi> hac <hi rend="italic">K</hi> reddisse Xir1 redidisse <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            sit <hi rend="italic">om. G</hi> consilium autem <hi rend="italic">MENX</hi> 5 inquid <hi rend="italic">CK</hi> a deo <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 6 ut siin <hi rend="italic">MENX</hi> essem <hi rend="italic">otn. MEX</hi> essem-fidelis <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> neque] non <hi rend="italic">MEX</hi> 7 meritis meis <hi rend="italic">E</hi> dei <hi rend="italic">om. CB</hi> <lb/>
            misericordisrQ <hi rend="italic">IZB</hi> sum—esse <hi rend="italic">om. B</hi> sum-propter <hi rend="italic">om. IZ</hi> <lb/>
            sum] CQ9 (8. <hi rend="italic">l</hi>. sum) <hi rend="italic">H</hi> 8 fidelis-propter <hi rend="italic">om. C</hi> 9 unde <hi rend="italic">om. MENX</hi> <lb/>
            10 est <hi rend="italic">om. X</hi> 12 quid] quia <hi rend="italic">MENX</hi> temporibus <hi rend="italic">R</hi> praesentis X <lb/>
            13 cogitarentur <hi rend="italic">Z</hi> 14 illi adipiscendae illi <hi rend="italic">JIEX</hi> illi adipiscendae <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            15 hac <hi rend="italic">K</hi> stellg <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">KMENX</hi> 16 differ <hi rend="italic">B</hi> gloriam <hi rend="italic">CIZB</hi> <lb/>
            claritate <hi rend="italic">bd</hi> 17 hominis <hi rend="italic">K</hi> 18 idem-dicit <hi rend="italic">om. Z</hi> et <hi rend="italic">om. EX</hi> <lb/>
            dicens <hi rend="italic">X</hi> allitases <hi rend="italic">D</hi> 19 es* <hi rend="italic">K</hi> neque sicris <hi rend="italic">(sic saepius) X</hi> <lb/>
            si aolutus <hi rend="italic">B</hi> 21 cdposuit <hi rend="italic">MENX</hi> pertinent <hi rend="italic">R</hi> per(ine»t y </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            fornicationis, sicut in euangelio ipse dominus dicit. illud <lb/>
            autem, quod addidit: solutus es ab uxore? ne quaesieris <lb/>
            uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque <lb/>
            facere, sed melius est non facere. denique continuo subiecit: <lb/>
            et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit<lb n="5"/>
            uirgo, non peccat. illud autem prius cum dixisset: <lb/>
            adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem, numquid <lb/>
            addidit: et si solueris, non peccasti? iam enim supra <lb/>
            dixerat: his autem qui sunt in coniugio praecipio <lb/>
            non ego sed dominus, uxorem a uiro non discedere:<lb n="10"/>
            quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo <lb/>
            reconciliari; fieri enim potest, ut non sua culpa, sed <lb/>
            mariti discedat. deinde ait: et uir uxorem ne dimittat, <lb/>
            quod nihilominus ex praecepto domini posuit, nec ibi addidit: <lb/>
            et si dimiserit, non peccat. praeceptum est enim hoc, cui non<lb n="15"/>
            oboedire peccatum est, non consilium, quo si uti nolueris, <lb/>
            minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. propterea <lb/>
            cum dixisset: solutus es ab uxore? ne quaesieris <lb/>
            uxorem, quia non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, <lb/>
            ut melius fieret, continuo subiunxit: et si acceperis<lb n="20"/>
            uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non <lb/>
            peccat. 
</p></div></div></body></text></TEI>