Librum de Bono Coniugali nuper edidimus, in quo etiam Christi uirgines commonuimus atque monuimus, ne propter excellentiam muneris amplioris, quod diuinitus acceperunt, contemnant in sui conparatione patres et matres populi dei hominesque illos, quos tamquam oliuam commendat apostolus, ne superbiat insertus oleaster, qui uenturo Christo etiam filiorum propagatione seruiebant, ideo meriti inferioris esse arbitrentur, quia iure diuino continentia conubio et nuptiis pia uirginitas anteponitur. in illis quippe parabantur et parturiebantur futura, quae nunc impleri mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam uita coniugalis prophetica fuit: unde 7 cf. Rom. 11, 17. 18 2 Aureli Augustini de bono uirginitatis liber incipit fol. 125b C Beati Augustini de sca uirginitate fol. 22* P Incipit de sca uirginitate fol. 77* K Incipit eiusdem _de bono uirginali fol. 41* Z, fol. 74* I Incipit liber sci Augustini de sca uirginitate fol. 22* f, 121b S Incipit eiusdem de sca uirginitate fol. 22* H, fol. 30b G; a codice A inscr. abest Sci Augustini de sca nirginitate fol. 55* D Incipit liber beati Augustini epi de aca uirginitate fol. 40* R Incipit liber de sca uirginitate fol. 78* B, fol. 78* M, fol. 45* E Incipit Aurelii liber de sca uirginitate fol. 37* T De seruanda uirginitate fol. 70° N Liber sci Augustini de sca uirginitate fol. 71* X 8 edimus EX 4 commonuimus CIZB: admonuimus PHADRGN-( ammonnimus KSMEX monemus Z7SH2 A2MENG aminonemus X 5 ampliores K 6 contempnant KGTX contempnat R populo K 7 quas G om. R tanquam T numquam G olina. B commendet R 8 ut uenturo R 9 seruibant Pr meritis P; meriti? A meriti. H inferiores KBC1 10 continentia R conubii R conubifl K nubtiis (semper b) CP 12 inpleri PH 13 prophetia HMENX non consuetudine humanorum uotorum atque gaudiorum, sed ualde profundo consilio dei in quibusdam eorum fecunditas honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit. hoc uero tempore quibus dictum est: si se non continent, nubant, non adhibenda est exhortatio, sed consolatio, quibus autem dictum est: qui potest capere capiat, exhortandi sunt, ne terreantur, et terrendi, ne extollantur. non solum ergo praedicanda est uirginitas, ut ametur, uerum etiam monenda, ne infletur.