<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Et quod dicit de domino: multas enim contritiones <lb/>
            meas fecit sine causa, non ait: nullas fecit cum causa, <lb/>
            sed multas sine causa. non enim propter multa peccata <lb n="20"/>
            eius factae sunt ei multae contritiones, sed propter probationem <lb/>
            patientiae. nam propter peccata, sine quibus, ut alibi confitetur, <lb/>
            non fuit, pauciora se pati debuisse iudicat.

<note type="footnote"> 1 Luc. 11. 41 3 Mattli. 25, 35 11 Matth. 6, 12 15 Iob <lb/>
            16, 17 18 Iob 9, 17 22 cf. Iob 6, 2. 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 elymosinas. (a <hi rend="italic">add. m. 1 s</hi>. i) <hi rend="italic">L</hi> elemosina <hi rend="italic">N</hi> 2 miindata <hi rend="italic">C</hi> 3 ituris <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> esuriui <hi rend="italic">DRVQBCKNbd</hi> 4 eiusmodi <hi rend="italic">PDRKN</hi> eius*#«modi <lb/>
            (dem <hi rend="italic">er.) 0</hi> sed <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> si <hi rend="italic">D</hi> est <hi rend="italic">om. m. 1 L.N ex</hi> ee <hi rend="italic">m. 2 D</hi> <lb/>
            5 sola p unigenitum <hi rend="italic">N</hi> 6 querela <hi rend="italic">m. 2 PDC, RVOBKNb</hi> iustis <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 7 quo non e <hi rend="italic">D</hi> est <hi rend="italic">post</hi> uitae <hi rend="italic">pos. in</hi> (s quidarn] qua <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            8 huma <hi rend="italic">m. 1 B</hi> iuxta <hi rend="italic">m. 1 D,</hi> f3 querella* <hi rend="italic">R</hi> querela <hi rend="italic">LVOBNb</hi> <lb/>
            9 qu*eritur <hi rend="italic">DK</hi> 10 consulet <hi rend="italic">B</hi> ne <hi rend="italic">m. 1 C</hi> cuiusque <hi rend="italic">Eug</hi>. 11 libidinem] <lb/>
            litem <hi rend="italic">N</hi> et sicut <hi rend="italic">C</hi> 12 quo <hi rend="italic">N</hi> 13 sicut. <hi rend="italic">DC</hi> sicuti <hi rend="italic">PBN$</hi> <lb/>
            16 meis] eius <hi rend="italic">Eug</hi>. munda oratio mea <hi rend="italic">bd</hi> hic <hi rend="italic">Bp, m. 1LPVC</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. N</hi> 17 qui] quia <hi rend="italic">B</hi> 18 quod <hi rend="italic">(in mg. I</hi> eo quod) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            19 nulla 0 20 peccata eius multa j3 </note> 
<pb n="26"/>
            
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Item quod dicit: uias enim eius custodiui et non <lb/>
            declinaui a mandatis eius neque discedam, custodit <lb/>
            uias dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis <lb/>
            currendo proficit, etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat; <lb/>
            proficit autem minuendo peccata, donec perueniat ubi sine<lb n="5"/>
            peccato sit. non enim aliter potest eo modo proficere nisi <lb/>
            custodiendo uias eius. declinat autem a mandatis domini atque <lb/>
            discedit apostata, non ille, qui, etiamsi habet peccatum, <lb/>
            confligendi tamen cum eo perseuerantiam non relinquit, donec <lb/>
            eo perueniat, ubi nulla cum morte contentio remanebit. in<lb n="10"/>
            isto ergo conflictu induimur ea iustitia, qua hic ex fide <lb/>
            uiuitur, et ea quodam modo loricamur. assumimus quoque <lb/>
            iudicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando <lb/>
            peccata nostra accusando damnamus. unde scriptum est: <lb/>
            iustus ipse sui accusator est in primordio sermonis. <lb n="15"/>
            hinc item dicit: iustitia uestitus eram, et circumdedi <lb/>
            mihi iudicium sicut chlamydem. nam et ista uestis belli <lb/>
            magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia., <lb/>
            non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste iustitia <lb/>
            nouissima inimica morte destructa. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Quod autem iterum ait idem sanctus lob: non enim <lb/>
            reprehendit me cor meum in omni uita mea, tunc nos <lb/>
            in ista uita, in qua ex fide uiuimus, non reprehendit cor <lb/>
            nostrum, si eadem fides in qua corde creditur ad

