<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nam ne illo quidem debent continentium meritis se <lb n="15"/>
            conferre coniugia, quod ex eis uirgines procreantur; hoc enim <lb/>
            non coniugii bonum est, sed naturae, quae sic diuinitus <lb/>
            instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, <lb/>
            siue ordinato et honesto siue turpi et inlicito, nulla <lb/>
            femina nisi uirgo nascatur. nulla tamen sacra uirgo nascitur; <lb n="20"/>
            ita fit, ut uirgo nascatur etiam de stupro, sacra autem uirgo <lb/>
            nec de coniugio. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Nec nos hoc in uirginibus praedicamus, quod uirgines <lb/>
            sunt, sed quod deo dicatae pia continentia uirgines. <lb/>
            nam — quod non temere dixerim — felicior mihi uidetur

<note type="footnote"> 1 christianuB <hi rend="italic">K</hi> uberibus <hi rend="italic">PH</hi> adque <hi rend="italic">Cl</hi> 2 quam;\' quantalibet <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 3 curauit <hi rend="italic">KGAMENX</hi> conparari <hi rend="italic">PAtDGRli</hi> 4 muneris <lb/>
            S muneri <hi rend="italic">ex</hi> numeri <hi rend="italic">H</hi> audebit uirginitas B uirginitati <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            at] aut <hi rend="italic">R</hi> si tamen X 5 fuerit <hi rend="italic">E</hi> 6 conpensabitur y fructuosias <lb/>
            (i <hi rend="italic">s. I.) C</hi> negotium hoc <hi rend="italic">G</hi> 7 papcunisrio <hi rend="italic">C</hi> pecunia <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 si] su <hi rend="italic">H om. KMENX</hi> nuptie <hi rend="italic">KMENX</hi> 12 consueuerunt <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            14 disseruimus <hi rend="italic">CPfRb</hi> disseri.mus A 15 in illo <hi rend="italic">KHME</hi> illorum <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            continentium (u <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">G</hi> 16 quod eis <hi rend="italic">C\'B</hi> quo de eis <hi rend="italic">IZ</hi> 17 diuitus <lb/>
            <hi rend="italic">RX</hi> 18 ueriusque <hi rend="italic">Gl</hi> sexu <hi rend="italic">E</hi> 19 sine] sine <hi rend="italic">H</hi> inlicicito <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 faemina P tamenj tunc X nascetur <hi rend="italic">H</hi> nascitur Zt 21 strupro <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 23 in] de <hi rend="italic">G</hi> predicamus <hi rend="italic">K</hi> 24 dicate <hi rend="italic">B</hi> 25 non <hi rend="italic">om</hi>. X </note>

<note type="footnote"> 16* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="244"/>
            nupta mulier quam uirgo nuptura; habet enim iam illa quod <lb/>
            ista adhuc cupit, praesertim si nondum uel sponsa cuiusquam <lb/>
            sit. illa uni studet placere, cui data est, haec multis, incerta <lb/>
            cui danda est; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a <lb/>
            turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba. <lb n="5"/>
            illa igitur uirgo coniugatae merito praeponitur, quae nec <lb/>
            multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex <lb/>
            multitudine inquirit, nec se uni iam conponit inuento, cogitans <lb/>
            quae sunt mundi, quomodo placeat uiro, sed speciosum <lb/>
            forma prae filiis hominum sic amauit, ut, quia eum<lb n="10"/>
            sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto <lb/>
            etiam carnem integram custodiret. 
</p><p><milestone n="12" unit="altchapter"/>Hoc genus uirginum nulla corporalis fecunditas protulit; <lb/>
            non est haec proles carnis et sanguinis. si harum <lb/>
            quaeritur mater, ecclesia est. non parit uirgines sacras nisi<lb n="15"/>
            uirgo sacra, illa quae desponsata est uni uiro casta exhiberi <lb/>
            Christo. ex illa non tota corpore, sed tota uirgine spiritu <lb/>
            nascuntur sanctae uirgines et corpore et spiritu. 
</p></div></div></body></text></TEI>