<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Librum de Bono Coniugali nuper edidimus, in quo <lb/>
            etiam Christi uirgines commonuimus atque monuimus, ne <lb/>
            propter excellentiam muneris amplioris, quod diuinitus acceperunt, <lb n="5"/>
            contemnant in sui conparatione patres et matres populi <lb/>
            dei hominesque illos, quos tamquam oliuam commendat apostolus, <lb/>
            ne superbiat insertus oleaster, qui uenturo Christo <lb/>
            etiam filiorum propagatione seruiebant, ideo meriti inferioris <lb/>
            esse arbitrentur, quia iure diuino continentia conubio et nuptiis <lb n="10"/>
            pia uirginitas anteponitur. in illis quippe parabantur et parturiebantur <lb/>
            futura, quae nunc impleri mirabiliter et efficaciter <lb/>
            cernimus, quorum etiam uita coniugalis prophetica fuit: unde

<note type="footnote"> 7 cf. Rom. 11, 17. 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Aureli Augustini de bono uirginitatis liber incipit <hi rend="italic">fol. 125b C</hi> Beati <lb/>
            Augustini de sca uirginitate <hi rend="italic">fol. 22* P</hi> Incipit de sca uirginitate <hi rend="italic">fol. <lb/>
             77* K Incipit</hi> eiusdem _de bono uirginali <hi rend="italic">fol. 41* Z, fol. 74* I</hi> Incipit <lb/>
            liber sci Augustini de sca uirginitate <hi rend="italic">fol. 22* f, 121b S</hi> Incipit eiusdem <lb/>
            de sca uirginitate <hi rend="italic">fol. 22* H, fol. 30b G; a codice A inscr. abest</hi> <lb/>
            Sci Augustini de sca nirginitate <hi rend="italic">fol. 55* D</hi> Incipit liber beati Augustini <lb/>
            epi de aca uirginitate <hi rend="italic">fol. 40* R</hi> Incipit liber de sca uirginitate <hi rend="italic">fol. <lb/>
             78* B, fol. 78* M, fol. 45* E</hi> Incipit Aurelii liber de sca uirginitate <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 37* T</hi> De seruanda uirginitate <hi rend="italic">fol. 70° N</hi> Liber sci Augustini de <lb/>
            sca uirginitate <hi rend="italic">fol. 71* X</hi> 8 edimus <hi rend="italic">EX</hi> 4 commonuimus <hi rend="italic">CIZB:</hi> <lb/>
            admonuimus <hi rend="italic">PHADRGN-(</hi> ammonnimus <hi rend="italic">KSMEX</hi> monemus <hi rend="italic">Z7SH2 <lb/>
            A2MENG</hi> aminonemus <hi rend="italic">X</hi> 5 ampliores <hi rend="italic">K</hi> 6 contempnant <hi rend="italic">KGTX</hi> <lb/>
            contempnat <hi rend="italic">R</hi> populo <hi rend="italic">K</hi> 7 quas <hi rend="italic">G om. R</hi> tanquam <hi rend="italic">T</hi> numquam <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> olina. <hi rend="italic">B</hi> commendet <hi rend="italic">R</hi> 8 ut uenturo <hi rend="italic">R</hi> 9 seruibant <lb/>
            <hi rend="italic">Pr</hi> meritis P; meriti? <hi rend="italic">A</hi> meriti. <hi rend="italic">H</hi> inferiores <hi rend="italic">KBC1</hi> 10 continentia <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> conubii <hi rend="italic">R</hi> conubifl <hi rend="italic">K</hi> nubtiis <hi rend="italic">(semper</hi> b) <hi rend="italic">CP</hi> 12 inpleri <lb/>
            <hi rend="italic">PH</hi> 13 prophetia <hi rend="italic">HMENX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="236"/>
            non consuetudine humanorum uotorum atque gaudiorum, sed <lb/>
            ualde profundo consilio dei in quibusdam eorum fecunditas <lb/>
            honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit. hoc <lb/>
            uero tempore quibus dictum est: si se non continent, <lb/>
            nubant, non adhibenda est exhortatio, sed consolatio, quibus<lb n="5"/>
            autem dictum est: qui potest capere capiat, exhortandi <lb/>
            sunt, ne terreantur, et terrendi, ne extollantur. non solum <lb/>
            ergo praedicanda est uirginitas, ut ametur, uerum etiam monenda, <lb/>
            ne infletur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Hoc isto sermone suscepimus; adiuuet Christus, uirginis<lb n="10"/>
            filius et uirginum sponsus, uirginali utero corporaliter <lb/>
            natus, uirginali conubio spiritaliter coniugatus. cum igitur ipsa <lb/>
            uniuersa ecclesia uirgo sit desponsata uni uiro Christo, sicut <lb/>
            dicit apostolus, quanto digna sunt honore membra eius, quae <lb/>
            hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in<lb n="15"/>
            fide, quae imitatur matrem uiri sui et domini sui! nam <lb/>
            ecclesia quoque et mater et uirgo est; cuius enim integritati <lb/>
            consulimus, si uirgo non est? cuius prolem adloquimur, si <lb/>
            mater non est? Maria corporaliter caput huius corporis peperit, <lb/>
            ecclesia spiritaliter membra illius capitis parit. in utraque<lb n="20"/>
            uirginitas fecunditatem non inpedit, in utraque fecunditas <lb/>
            uirginitatem non adimit. proinde cum ecclesia uniuersa sit <lb/>
            sancta et corpore et spiritu, nec tamen uniuersa sit corpore <lb/>
            uirgo, sed spiritu, quanto sanctior est in his membris, ubi <lb/>
            uirgo est et corpore et spiritu!