<note type="footnote">1 Iob 23, 11. 12 10 cf. I Cor. 15. 55 12 cf. Es. 59, 17; Eph. 6. 14 <lb/>
            15 Prou. 18, 17 16 Iob 29, 14 21 Iob 27, 6 24 Rom. 10, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 quod item <hi rend="italic">N</hi> quod uias <hi rend="italic">N</hi> eiusj cus <hi rend="italic">m. 1 PD, om. L VK</hi> <lb/>
            2 descendam <hi rend="italic">m. 1 K</hi> custodiuit <hi rend="italic">Nbd</hi> 4 proficiat <hi rend="italic">N, m. 1 C</hi> infirmos <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> offendet <hi rend="italic">N</hi> 5 proficiat <hi rend="italic">m. 1 V, N</hi> peccando m. <hi rend="italic">1 B</hi> <lb/>
            6 potest eo modo potest <hi rend="italic">N</hi> 7 ęiųş <hi rend="italic">Rom. (J</hi> declina <hi rend="italic">N</hi> domini] <lb/>
            eius <hi rend="italic">B</hi> 8 disce»dit <hi rend="italic">LD</hi> etiam <hi rend="italic">N</hi> etiamsibi <foreign xml:lang="grc">β</foreign> habeat <hi rend="italic">bd</hi> 10 cum <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 11 conflicto <hi rend="italic">m. 1 L</hi> 12 ea <hi rend="italic">N</hi> lorigamur <hi rend="italic">m. 1 LD,5</hi> luricamur <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 B</hi> asumimus <hi rend="italic">B</hi> assummimus <hi rend="italic">1IV, m. 1 K</hi> 13 faciemus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 16 iustitia <hi rend="italic">N</hi> circumdedit <hi rend="italic">B</hi> 17 clamidem <hi rend="italic">libri</hi> 19 erat <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 U,</hi> p prupsus <hi rend="italic">m. 1 P</hi> 21 idem] itg <hi rend="italic">N</hi> 23 ita <hi rend="italic">m. 1 C</hi> uita <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> 24 ad eadem <hi rend="italic">V</hi> fidei <hi rend="italic">L</hi> in <hi rend="italic">om. d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="27"/>
            iustitiam, non neglegit reprehendere peccatum nostrum. unde dicit <lb/>
            apostolus: non enim quod uolo facio bonum, sed quod <lb/>
            odi malum hoc ago. bonum est enim non concupiscere, et <lb/>
            hoc bonum uult iustus, qui ex fide uiuit; et tamen facit <lb/>
            quod odit, quia concupiscit, quamuis post concupiscentias <lb n="5"/>
            suas non eat: quod si fecerit, tunc uere ipse fecit ut cedat. <lb/>
            ut consentiat, ut desiderio peccati oboediat. tunc eum cor <lb/>
            eius reprehendit, quia ipsum reprehendit, non illud peccatum <lb/>
            eius, quod habitat in membris eius. cum uero non sinit regnare <lb/>
            peccatum in suo mortali corpore ad oboediendum <lb n="10"/>
            desideriis eius nec exhibet membra sua arma iniquitatis <lb/>
            peccato, inest quidem peccatum in membris eius, sed non <lb/>
            regnat, quia non oboeditur desideriis eius. et ideo dum quod <lb/>
            non uult agit, id est non uult concupiscere et concupiscit, <lb/>
            consentit legi, quia bona est. hoc enim uult et ipse quod <lb n="15"/>
            lex, quia uult ipse non concupiscere et lex dicit: non concupisces. <lb/>
            in hoc quoniam uult quod et lex uult, procul dubio <lb/>
            consentit legi; concupiscit tamen quia non est sine peccato, <lb/>
            sed iam non ipse operatur illud, sed id quod in illo habitat <lb/>
            peccatum. ideo non eum reprehendit cor eius in omni uita <lb n="20"/>
            eius, hoc est in fide eius, quia iustus ex fide uiuit, et ideo <lb/>
            fides eius est uita eius. scit enim quia non habitat in carne <lb/>
            eius bonum, ubi habitat peccatum; sed non ei consentiendo <lb/>
            uiuit ex fide, quia inuocat deum, ut adiuuetur pugnans contra <lb/>
            peccatum. quod ut omnino ibi non sit, adiacet ei uelle, sed <lb n="25"/>
            perficere bonum non adiacet. non facere bonum non

