\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. aut enim non potest et praeceptum non est aut, quia praeceptum est, potest. nam cur praeciperetur, quod fieri omnino non posset\'? respondetur consultissime homini praecipi, ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit medicinam requirat, quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia dei est per lesum Christum dominum nostrum. \'Iterum\', ait, \'quaerendum est, an uelit hominem deus sine peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. quis enim tam demens, ut uel dubitet fieri posse, quod deum uelle non dubitet\'? respondetur: si nollet deus hominem sine peccato esse, non mitteret filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus renouatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta iustitia tamquam sanitas plena. \'Item\', ait, \'quaerendum est, quomodo uult deus hominem esse, cum peccato an sine peccato. procul dubio non uult esse cum peccato. quanta haec inpietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, quod deus uult; quasi quem ad hoc deus creauerit, ut posset esse quod nolit et non posset esse quod uelit et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret uoluntatem\'. iam superius responsum est, sed addendum uideo, quod spe salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si 7 Rom. 7, 25 15 cf. II Cor. 4, 16 25 Rom. 8, 24. 25 1 utrum b 3 cur] quur LDRBKfi quis N quid bd quomodo Eug . 5 praecipitur B ut om. N Eug . ambulare Eug . 6 interiori homini B 9 deus hominem bd 11 demens est m. 2 Vbd Eug . dominum V 12 dubitat VBCbd 13 sine peccato om. C 16 tamquam-plena om. N 17 Item] Iterum BNbd Eug . deus om. N 19 blasfemia PBV 22 quem] aliquem bd quem (in mg . quam) P possit Bb Eug . 23 possit B ut et N 24 ut om. N existere Ng exsisteret PD 27 et] et NC ** B om. PDRVOKbd Ettg . autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. tunc ergo plena iustitia, quando plena sanitas; tunc plena sanitas, quando plena caritas — plenitudo enim legis caritas — tunc autem plena caritas, quando uidebimus eum sicuti est. neque enim non erit quod addatur ad dilectionem, cum fides peruenerit ad uisionem. \'Iterum quaerendum est\\ inquit, per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii libertatem. si per naturae necessitatem, culpa caret; si per arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, certe bonum est; negari enim non potest. qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse sine peccato\'. respondetur per arbitrii libertatem factum, ut esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides clamat: de necessitatibus meis educ me. sub quibus positi uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod intellexerimus uolumus nec ualemus inplere. nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur. si uos, inquit, filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. uicta enim uitio in quod cecidit uoluntate caruit libertate natura. hinc alia scriptura dicit: a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis 3 Rom. 13, 10 5 1 Ioh. 3, 2 19 Ps. 24, 17 22 Ioh. 8, 36 25 II Petr. 2, 19 26 Matth. 9, 12 2 spectamus m. 1 V ergo erit bd, m. 2 V 3 sanitas est 0 tunc-sanitas om. N 4 enim] ergo K 5 eum sicuti est om. N non om. d; sed cf. cap. XVIII. 39 10 ipsum m. 1 K 12 qu.a L 13 bonorum N amalum (s. 1. add . d) N 15 illum OB 17 subsequuta LP 18 deum Eug. bd: eum codd . 20 fin . intelligimus N 24 quo BN naturae Vb 25 debitus N et om. Eug . liberator sed seruis, ut ei dicat gratulatio libertatis: saluam fecisti de necessitatibus animam meam. ipsa enim sanitas est uera libertas, quae non perisset, si bona permansisset uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua sicut necesse est permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut sit etiam bene uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque necessitas. Proinde\\ inquit, \'deus bonum hominem fecit et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperauit. quam inpium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum est!\' respondemus: quia ergo non se ipse homo sed deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse ut sit bonus reficit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum renouatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non poenam sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die.