<note type="footnote"> 4 I Cor. 7, 9 6 Matth. 19, 12 12 cf. II Cor. 11, 2 </note>

<note type="footnote"> 3 honori X1 quibus <hi rend="italic">CBE</hi> foecundari <hi rend="italic">RT</hi> fecundari <hi rend="italic">G</hi> sterelitas <lb/>
            <hi rend="italic">ClA</hi> sterelit JJ1 4 in tempore <hi rend="italic">R om. EX</hi> quo <hi rend="italic">G</hi> 5 eiortatio <lb/>
            <hi rend="italic">II SR</hi> exhortacio <hi rend="italic">T</hi> consolacio <hi rend="italic">S</hi> 6 autem] enim <hi rend="italic">ENX</hi> exortandi <lb/>
            <hi rend="italic">IHSABT</hi> 10 suscipimus <hi rend="italic">Py*HADGT</hi> 11 et <hi rend="italic">om. S</hi> uirginis X <lb/>
            12 spiritualiter <hi rend="italic">TN</hi> ipsa igitur <hi rend="italic">bd</hi> 13 eclesia C ecclesif <hi rend="italic">N</hi> sit uirgo <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            disponsata ilSAI 14 digna (a <hi rend="italic">ex</hi> o) <hi rend="italic">A</hi> eius membra <hi rend="italic">N</hi> 16 imitantur <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> sui <hi rend="italic">om. SJIXX</hi> 17 integritate <hi rend="italic">KlBC2A\'1</hi> integritatg N <lb/>
            18 consilimus H1 cuiusj aut cuius <hi rend="italic">rSADRGTbd</hi> 19 uius <hi rend="italic">S</hi> 20 eclesia <lb/>
            <hi rend="italic">(semper</hi> c) <hi rend="italic">C</hi> monbra <hi rend="italic">G</hi> 21 foecunditatem <hi rend="italic">B</hi> 22 sancta sit X <lb/>
            23 saneta-spiritu <hi rend="italic">in ras. P</hi> 24 quato <hi rend="italic">X</hi> 25 spiritu et corpore <hi rend="italic">X</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="237"/></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Scriptum est in euangelio, quod mater et fratres <lb/>
            Christi, hoc est consanguinei carnis eius, cum illi nuntiati <lb/>
            fuissent et foris expectarent, quia non possent eum adire prae <lb/>
            turba, ille respondit: quae est mater mea aut qui sunt <lb/>
            fratres mei? extendens manum super discipulos <lb n="5"/>
            suos ait: hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit <lb/>
            uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater <lb/>
            et soror est, quid aliud nos docens nisi carnali cognationi <lb/>
            genus nostrum spiritale praeponere nec inde beatos esse <lb/>
            homines, si iustis et sanctis carnis propinquitate iunguntur, <lb n="10"/>
            sed si eorum doctrinae ac moribus oboediendo atque imitando <lb/>
            cohaerescunt? beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi <lb/>
            quam concipiendo carnem Christi. nam et dicenti cuidam: <lb/>
            beatus uenter qui te portauit, ipse respondit: immo <lb/>
            beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt. denique <lb n="15"/>
            fatribus eius, id est secundum carnem cognatis, qui non in <lb/>
            eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? sic et materna <lb/>
            propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum <lb/>
            corde quam carne gestasset. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Ipsa quoque uirginitas eius ideo gratior et acceptior, <lb n="20"/>
            quia non eam conceptus Christus uiro uiolaturo quam

