<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, utrumne praeceptum sit <lb/>
            homini sine peccato esse. aut enim non potest et praeceptum <lb/>
            non est aut, quia praeceptum est, potest. nam cur praeciperetur, <lb/>
            quod fieri omnino non posset\'? respondetur consultissime homini <lb/>
            praecipi, ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse <lb n="5"/>
            perspexerit medicinam requirat, quae interioris hominis ad <lb/>
            sanandam peccati claudicationem gratia dei est per lesum <lb/>
            Christum dominum nostrum. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, an uelit hominem deus sine <lb/>
            peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. quis <lb n="10"/>
            enim tam demens, ut uel dubitet fieri posse, quod deum uelle <lb/>
            non dubitet\'? respondetur: si nollet deus hominem sine peccato <lb/>
            esse, non mitteret filium suum sine peccato, qui sanaret <lb/>
            homines a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus <lb/>
            renouatione interioris hominis de die in diem, donec fiat <lb n="15"/>
            perfecta iustitia tamquam sanitas plena. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>\'Item\', ait, \'quaerendum est, quomodo uult deus hominem <lb/>
            esse, cum peccato an sine peccato. procul dubio non <lb/>
            uult esse cum peccato. quanta haec inpietatis blasphemia sit, <lb/>
            cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, <lb n="20"/>
            quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, quod <lb/>
            deus uult; quasi quem ad hoc deus creauerit, ut posset esse <lb/>
            quod nolit et non posset esse quod uelit et ut contra suam <lb/>
            magis quam ut secundum suam existeret uoluntatem\'. iam <lb/>
            superius responsum est, sed addendum uideo, quod spe salui <lb n="25"/>
            facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est <lb/>
            spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si

<note type="footnote">7 Rom. 7, 25 15 cf. II Cor. 4, 16 25 Rom. 8, 24. 25 </note>

<note type="footnote"> 1 utrum <hi rend="italic">b</hi> 3 cur] quur <hi rend="italic">LDRBKfi</hi> quis <hi rend="italic">N</hi> quid <hi rend="italic">bd</hi> quomodo <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            5 praecipitur <hi rend="italic">B</hi> ut <hi rend="italic">om. N Eug</hi>. ambulare <hi rend="italic">Eug</hi>. 6 interiori <lb/>
            homini <hi rend="italic">B</hi> 9 deus hominem <hi rend="italic">bd</hi> 11 demens est m. 2 <hi rend="italic">Vbd <lb/>
            Eug</hi>. dominum <hi rend="italic">V</hi> 12 dubitat <hi rend="italic">VBCbd</hi> 13 sine peccato <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            16 tamquam-plena <hi rend="italic">om. N</hi> 17 Item] Iterum <hi rend="italic">BNbd Eug</hi>. deus <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 19 blasfemia <hi rend="italic">PBV</hi> 22 quem] aliquem <hi rend="italic">bd</hi> quem <hi rend="italic">(in mg</hi>. <lb/>
            quam) <hi rend="italic">P</hi> possit <hi rend="italic">Bb Eug</hi>. 23 possit <hi rend="italic">B</hi> ut et <hi rend="italic">N</hi> 24 ut <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            existere <hi rend="italic">Ng</hi> exsisteret <hi rend="italic">PD</hi> 27 et] et <hi rend="italic">NC</hi> ** <hi rend="italic">B om. PDRVOKbd Ettg</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="8"/>
            autem quod non uidemus speramus, per patientiam <lb/>
            expectamus. tunc ergo plena iustitia, quando plena <lb/>
            sanitas; tunc plena sanitas, quando plena caritas — plenitudo <lb/>
            enim legis caritas — tunc autem plena caritas, <lb/>
            quando uidebimus eum sicuti est. neque enim non erit<lb n="5"/>
            quod addatur ad dilectionem, cum fides peruenerit ad uisionem. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> \'Iterum quaerendum est\\ inquit, per quid efficitur <lb/>
            homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii <lb/>
            libertatem. si per naturae necessitatem, culpa caret; si per <lb/>
            arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem<lb n="10"/>
            acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, <lb/>
            certe bonum est; negari enim non potest. qua igitur ratione <lb/>
            bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum <lb/>
            est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si <lb/>
            homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse<lb n="15"/>
            sine peccato\'. respondetur per arbitrii libertatem factum, ut <lb/>
            esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta <lb/>
            ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides clamat: <lb/>
            de necessitatibus meis educ me. sub quibus positi <lb/>
            uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod intellexerimus<lb n="20"/>
            uolumus nec ualemus inplere. nam et ipsa libertas <lb/>
            credentibus a liberatore promittitur. si uos, inquit, filius <lb/>
            liberauerit, tunc uere liberi eritis. uicta enim uitio <lb/>
            in quod cecidit uoluntate caruit libertate natura. hinc alia <lb/>
            scriptura dicit: a quo enim quis deuictus est, huic et<lb n="25"/>
            seruus addictus est. sicut ergo non est opus sanis <lb/>
            medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis

<note type="footnote"> 3 Rom. 13, 10 5 1 Ioh. 3, 2 19 Ps. 24, 17 22 Ioh. 8, 36 <lb/>
            25 II Petr. 2, 19 26 Matth. 9, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 spectamus <hi rend="italic">m. 1 V</hi> ergo erit <hi rend="italic">bd, m. 2 V</hi> 3 sanitas est <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            tunc-sanitas <hi rend="italic">om. N</hi> 4 enim] ergo <hi rend="italic">K</hi> 5 eum sicuti est <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. d; sed cf. cap. XVIII. 39</hi> 10 ipsum <hi rend="italic">m. 1 K</hi> 12 qu.a <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            13 bonorum <hi rend="italic">N</hi> amalum (s. <hi rend="italic">1. add</hi>. d) <hi rend="italic">N</hi> 15 illum <hi rend="italic">OB</hi> 17 subsequuta <lb/>
            <hi rend="italic">LP</hi> 18 deum <hi rend="italic">Eug. bd:</hi> eum <hi rend="italic">codd</hi>. 20 <hi rend="italic">fin</hi>. intelligimus <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            24 quo <hi rend="italic">BN</hi> naturae <hi rend="italic">Vb</hi> 25 debitus <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om. Eug</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="9"/>
            liberator sed seruis, ut ei dicat gratulatio libertatis: saluam <lb/>
            fecisti de necessitatibus animam meam. ipsa enim <lb/>
            sanitas est uera libertas, quae non perisset, si bona permansisset  <lb/>
            uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, secuta est peccantem <lb/>
            peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur <lb n="5"/>
            infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua sicut necesse <lb/>
            est permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut sit etiam bene <lb/>
            uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque necessitas. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde\\ inquit, \'deus bonum hominem fecit et praeterquam <lb/>
            illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperauit. <lb n="10"/>
            quam inpium, ut confiteamur hominem malum esse, <lb/>
            quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum <lb/>
            bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum <lb/>
            est!\' respondemus: quia ergo non se ipse homo sed <lb/>
            deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse ut sit <lb n="15"/>
            bonus reficit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a <lb/>
            malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei <lb/>
            per Iesum Christum dominum nostrum renouatur <lb/>
            homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non <lb/>
            poenam sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>