<note type="footnote">2 Rom. 7, 15 4. 21 Hab. 2, 4 5 Eceli. 18, 30 10 Eom. <lb/>
            6, 12. 13 13-26 cf. Rom. 7, 15-21 16 Ex. 20, 17 </note>

<note type="footnote"> 3 odii <hi rend="italic">N</hi> *odi <hi rend="italic">R</hi> non <hi rend="italic">om. m. 1 D</hi> 5 *odit <hi rend="italic">R</hi> 6 sua <hi rend="italic">N <lb/>
            uenire L uero m. 1 VC facit BN 8 illum m. 1 C</hi> 12 inestJ <lb/>
            ide <hi rend="italic">N</hi> 14 agi <hi rend="italic">B</hi> uult <hi rend="italic">om. B</hi> 15 quia] qm <hi rend="italic">BN</hi> 16 non uuit <lb/>
            ipse <hi rend="italic">b</hi> non <hi rend="italic">pr. om. N</hi> concupisces rein pr9xji]ii ţųi <hi rend="italic">V</hi> 17 et quod <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            19 iam] etiam <hi rend="italic">B id]</hi> hoc <hi rend="italic">ex</hi> hic <hi rend="italic">C</hi> .20 eum] ipsum <hi rend="italic">VCb</hi> 21 hoc <lb/>
            -uita eius <hi rend="italic">om. B</hi> 24 qua <hi rend="italic">POBK</hi> qu.a <hi rend="italic">D</hi> qui <hi rend="italic">(mut. m. 2 in</hi> qua, <hi rend="italic">in <lb/>
            mg</hi>. 1 quia) <hi rend="italic">R</hi> 25 et ut <hi rend="italic">VC</hi> ubi <hi rend="italic">(in mg</hi>. k ibi) <hi rend="italic">R</hi> 26 non <hi rend="italic">pr. — <lb/>
            perficere om. L, m. 1 D adiacet et VC facere* C</hi></note> <lb/>
             
<pb n="28"/>
            adiacet, sed perficere. nam in eo quod non consentit, bonum <lb/>
            facit*, et in eo quod odit concupiscentiam suam, bonum facit: <lb/>
            et in eo quod elemosynas facere non cessat, bonum facit; et <lb/>
            in eo quod illi qui in eum peccat ignoscit, bonum facit; et <lb/>
            in eo quod petit dimitti sibi debita sua et ueraciter dicit<lb n="5"/>
            quod dimittit etiam ipse debitoribus suis et orat, ne inferatur <lb/>
            in temptationem, sed liberetur a malo, bonum facit. <lb/>
            ei tamen perficere bonum non adiacet, quod tunc erit, quando <lb/>
            concupiscentia illa quae habitat in membris eius nulla erit. <lb/>
            non ergo eum reprehendit cor eius, quando reprehendit peccatum<lb n="10"/>
            quod habitat in membris eius et non habet quam reprehendat <lb/>
            infidelitatem eius. ita nec in uita sua, id est in fide sua a <lb/>
            corde suo reprehenditur et sine peccato non esse conuincitur. <lb/>
            quod et ipse Iob de se confitetur, ubi dicit: nihil te latuit <lb/>
            peccatorum meorum. signasti iniquitates meas in<lb n="15"/>
            sacculo et annotasti, si quid inuitus transgressus sum. <lb/>
            testimonia ergo, quae posuit de uerbis sancti uiri Iob, nos, <lb/>
            sicut potuimus, quemadmodum sint accipienda monstrauimus. <lb/>
            nec tamen ille soluit, quod eundem Iob dixisse proposuit: <lb/>
            quis enim est mundus a peccato? nec infans cuius est<lb n="20"/>
            diei unius uita super terram. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> \'Iterum proponere solent\', inquit, (omnis homo <lb/>
            mendax\'. neque hoc contra se ipsos a se ipso propositum <lb/>
            soluit; sed commemorando alia uelut contraria testimonia <lb/>
            apud eos qui non intellegunt sanctam scripturam diuina eloquia<lb n="25"/>
            in lite dimisit. ait enim: \'quibus respondendum est, quod in

