<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Sic aliam quae sequitur quaestionem proposuit <lb/>
            nec soluit; immo uero auxit et difficiliorem reddidit proponendo <lb/>
            aduersum se probatum testimonium: non est qui faciat <lb/>
            bonum, non est usque ad unum, et quasi contraria testimonia<lb n="25"/>
            referendo, quibus ostenderet esse homines qui faciunt

<note type="footnote"> 2 Eph. 5, 8 5 I Cor. 1, 31 7 Apoc. 14, 5 9 IIoh. 1, 8 <lb/>
            13 Apoc. 14, 5 24 Ps. 13, 1. 3 </note>

<note type="footnote"> 1 in se <hi rend="italic">om. m. 1 VC</hi> inueniuntur <hi rend="italic">N</hi> 2 lux] lex <hi rend="italic">b</hi> 3 addit <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 VC 4 addit m. 1 VC lux in se ipsis N 5 possunt B <lb/>
            6 talis N sunt dicti DRKfi 7 quod] ut V sit ex sunt C</hi> in <lb/>
            ore eorum inuentum <hi rend="italic">B</hi> 9 esse*t <hi rend="italic">L</hi> essent <hi rend="italic">b</hi> 10 non <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> <lb/>
            ore eorum <hi rend="italic">in ras. 0, DBKbd</hi> 12 ipsum <hi rend="italic">om. m. 1 D,P 13</hi> eorum] <lb/>
            ipsorum <hi rend="italic">bd</hi> 19 potuit <hi rend="italic">b</hi> correpto <hi rend="italic">0</hi> 20 adiutoriQ <hi rend="italic">N</hi> 22 pposuit <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 proponendum <hi rend="italic">B</hi> 24 probatum <hi rend="italic">LPDRVOCKab:</hi> prolatum <hi rend="italic">BNd <lb/>
            26 faciant B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            bonum. quod quidem ostendit, sed aliud est non facere bonum, <lb/>
            aliud non esse sine peccato, etiamsi homo faciat multa bona. <lb/>
            quapropter ea testimonia quae posuit non sunt contra illud <lb/>
            quod dicitur non esse in hac uita hominem sine peccato. ipse <lb/>
            autem non ostendit quemadmodum dictum sit: non est qui <lb n="5"/>
            faciat bonum, non est usque ad unum. ait enim\\ inquit, <lb/>
            sanctus Dauid: spera in domino et fac bonitatem\'. hoc praeceptum <lb/>
            est, non factum. quod praeceptum non utique faciebant, <lb/>
            \'de quibus dictum est: non est qui faciat bonum, non est <lb/>
            usque ad unum. ait etiam dixisse sanctum Tobin: noli <lb n="10"/>
            tin.ere, fili; pauperem uitam gessimus, sed multa <lb/>
            bona habemus, si timuerimus deum et recesserimus <lb/>
            ab omni peccato et fecerimus bene. uerissime tunc erunt <lb/>
            homini multa bona, cum recesserit ab omni peccato; tunc enim <lb/>
            ei nulla erunt mala, ut non opus habeat dicere: libera nos <lb n="15"/>
            a malo. quamuis et nunc omnis qui proficit recta intentione <lb/>
            proficiens recedit ab omni peccato et tanto inde fit longinquior, <lb/>
            quanto plenitudini iustitiae perfectionique propinquior, <lb/>
            quia et ipsa concupiscentia. quod est peccatum habitans in carne <lb/>
            nostra, etsi manet adhuc in membris mortalibus, minui tamen <lb n="20"/>
            non desinit in proficientibus. aliud est ergo recedere ab omni <lb/>
            peccato, quod nunc in opere est, aliud recessisse ab omni <lb/>
            peccato, quod in illa perfectione tunc erit. sed tamen et qui <lb/>
            iam recessit et qui adhuc recedit, non est negandus facere <lb/>
            bonum. quomodo ergo dictum est: non est qui faciat <lb n="25"/>
            bonum, non est usque ad unum, quod ille proposuit et <lb/>
            non solutum reliquit, nisi quia populum quendam psalmus