<note type="footnote">4 Matth. 12, 48-50 14 Lnc. 11, 27. 28 </note>

<note type="footnote"> 1 scribtum <hi rend="italic">(sempcr</hi> b) <hi rend="italic">CP</hi> est <hi rend="italic">om. E</hi> 2 sanguinei <hi rend="italic">E</hi> 3 fuissent] <lb/>
            essent <hi rend="italic">X</hi> et] quod <hi rend="italic">G om. MENX</hi> fores <hi rend="italic">K</hi> eispectarent y <lb/>
            expectare <hi rend="italic">MENX</hi> ad eum <hi rend="italic">PKaWSRMEX</hi> ire <hi rend="italic">N</hi> 4 aut] et <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            5 mei <hi rend="italic">om. E</hi> 6 ęt ait <hi rend="italic">K</hi> hii <hi rend="italic">DT</hi> hi. <hi rend="italic">A</hi> fratres mei et mater <lb/>
            mea <hi rend="italic">KMENX</hi> et <hi rend="italic">om. KEX</hi> 7 mihi <hi rend="italic">er. et in mg. add</hi>. meus <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            michi X frater et soror et mater <hi rend="italic">R</hi> 8 quid uero <hi rend="italic">MENX</hi> quid <lb/>
            igitur <hi rend="italic">R</hi> docens] per hoc docuit <hi rend="italic">MENX</hi> nisi 8. <hi rend="italic">l. B</hi> cogitatione <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> cogitationi <hi rend="italic">K</hi> cogitatio <hi rend="italic">D\'</hi> 9 spiritaliter <hi rend="italic">PfHARGD1</hi> <lb/>
            inde] enim Gl ideo <hi rend="italic">KlJ-IENX, er. in A</hi> 10 iuguntur <hi rend="italic">H</hi> 11 si <hi rend="italic">om. AG</hi> <lb/>
            doctrina <hi rend="italic">S</hi> 12 coherescunt <hi rend="italic">KIAMX</hi> ergo <hi rend="italic">om. AG</hi> fidem <lb/>
            percipiendo <hi rend="italic">N</hi> 13 dicendi P1 14 uenter <hi rend="italic">om. T</hi> ipse] ille <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            15 audiunt (au s. <hi rend="italic">I.) B</hi> custodiunt illud <hi rend="italic">EN</hi> custodiant <hi rend="italic">D1</hi> deniquej <lb/>
            de qua <hi rend="italic">K</hi> 16 eius <hi rend="italic">om</hi>. X 19 gestaset <hi rend="italic">B</hi> 20 uirginitas <lb/>
            quoque <hi rend="italic">N</hi> eius <hi rend="italic">om. N</hi> 21 qui 01 qua 8 concoeptus <hi rend="italic">B</hi> xpo <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            uiolaturo uiro X uiolatur. <hi rend="italic">S</hi> quam] qua Py quia <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="238"/>
            conseruaret ipse praeripuit, sed priusquam conciperetur iam deo <lb/>
            dicatam de qua nasceretur elegit. hoc indicant uerba, quae <lb/>
            sibi fetum adnuntianti angelo Maria reddidit. quomodo, <lb/>
            inquit, fiet istud, quoniam uirum non cognosco? <lb/>
            quod profecto non diceret, nisi deo uirginem se ante uouisset. <lb n="5"/>
            sed quia hoc Israhelitarum mores adhuc recusabant, desponsata <lb/>
            est uiro iusto, non uiolenter ablaturo, sed potius contra <lb/>
            uiolentos custodituro quod illa iam uouerat. quamquam etiamsi <lb/>
            hoc solum dixisset: quomodo fiet istud? nec addidisset: <lb/>
            quoniam uirum non cognosco, non quaesisset utique,<lb n="10"/>
            promissum sibi filium quomodo femina paritura esset, si concubitura <lb/>
            nupsisset. poterat et iuberi uirgo permanere, in qua <lb/>
            dei filius formam serui congruenti miraculo acciperet; sed <lb/>
            exemplo sanctis futura uirginibus, ne putaretur sola uirgo esse <lb/>
            debuisse, quae prolem etiam sine concubitu concipere meruisset,<lb n="15"/>
            uirginitatem deo dicauit, cum adhuc quid esset conceptura <lb/>
            nesciret, ut in terreno mortalique corpore caelestis <lb/>
            uitae imitatio uoto fieret, non praecepto, amore eligendi, non <lb/>
            necessitate seruiendi. ita Christus nascendo de uirgine, quae, <lb/>
            antequam sciret quis de illa fuerat nasciturus, uirgo statuerat<lb n="20"/>
            permanere, uirginitatem sanctam adprobare maluit quam imperare. <lb/>
            ac sic etiam in ipsa femina, in qua formam serui <lb/>
            accepit, uirginitatem esse liberam uoluit.