<note type="footnote"> 14 Iob 14, 16. 17 20 Iob 14, 4 22 Ps. 115, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 non <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> 2 et <hi rend="italic">om. N</hi> R et <hi rend="italic">bis om. N</hi> 5 sibi dimitti <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 ne] <hi rend="italic">ut non bd 7 liberatur m. 1 K 8 pvQficere C</hi> non adiacet <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 D</hi> adiecit <hi rend="italic">N</hi> adiciet <hi rend="italic">C</hi> 9 illa concupiscentia <hi rend="italic">Cbcl</hi> 10 reprehendit <lb/>
            eum <hi rend="italic">N</hi> cor-reprehendit <hi rend="italic">om</hi>. p 11 quod <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 12 eius <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 13 conuincetur <hi rend="italic">B</hi> conficitur <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 14 et <hi rend="italic">om. F, m. 1 C <lb/>
            16 scfo m. 1 B in uitiis b tragressus P 17 sancti? B, m. 1 N</hi> <lb/>
            uiri <hi rend="italic">om. DRCKbd</hi> 20 mundus est <hi rend="italic">d</hi> mundus est autem <hi rend="italic">b</hi> est <hi rend="italic">pr. om. N</hi> <lb/>
            23 ipsos] ipsos <hi rend="italic">in mg. V</hi> ipsum <hi rend="italic">BBbd</hi> ipso <hi rend="italic">N</hi> ipsum <hi rend="italic">BN</hi> 24 commemorandQ <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> commemoranda <hi rend="italic">B</hi> contrari <hi rend="italic">B</hi> 26 respondum <hi rend="italic">m. 1 D. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            Numeri libro scriptum est: homo uerax; et de sancto lob <lb/>
            legitur ita: erat uir habitans in regione Ausitide nomine <lb/>
            Iob uerax, sine crimine, iustus, dei cultor, abstinens <lb/>
            se ab omni re mala. miror quod ausus est ponere hoc <lb/>
            testimonium, ubi dictum est: abstinens se ab omni re <lb n="5"/>
            mala, cum hoc ab omni peccato uellet intellegi, cum superius <lb/>
            dixerit peccatum actum malum esse, non rem. reminiscatur <lb/>
            ergo quia, etiamsi actus sit, res potest dici. abstinet se autem <lb/>
            ab omni re mala qui peccato, sine quo non est, uel numquam <lb/>
            omnino consentit uel, si aliquando premitur, non obprimitur; <lb n="10"/>
            sicut luctator fortior, etsi aliquando tenetur, non ideo perdit <lb/>
            quo superius inuenitur. legitur sane homo sine crimine, legitur <lb/>
            sine querella, at non legitur sine peccato nisi filius hominis, <lb/>
            unus idemque dei filius unicus. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>\'Item\', inquit, \'apud ipsum Iob: et miraculum tenuit <lb n="15"/>
            ueracis hominis; item apud Salomonem de sapientia: uiri <lb/>
            mendaces non erunt illius memores; uiri autem ueraces <lb/>
            inuenientur in illa; item in Apocalypsi: et in ore ipsorum <lb/>
            non est inuentum mendacium; sine macula sunt\\ ad <lb/>
            haec et nos respondemus ammonentes, quomodo sit dicendus <lb n="20"/>
            homo uerax per dei gratiam atque ueritatem, qui per se ipsum <lb/>
            sine dubio mendax est. unde dictum est: omnis homo mendax. <lb/>
            hoc et testimonio sonat de sapientia, quod ipse posuit: uiri <lb/>
            autem ueraces inuenientur in illa, qui procul dubio