<note type="footnote"> 5. 9. 25 Ps. 13, 1. 3 7 Ps. 36, 3 10 Tob. 4, 21 15 Matth. 6, 13 <lb/>
            19 cf. Rom. 6, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 IJQIJ ŞŲJ)ţ <hi rend="italic">R, om. m. 1 VC</hi> 4 ac <hi rend="italic">C</hi> 6 inquit <hi rend="italic">om. LPVOCKN&amp;,<lb/>
             m. 1 D</hi> dixisse scm <hi rend="italic">B</hi> 8 praeceptum ęşţ C 10 Tobiam <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            tobu p 11 gerimus <hi rend="italic">RVKbd</hi> 12 habebimus <hi rend="italic">RK, m. 2 PDVO</hi> 13 bona <lb/>
            <hi rend="italic">RCKbd, m. 1 V, m. 2 D</hi> 17 recedat <hi rend="italic">b</hi> fit <hi rend="italic">s. l. P</hi> fid <hi rend="italic">m. 1 R, <lb/>
            om. LVOC$, m. 1 D</hi> 18 quando <hi rend="italic">V</hi> plenitudinis <hi rend="italic">N</hi> iustitia <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            propin***quior <hi rend="italic">C</hi> 20 etsic <hi rend="italic">N</hi> membris eius <hi rend="italic">B</hi> minuit <hi rend="italic">N</hi> 26 quod <lb/>
            -nisi <hi rend="italic">om. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="32"/>
            ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum <lb/>
            uolunt remanere filii hominum et non esse filii dei, cuius <lb/>
            gratia homo fit bonus, ut faciat bonum? de illo enim bono <lb/>
            dictum hic debemus accipere, quod ibi ait: deus de caelo <lb/>
            respexit super filios hominum. ut uideat si est intellegens<lb n="5"/>
            aut requirens deum. hoc ergo bonum, quod est <lb/>
            requirere deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, <lb/>
            sed in eo genere hominum, quod praedestinatum est ad <lb/>
            interitum. super hos enim respexit dei praescientia protulitque <lb/>
            sententiam. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> \'Item dicunt\', inquit, \'illud quod saluator ait: quid <lb/>
            me dicis bonum? nemo bonus nisi solus deus\'. hanc <lb/>
            item propositionem omnino non soluit, sed opposuit uelut ex <lb/>
            aduerso alia testimonia, quibus probaret esse et hominem <lb/>
            bonum. dixit enim esse respondendum quod idem dominus alibi <lb n="15"/>
            ait: bonus homo de bono thesauro cordis sui profert <lb/>
            bona, et iterum: qui solem suum oriri facit super bonos <lb/>
            et malos. &lt;et alibi scriptum est\', inquit, &lt;bona bonis creata <lb/>
            sunt ab initio, et iterum: qui sunt boni, erunt habitatores <lb/>
            terrae\'. cui sic respondendum est, ut et illud inteliegatur<lb n="20"/>
            quomodo dictum sit: nemo bonus nisi unus deus. <lb/>
            siue quia omnia quae creata sunt, quamuis ea deus fecerit <lb/>
            bona ualde, creatori tamen comparata nec bona sunt, cui <lb/>
            comparata nec sunt — altissime quippe et proprio modo quodam

<note type="footnote"> 4 Ps. 13, 2 9 cf. Fulgentii ad Mon. 15 11 Luc. 18, 19; Marc. <lb/>
            10, 18 16 Matth. 12, 35 17 Matth. 5, 45 18 Eccli. 39, 25 <lb/>
            19 Prou. 2, 21 21 Marc. 10, 18; Luc. 18, 19 23 Gen. I, 31 </note>

