Ac per hoc si ambigui aliquid habent uerba apostolica, quibus dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, possuntque in aliam duci transferrique sententiam, numquid et illud ambiguum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei? numquid et illud: uocabis nomen eius Iesus; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum? numquid etiam illud, quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, hoc est quia non est necessarius Iesus eis qui non habent peccatum, sed eis qui saluandi sunt a peccato? numquid etiam illud, quia nisi manducauerint homines carnem eius, hoc est participes facti fuerint corporis eius, non habebunt uitam? his atque huiusmodi aliis, quae nunc praetereo, testimoniis diuina luce clarissimis, diuina auctoritate certissimis nonne ueritas sine ulla ambiguitate proclamat non solum in regnum dei non baptizatos paruulos intrare non posse, sed nec uitam aeternam posse habere praeter Christi corpus, cui ut incorporentur sacramento baptismatis inbuuntur? nonne ueritas sine ulla dubitatione testatur eos non ob aliud ad Iesum, hoc est ad saluatorem et ad medicum Christum, piis gestantium manibus ferri, nisi ut per medicinam sacramentorum eius possint a peccati peste sanari? quid ergo cunctamur apostoli uerba, de quibus forte dubitabamus, etiam ipsa sic intellegere, ut his congruant testimoniis, de quibus dubitare non possumus?