<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Ac per hoc si ambigui aliquid habent uerba apostolica, quibus <lb/>
            dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum<lb n="5"/>
            et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, <lb/>
            possuntque in aliam duci transferrique sententiam, numquid et illud <lb/>
            ambiguum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, <lb/>
            non potest introire in regnum dei? numquid et illud: uocabis <lb/>
            nomen eius Iesus; ipse enim saluum faciet populum<lb n="10"/>
            suum a peccatis eorum? numquid etiam illud, quia non <lb/>
            est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, hoc est quia non <lb/>
            est necessarius Iesus eis qui non habent peccatum, sed eis qui saluandi <lb/>
            sunt a peccato? numquid etiam illud, quia nisi manducauerint <lb/>
            homines carnem eius, hoc est participes facti fuerint corporis eius,<lb n="15"/>
            non habebunt uitam? his atque huiusmodi aliis, quae nunc praetereo, <lb/>
            testimoniis diuina luce clarissimis, diuina auctoritate certissimis <lb/>
            nonne ueritas sine ulla ambiguitate proclamat non solum in regnum <lb/>
            dei non baptizatos paruulos intrare non posse, sed nec uitam aeternam <lb/>
            posse habere praeter Christi corpus, cui ut incorporentur sacramento<lb n="20"/>
            baptismatis inbuuntur? nonne ueritas sine ulla dubitatione testatur <lb/>
            eos non ob aliud ad Iesum, hoc est ad saluatorem et ad medicum Christum, <lb/>
            piis gestantium manibus ferri, nisi ut per medicinam sacramentorum <lb/>
            eius possint a peccati peste sanari? quid ergo cunctamur apostoli <lb/>
            uerba, de quibus forte dubitabamus, etiam ipsa sic intellegere,<lb n="25"/>
            ut his congruant testimoniis, de quibus dubitare non possumus? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>