<note type="footnote"> 3 gratia. <hi rend="italic">R</hi> faciat] hac fiat <hi rend="italic">N</hi> bonum <hi rend="italic">m. 1 B</hi> 4 hic <hi rend="italic">s. l. D <lb/>
            om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 5 prospexit <hi rend="italic">(m mg. respexit) V uideret N 6 aut in ras. 0</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">N om. jDCfi, m. 1 PRK</hi> 9 super-sententiam <hi rend="italic">in mg. C</hi> super <lb/>
            <hi rend="italic">s. 1. m</hi>. 2 abhinc; <hi rend="italic">in mg. add</hi>. hucusque h habetur in altero) <hi rend="italic">R</hi> os <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 L</hi> dei <hi rend="italic">euan. in L</hi> deus <hi rend="italic">BN</hi> presentia <hi rend="italic">B, m. 1 R</hi> 10 sententia <lb/>
            P 12 dici**s <hi rend="italic">L</hi> dicitjs P dicitis <hi rend="italic">VOCfb, m. 1 D</hi> 13 posuit <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            14 et <hi rend="italic">om. RN er</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 15 itê <hi rend="italic">N</hi> 22 quae <hi rend="italic">om. OC, m. 1 LPDV</hi> <lb/>
            23 sunt <hi rend="italic">om. N</hi> 24 nec <hi rend="italic">om. N</hi> proprio] p <hi rend="italic">N</hi> quodain <lb/>
            modo <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            de se ipso dixit: ego sum qui sum. sic dictum est: nemo <lb/>
            bonus nisi unus deus, quemadmodum de Iohanne dictum <lb/>
            est: non erat ille lumen, cum dominus eum dicat esse <lb/>
            lucernam sicut discipulos, quibus dixit: uos estis lumen <lb/>
            mundi; nemo accendit lucernam et ponit eam sub <lb n="5"/>
            modio; sed in comparatione luminis illius, quod est lumen <lb/>
            uerum inluminans omnem hominem uenientem in <lb/>
            hunc mundum, non erat ille lumen — siue quia ipsi etiam filii <lb/>
            dei comparati sibi ipsis quales in illa perfectione aeterna futuri <lb/>
            sunt ita boni sunt, ut adhuc et mali sint. quod de illis dicere <lb n="10"/>
            non auderem — quis enim audeat dicere malos esse, quorum <lb/>
            pater est deus? — nisi ipse dominus diceret: si ergo uos, <lb/>
            cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, <lb/>
            quanto magis pater uester qui in caelis est dabit <lb/>
            bona petentibus se! cum ait utique pater uester, filios <lb n="15"/>
            dei iam esse monstrauit, quos tamen adhuc malos esse non <lb/>
            tacuit. ille tamen non soluit, quomodo et isti boni sint et <lb/>
            nemo sit bonus nisi unus deus. unde est ille ammonitus, <lb/>
            qui interrogauerat quid boni faceret, ut illum quaereret, cuius <lb/>
            gratia bonus esset, cui bonum esse hoc est ipsum esse, quia <lb n="20"/>
            incommutabiliter bonus non potest omnino malus esse. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> \'Item dicunt\', inquit, (quis gloriabitur castum <lb/>
            se habere co r?\' et ad hoc respondit multis testimoniis uolens <lb/>
            ostendere posse esse in homine castum cor nec tamen dicit <lb/>
            quomodo accipiendum sit, quod proposuit contra se dici: quis <lb n="25"/>
            gloriabitur castum se habere cor? ne scriptura diuina

<note type="footnote"> 1 Ex. 3, 14 3 Ioli. 1, 8; cf. Ioh. 5, 35 4 Matth. 5, 14. 15 <lb/>
            6 Ioh. 1, 9 12 Matth. 7, 11 22. 25 Prou. 20, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 se <hi rend="italic">om. m. 1 V sic.* ZD</hi> sicut <hi rend="italic">PVOBCNfi</hi> 3 esse dicat <hi rend="italic">Bd</hi> <lb/>
            esse <hi rend="italic">om. b</hi> 4 discipulis quibusdam <hi rend="italic">N</hi> 5 accendet <foreign xml:lang="grc">β</foreign> ponet <hi rend="italic">LN$</hi> <lb/>
            6 lumine <hi rend="italic">N</hi> uerum lumen <hi rend="italic">bd</hi> 8 ipse <hi rend="italic">N</hi> 9 comparati§ jţ,i sibi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">alt</hi>. sunt] sint <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 12 deus est <hi rend="italic">N</hi> 14 est in caelis <hi rend="italic">N</hi> 15 uester] urT <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            16 esse iam <hi rend="italic">b</hi> iam <hi rend="italic">om. m. 1 D</hi> non esse <hi rend="italic">b</hi> 17 sint <hi rend="italic">ex</hi> sunt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            et] ut <hi rend="italic">DRKN ut ex</hi> et <hi rend="italic">corr. C</hi> 18 sit <hi rend="italic">om. N</hi> 19 interrogabat <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            21 non] et non <hi rend="italic">Vbd</hi> et non <hi rend="italic">C</hi> 23 ad <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 24 in <hi rend="italic">om. N</hi> boming <lb/>
            castil <hi rend="italic">N</hi> cor <hi rend="italic">om. N</hi> 26 nec N3 </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 3 </note> <lb/>
             