<note type="footnote"> 1 Num. 24, 3. 15 2 Iob 1, 1 7 cf. II 4 p. 5, 16 15 Iob 17, 8 (?) <lb/>
            16 Eccli. 15, 8 18 Apoc. 14, 5 22 Ps. 115. 2 23 Eccli. 15, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 numero <hi rend="italic">m. 1 C</hi> numerorum <hi rend="italic">bd</hi> de <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> sancto <hi rend="italic">om. <lb/>
             m. 1 V</hi> 2 loquitur <hi rend="italic">C</hi> aut siti de <hi rend="italic">L$, m. 1 DC</hi> hausitidi <hi rend="italic">N</hi> Ausitidae <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 3 abstinense <hi rend="italic">N</hi> 4 se <hi rend="italic">om. BN</hi> 7 malum <hi rend="italic">om. d</hi> 8 qui <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 C</hi> abstinens <hi rend="italic">C</hi> au <hi rend="italic">(add. m. 2) C</hi> 9 quia <hi rend="italic">N</hi> est <hi rend="italic">om. m. <lb/>
             1 L</hi> 11 luctator a (a s. <hi rend="italic">I.)</hi> fortiore«si <hi rend="italic">P</hi> 12 quod <hi rend="italic">BN</hi> superior <lb/>
            <hi rend="italic">RVOCKNbd, m. 2 D; Engelbrecht proponit:</hi> non ideo perdit. quo superius <lb/>
            inuenitur, legitur sane <hi rend="italic">sqq</hi>. 13 at <hi rend="italic">VBbd:</hi> et <hi rend="italic">cett</hi>. 16 ueraces <lb/>
            homines <foreign xml:lang="grc">β</foreign> solomonem <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 18 illa <hi rend="italic">N</hi> in] ęy in <hi rend="italic">V, om. N</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. N</hi> 20 dicendus sit <hi rend="italic">Dbd</hi> 23 et <hi rend="italic">om. Bb</hi> testimonium <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 PVOd</hi> sonat] sane <hi rend="italic">N</hi>, </note> <lb/>
             
<pb n="30"/>
            non in illa, sed in se ipsis inuenientur esse mendaces, sicuti <lb/>
            est: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in <lb/>
            domino. cum diceret tenebrae, non addidit "in domino"; <lb/>
            cum autem dixit lux, addidit utique "in domino", quia in se <lb/>
            ipsis lux esse non possent. ut qui gloriatur, in domino<lb n="5"/>
            glorietur. illi uero in Apocalypsi propterea tales dicti sunt. <lb/>
            quod non sit inuentum in ore eorum mendacium, quia <lb/>
            non dixerunt se non habere peccatum. quod si dicerent, se <lb/>
            ipsos deciperent et ueritas in eis non esset; porro si ueritas <lb/>
            in eis non esset, inueniretur in eorum ore mendacium. quodsi<lb n="10"/>
            propter inuidiam, cum essent sine peccato, dicerent se non <lb/>
            esse sine peccato, hoc ipsum esset mendacium falsumque esset <lb/>
            quod dictum est: non est inuentum in ore eorum mendacium. <lb/>
            ideo ergo sine macula sunt, quia sicut ipsi dimiserunt <lb/>
            debitoribus suis, sic illis deo dimittente mundati sunt. <lb n="15"/>
            ecce nos, ut ualuimus, exposuimus quomodo accipienda essent <lb/>
            testimonia, quae pro sua causa commemorauit. ipse autem <lb/>
            quomodo sit accipiendum quod scriptum est: omnis homo <lb/>
            mendax. omnino non soluit nec soluere poterit nisi correcto <lb/>
            errore, quo credit hominem sine adiutorio gratiae dei per<lb n="20"/>
            solam propriam uoluntatem posse esse ueracem. 
</p></div></div></body></text></TEI>