<note type="footnote"> 3 Luc. 1, 34 </note>

<note type="footnote"> 1 ipso <hi rend="italic">R</hi> ipsa <hi rend="italic">G</hi> conciperet <hi rend="italic">MN X</hi> conc*pit (8. i <hi rend="italic">add</hi>. e) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            2 dicata <hi rend="italic">R</hi> hec <hi rend="italic">N</hi> 3 sibi <hi rend="italic">om. R</hi> foetum yT annunciante <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            creddidit <hi rend="italic">C2BIZ</hi> 4 inquid <hi rend="italic">K</hi> istut <hi rend="italic">K</hi> istuc <hi rend="italic">PJ1</hi> cognusco <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            5 deo <hi rend="italic">om. MENX</hi> nouisset <hi rend="italic">IZEX</hi> 6 israhelitarum hoc <hi rend="italic">X</hi> adhaec <lb/>
            Al disponsata <hi rend="italic">KAX</hi> 8 uiolentas 01 uiolentias <hi rend="italic">BC1</hi> hoc <lb/>
            quod <hi rend="italic">R</hi> nouerat <hi rend="italic">IZBES1</hi> 9 stud <hi rend="italic">K</hi> istuc <hi rend="italic">P</hi> 10 cognusco <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            11 saritura <hi rend="italic">R</hi> 12 nnpsissct] fuisset <hi rend="italic">KENX</hi> poterat enim <hi rend="italic">R</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">om. AG</hi> iuberi] naberet <hi rend="italic">T</hi> permaneri <hi rend="italic">K</hi> qu5 <hi rend="italic">K</hi> 13 forma <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            serui] ibi <hi rend="italic">IZ</hi> 14 esse <hi rend="italic">om. MENX</hi> 15 deuisse <hi rend="italic">S om. X</hi> concnbito <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 16 uirginitatem-nesciret <hi rend="italic">om. S</hi> uirginitatem enim <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            esset <hi rend="italic">om. E1</hi> 17 in terreno] interno <hi rend="italic">E</hi> 18 uota <hi rend="italic">S</hi> elegendi <hi rend="italic">K</hi> erigendi <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 21 uirginitatem-imperare <hi rend="italic">om. R</hi> impetrare <hi rend="italic">X</hi> 22 hac <hi rend="italic">K</hi> si <lb/>
            <hi rend="italic">GAl quo A1 forma X 23 accepi B accipit Dl liberam esse KMENX</hi> </note>
</p><pb n="239"/></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Non est ergo, cur dei uirgines contristentur, quod <lb/>
            etiam ipsae uirginitate seruata matres carnis esse non possunt; <lb/>
            illum enim solum decenter uirginitas parere posset, qui in <lb/>
            sua natiuitate parem habere non posset. uerumtamen ille <lb/>
            unius sanctae uirginis partus omnium sanctarum uirginum est <lb n="5"/>
            decus, et ipsae cum Maria matres Christi sunt, si patris eius <lb/>
            faciunt uoluntatem. hinc enim et Maria laudabilius atque <lb/>
            beatius Christi mater est secundum supra memoratam eius <lb/>
            sententiam: quicumque facit uoluntatem patris mei <lb/>
            qui in caelis est, ipse mihi frater et soror et mater <lb n="10"/>
            est. has sibi omnes propinquitates in populo, quem redemit, <lb/>
            spiritaliter exhibet: fratres et sorores habet sanctos uiros et <lb/>
            sanctas feminas, quoniam sunt illi in caelesti hereditate coheredes. <lb/>
            mater eius est tota ecclesia, quia membra eius, id est <lb/>
            fideles eius per dei gratiam ipsa utique parit. item mater <lb n="15"/>
            eius est omnis anima pia faciens uoluntatem patris eius <lb/>
            fecundissima caritate in his quos parturit, donec in eis ipse <lb/>
            formetur. Maria ergo faciens uoluntatem dei corporaliter <lb/>
            Christi tantummodo mater est, spiritaliter autem et soror et <lb/>
            mater. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>