<pb n="34"/>
            in hoc testimonio et in his per quae respondit sibi ipsa aduersaria <lb/>
            uideatur. nos autem huic respondentes dicimus ideo <lb/>
            secutum esse: quis gloriabitur castum se habere cor? <lb/>
            quoniam praecessit: cum rex iustus sederit in throno. <lb/>
            quantalibet enim iustitia sit praeditus homo, cogitare debet,<lb n="5"/>
            ne aliquid in illo, quod ipse non uidet, inueniatur esse culpandum, <lb/>
            cum rex iustus sederit in throno, cuius cogitationem <lb/>
            fugere delicta non possunt nec illa, de quibus dictum est: <lb/>
            delicta quis intellegit? cum ergo rex iustus sederit in <lb/>
            throno, quis gloriabitur castum se habere cor, aut<lb n="10"/>
            quis gloriabitur mundum se esse a peccato, nisi forte <lb/>
            isti, qui uolunt in sua iustitia, non in ipsius iudicis misericordia <lb/>
            gloriari? 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Tamen etiam illa uera sunt, quae respondendo subiecit, <lb/>
            quod saluator ait in euangelio: beati mundicordes. quoniam<lb n="15"/>
            ipsi deum uidebunt, et quod Dauid dicit: quis <lb/>
            ascendet in montem domini? aut quis stabit in loco <lb/>
            sancto eius? innocens manibus et mundus corde; et <lb/>
            alibi: benefac, domine, bonis et rectis corde; item apud <lb/>
            Salomonem: bona est substantia, cui non est peccatum<lb n="20"/>
            in conscientia; item illic: auerte te a delicto et dirige <lb/>
            manus et ab omni delicto munda cor tuum; item in <lb/>
            epistula lohannis: si cor nostrum nos non reprehendat. <lb/>
            fiduciam habemus ad deum et quaecumque petierimus

<note type="footnote"> 4 Prou. 20, 8 9 Ps. 18, 13; Prou. 20, 9 15 Matth. 5. 8 <lb/>
            16 Ps. 23, 3. 4 19 Ps. 124, 4 20 Eccli. 13, 24 21 Eccli. 38. 10 <lb/>
            23 I Ioh. 3, 21. 22 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ipsi 0 aduersari* R 2 uidebatur N hic m. IV</hi> 3 sequutum <lb/>
            <hi rend="italic">PN</hi> qui P 5 sit <hi rend="italic">om. N</hi> praedi»tus <hi rend="italic">LD</hi> 6 ne] nec <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            7 cognitionem <hi rend="italic">VNd, m. 2 L</hi> 9 ergo <hi rend="italic">om. m. 1 R</hi> 10 gloriatur <hi rend="italic">N <lb/>
            11 a om. m. 1 R</hi> peccato. <hi rend="italic">(o ra u) R 12 in om</hi>. p iustitia <lb/>
            sua <hi rend="italic">RK</hi> sua <hi rend="italic">om. PON, m. 1 LDVC</hi> in <hi rend="italic">om. VBNC, m. 1 D</hi> 14 jn <lb/>
            illa <hi rend="italic">R</hi> respondendum <hi rend="italic">N</hi> respendendo <hi rend="italic">D</hi> 15 mundocorde <hi rend="italic">OBN</hi> <lb/>
            mundocorde* P mundicorde* <hi rend="italic">K</hi> mundocordes <hi rend="italic">(0 pr. corr. in i) R</hi> 16 ait iVr <lb/>
            17 qui <hi rend="italic">VC</hi> 18 sancto <hi rend="italic">om. N</hi> mundo <hi rend="italic">VOBNbd</hi> 21 in <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            aduerte <hi rend="italic">L$, m. 1 D</hi> auerte* <hi rend="italic">V</hi> et <hi rend="italic">om. 0</hi> 23 nos <hi rend="italic">om. Nbd</hi> reprehenderit <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 24 habebimus N </note> <lb/>
             
