<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nam ne illo quidem debent continentium meritis se <lb n="15"/>
            conferre coniugia, quod ex eis uirgines procreantur; hoc enim <lb/>
            non coniugii bonum est, sed naturae, quae sic diuinitus <lb/>
            instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, <lb/>
            siue ordinato et honesto siue turpi et inlicito, nulla <lb/>
            femina nisi uirgo nascatur. nulla tamen sacra uirgo nascitur; <lb n="20"/>
            ita fit, ut uirgo nascatur etiam de stupro, sacra autem uirgo <lb/>
            nec de coniugio. 
</p></div></div></body></text></TEI>