<pb n="35"/>
            accipiemus ab eo. hoc enim agitur uoluntate, credendo, <lb/>
            sperando, diligendo, corpus castigando, elemosynas faciendo, <lb/>
            iniurias ignoscendo, instanter orando et proficiendi uires <lb/>
            precando ueraciterque dicendo: dimitte nobis, sicut et nos <lb/>
            dimittimus, et: ne inferas nos in temptationem, sed <lb n="5"/>
            libera nos a malo, hoc prorsus agitur, ut cor mundetur et <lb/>
            peccatum omne tollatur et quod iudex iustus, cum in throno <lb/>
            sederit, occultum inuenerit minusque mundatum eius misericordia <lb/>
            remittatur, ut deo uidendo totum sanum mundumque <lb/>
            reddatur; iudicium enim sine misericordia, sed illi <lb n="10"/>
            qui non facit misericordiam; superexsultat autem <lb/>
            misericordia iudicio. quod si non esset, quae spes esset? <lb/>
            quandoquidem cum rex iustus sederit in throno, quis <lb/>
            gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur <lb/>
            mundum se esse a peccato? <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Tunc ergo per eius misericordiam iusti plene perfecteque <lb/>
            mundati fulgebunt in regno patris sui sicut sol,  <lb/>
            tunc plene atque perfecte erit ecclesia non habens maculam <lb/>
            aut rugam aut aliquid huius modi. quia tunc <lb/>
            etiam erit uere gloriosa. cum enim non tantum ait, ut exhiberet <lb n="20"/>
            sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, <lb/>
            sed addidit gloriosam, satis significauit, quando erit sine <lb/>
            macula et ruga aut aliquid eius modi: tunc utique, quando <lb/>
            gloriosa. non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, <lb/>
            in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis obprobriis

<note type="footnote"> 4. 5 Matth. 6, 12. 13 7 Prou. 20, 8 10 Iac. 2, 13 13 Prou. <lb/>
            20, 8. 9 16 Matth. 13, 43 18. 20 Eph. 5, 27 </note>

<note type="footnote"> 2 elemosinas <hi rend="italic">DN</hi> *elemosinis <hi rend="italic">m. 1 R</hi> helymosinas <hi rend="italic">V</hi> aelemosinas <hi rend="italic">CK</hi> <lb/>
            3 et-precando <hi rend="italic">om. N</hi> 4 praedicando <hi rend="italic">Vb</hi> nobis debita <hi rend="italic">N</hi> 7 iustus <lb/>
            iudex <hi rend="italic">DBKa</hi> rex iustus <hi rend="italic">d</hi> 8 *occultum R mandatum <hi rend="italic">m. 1 L, B</hi> <lb/>
            9 remittantur P <hi rend="italic">10 misericordia est b 11 fecit bd Eug</hi>. superexsultat <lb/>
            <hi rend="italic">L Eug:</hi> superexaltat <hi rend="italic">PDR VOBCh\'NNbd</hi> 12 iudiciQ <hi rend="italic">BN</hi> 13 cum <lb/>
            <hi rend="italic">s. l. OC</hi> 17 fulgebunt <hi rend="italic">post</hi> sui <hi rend="italic">b</hi> 18 plena <hi rend="italic">Nb</hi> plane <hi rend="italic">B</hi> perfecta <lb/>
            <hi rend="italic">Nb</hi> 19 eiusmodi <hi rend="italic">BN</hi> 20 gloriosa eccia <hi rend="italic">N</hi> gloriosam <hi rend="italic">V</hi> 22 addit <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 VC</hi> significat <hi rend="italic">N</hi> 23 et] aut <hi rend="italic">in ras. V, Ob</hi> aliquid huiusmodi <lb/>
            (hui <hi rend="italic">in ras.) V, flb</hi> aliquo huiusmodi <hi rend="italic">d</hi> </note>

<note type="footnote"> 3* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="36"/>
            inpiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei <lb/>
            seruiunt, ubi est periculosior maiorque temptatio, sed tunc <lb/>
            potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus: cum <lb/>
            Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum <lb/>
            ipso apparebitis in gloria. cum enim dominus ipse secundum<lb n="5"/>
            formam serui, per quam se mediator coniunxit ecclesiae, <lb/>
            non fuerit glorificatus nisi resurrectionis gloria — unde dictum <lb/>
            est: spiritus autem non erat datus, quia Iesus nondum <lb/>
            fuerat glorificatus — quomodo dicenda est ante resurrectionem <lb/>
            suam ecclesia eius esse gloriosa? mundat ergo eam<lb n="10"/>
            nunc lauacro aquae in uerbo abluens peccata.praeterita et <lb/>
            pellens ab ea dominationem malorum angelorum, deinde perficiens <lb/>
            eius sanitates facit eam occurrere in illam gloriosam <lb/>
            sine macula et ruga; quos enim praedestinauit, illos et <lb/>
            uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos<lb n="15"/>
            autem iustificauit, illos et glorificauit. in hoc mysterio <lb/>
            dictum arbitror: ecce eicio daemonia et sanitates perficio <lb/>
            hodie et cras et tertia consummor, id est perficior: <lb/>
            dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est ecclesia, dies <lb/>
            ponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod et in sua<lb n="20"/>
            resurrectione significauit in triduo. 
</p></div></div></body></text></TEI>